Capitulum II
(Vers. 17. 18.). Et agnovi etc. Tangitur hic secundum, scilicet in huius considerafione spirituahs afflictionis inventio; quia, quanto homo melius cognoscit bona et mala, tanto niagis affligitur, quando errat. Propter quod dicit: Et agnovi, quod in his quoque esset labor et afjlictio spiritus, hoc est iii rerum utihum cognitione; labor, scilicet ad acquirendum; Psalmus: « Existimabam, ut cognoscerem hoc, labor est ante me »; afflictio spiritus, post acquisitionem vel propter culpae detestationem, vel quia est occasio superbiae et impatientiae, quoniam « scientia inflat ». — Utrique expositioni concordat littera sequens, eumsubdit: Eo quod in multa sapientia multa sit indignalio, vel contritionis, contra culpam, vel impatientiae ex superbia, quia magni clerici, cum non habent quod volunt, facillime indignantur; unde dicitur lob trigesimo secundo, quod Eliu erat indignalus, et hoc, quia se sapientem reputabat. Et ideo sequitur: Qui addit scientiam addit et dolorem, quia homo impatiens multos sustinet dolores, quia nemo est, cui cuncta ad votum perveniant. Et huic expositioni concordat alia translatio Hieronymi: «Agnovi, quoniam in his esset pastio venti», et ideo Reg. 4, 33: Et disputavit supor lignis, a cedro, quae est in
recte est ibi labor et aflaictio spiritus. Unde Hugo: « Curiositas ad inquisitionem eum impellebat, superbia ad ostentationem; et ideo dignum erat, ut tumidum labor premeret, et curiosum occupatio dissiparet ». — Potest etiam intelligi de aftlictione contritioniii, quia etiam ubi multa sapientia est, mulUi est
(Vers. 1.). Dixi ego in corde meo etc. Tangitur hic tertium, scilicet propter consideralionis taedium conversio ad delectationem. Quia enim in considerando erat labor et aHlictio, ideo cogitavit hoc relinquere et convertere se ad delicias, in quibus est delectatio. Propter quod dicit: Dixi ego in corde meo, id est, in hanc considerationem deveni propter spiritualem in considerando afilictionem. Unde verbum est et consideratio non sapientiae, sed accidiae, quae, non inveniens quietem interius, quaerit exterius. Dixi igitur: Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Vadam, a bono vero recedendo; Psalmus- Homo factus est.« spiritus vadens et non rediens ». Affluam deliciis, quantum ad multitudinem deliciarum, scilicet carnalibus contra spirituales; Cantici septimo: « Quam pulcra es, carissima, in deliciis ». Ab his recessit ad carnales; Isaiae vigesimo secundo: « Vocavit Dominus ad ilerum et planctum » etc, et post: « Ecce gaudium et laetilia iugulare arietes » etc. Et fruar bonis, quantum ad quietem; eo enim fruitur quis, in quo quiescit appetitus; Sapientiae secundo: « Venite, fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tanquam in iuveritute celeriler »; et Proverbiorum septimo: « Veni, fruamur cupitis amplexibus ». Sed quia haec consideratio erat culpabilis et reprehensibilis, ideo semetipsum redarguit, quia delectatio praesens non est vera delectatio, sed deceptio; ideo subdit: Et vidi, quod hoc quoque esset vanitas; eo quod non permanet neque reficit, sed deficit et decipit.
(Vers. 2.). Propter quoddicit: Risum repulavi errorem, eo quod hominem seducat; et gaudio dixi: quid frustra deciperis? quia scilicet eo gaudens decipitur. Risus est exterius, et gaudium interius. Risus decipit, quia offert bonum et in fine malum; Proverbiorum decimo quarto: « Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat »; et lacobi quarto: « Risus vester in luctum convertatur », quia Lucae sexto: « Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis». indignatio contra peccatum; lereraiae trigesimo primo: « Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum». El qui addit scimtiam addit et dolorem, scilicet poenitentiae; lobultimo: «Nunc oculus meus videt te; idcirco me reprehendo et ago poenitentiam in favilla et cinere». Iste risus est risus phrenelicorum, quia erroneus et moinentaneus. Similiter etiam gaudium interius decipit; lob vigesimo primo: « Gaudfent ad vocem organi; ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt »; et lob vigesimo: « Gaudium hypocritae ad instar puncti».
(Vers. 3.). Cogitavi in corde meo etc. Tangitur hic quartum, scilicet reditus a.(i utihum considerationem, et hoc redeundo a voluptate ad sobrietatem. Propter quod dicit: Cogitavi in corde meo abstinere a vino carnem meam, quia illud miro modo inclinat ad voluptatem; unde ad Ephesios quinto: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria »; et Proverbiorum vigesimo: « Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur non erit sapiens». Ideo cogitavit incitamentum relinquere voluptatis, ut animum meum transferrem ad sapientiam, id est ad considerationem sapientium, et re- Unquerem considerationem stultorura, qualis fuit consideratio praecedens; unde dicit: Devitaremque stultitiam; et hoc ad sapientiae exhortationem; Proverbiorum primo: « Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sunt noxia, cupient »? Et hoc non tantum propter utilitatem propriam, sed communem; ideo dicit: Ut viderem, quid essetutile filiis hominum; et hoc in vita praesenti, unde et subdit: Qm facto opus sit, id est, quod opportunum est facere, suh sole nuniero dierum vilae suae. Hoc vidit et enarravit in fine libri: « Deum time, mandata eius observa; hoc est omnis homo ».
Hoc est utile: mandata Dei servat-e, quia citur infra octavo: « Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali »; et Proverbiorum decimo nono: « Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam morietur ». — Dimissio iniquitatis; secundae ad Timotheum secundo: 0 Si quis emundaverit se ab istis, erit vas sanctificatum utileDomino, ad omne opusbonum». — Eruditio veritatis; secundae ad Timotheum tertio: « Oranis doctrina divinitus inspirala utilis est ad erudiendum in iustilia », nt sit liomo iustus. — Exercitatio pielatis; primae ad Timotheum quarto: « Exerce temetipsum ad pietatem; nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est ».
Inulilia: legis Dei transgressio superha; secundi Faralipomenon vigesimo quarto: « Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit»? Sapimtia sine doctrina; Ecclesiastici vigesimo: « Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque »? Doctrina sine vita; Lucae decimo quarto: « Bonum est sal; si autem sal evanuerit, in quo condietur » etc. Disputatio contentiosa; secundae ad Timotheum secundo: « Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est».
Quaeritur de hoc, quod dicit: Qui addit scientiam addit et dolor-em.
CoNTRA: 1. « Omnes horaines natura scire desiderant »; sed desiderium, si compleatur, delectat animam: ergo etc.
- Item, aut loquitur de vera sapientia, et hoc falsum, quia Sapientiae octavo =: « Non habet amaritudinem conversatio illius». Si de curiosa, hoc falsum, quia magna esl eis delectatio, quando possunt aliquid scire.
Respondeo: dicendum, quod de utraque potest intelligi. De curiosa verum est, quia, sicut cum divitiis crescit avaritia et appetitus habendi, sic curioso appetitus addiscendi. Si vero de scientia veritatis; secundum quod dicit saporem, delectat; secundum quod cognitionem, occasionaliter contristat vel propter immunditiam conscientiae propriae, vel propter aspectum perversitatis alienae. Secundo manifestat suam curiositatem in operibus opulentiae, eandemque primo describit quoad artificialia, quae ordinantur ad divitias, et hoc quidem quadruplici ratione.
Magnificavi opera mea etc. Determinavit supra curiositatem in consideratione sapientiae; hic intendit determinare curiositatem in operibus mechanicae, quae respiciunt ea quae corporis sunt, priora vero, quae spiritus. Prima sunt liberalia, secunda, artificialia. — Et habet haec pars duas: quia primo agitur de artificialibus, quae ordinantur ad divitias; secundo, de his quae ordinantur ad delicias, ibi: Feci mihi cantores.
Curiositatem igitur suam in his quae spectant ad possessionem divitiarum, describit hoc ordine: primo, quoad acquisitionem possessionum slahilium; secundo, quoad multiplicationem servientium; tertio, quoad amplificationem pecorum et animalium; quarto, quoad coacervationem mineralium; in quibus quatuor fere omnes consistunt deliciae mundanorum.
(Vers. 4. o. 6.). Primo igitur suam exprimit curiositatem quantum ad possessionem stabilium, scilicet domorum ad habilandum, vinearum et hortorum ad vescendum, piscinarum ad irrigandum. Propterea dicit: Magnificavi opera mea, id est magna feci; tertii Regum decimo: « Magnificatus est rex Salomon super omnes reges tmiversae terrae ». Et exprimit singillatim: Aedificavi mihi domos, quia plures aedificavit; unde tertii Regum nono: « Postquam aedificavit Salomon duas doinus: domum Domini et domum regis », aedificavit domum filiae Pharaonis;. et id fuit curiositatis et reprehensibile; unde Isaiae quinto: « Vae, qui coniungitis domum ad domum ». Plantavi vineas, ad potum scilicet; Genesis nono: « Noe plantavit vineam bibensque vinum inebriatus est ». — Feci hortos et pomaria et consevi ea diversi generis arhorihus, ad cibum; Cantici sexto: « Descendi in hortum meum, ut viderem poma convaUium et inspicerem, si floruisset vinea.et germinassent mala punica ». — Et quia haec indigebant irrigari, ideo subdit: Et exstruxi mihi piscinas aquarum, id est loca, in quibus est aquarum congeries; et 1m>c, ut irrigarem silvam lignorum germinantium, scilicet per irrigationem, quia dicitur lob duodecimo: « Si continuerit aquas, omnia siccabuntur». Tales necessariae erant in terra promissionis propter aquae penuriam; Deuteronomii undecimo: « Terra, ad quam ingredieris possidendam, montuosa est et campestris, de caelo exspectans pluvias ».
(Vers. 7.). Possedi servos. Tangitur hic secundo curiositas quoad multitudinem servientium, quia in utroque sexu; unde dicit: Possedi servos et ancillas; et etiam in omni aetate; unde: Mullamque familiam hahui; tertii Regum decimo: « Videns regina Saba sapientiam Salomonis et cibos mensae eius, habitacula servorum et ordines ministrantium, non habebat ultra spiritum».
(Vers. 7.). Armenta quoque. Tangitur hic tertio curiositas quantum ad congregationem pecorum et animalium tam magnorum quam parvorum, cum dicit: Armenta quoque et magnos ovium greges, supple: habui; ultra omnes, qui fuerunl ante me in lerusalem. Et quod mulu habuerit, patet, quia multa consumebat; unde tertii Regum quarto: « Erat cibus Salomoni per singulos dies decem boves e Vers. 8. — Sequuntur Gen. 9, 20. el 21; Cantic. 6, 10.
pingues et viginti boves pascuales et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum» etc.
(Vers. 8.). Coacervavi mihi. Tangitur hic quarto curiosilas quoad coaeervationem mineralium, cum dicit: Coacervavi mihi aurum el argentum, quantum ad metalla, et substantias regum el provinciarum, quantum ad lapides pretiosds et gemmas; tertii Regum decimo: » Singuli deferebant munera Salomoni: vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica», et post: « Fecitque, ut tanta esset abundantia argenti in lerusalem, quanta et lapidum ».
Spiritualiter Salomon iste, qui mngnificavit opera sua, Christus Dominus est, qui est rex pacipeus, cuius opera magna; unde in Psalmo: «Quam magnificata sunt opera tua, Domine; omnia in sapientia fecisti » etc. Christus autem opera sua magnificat spiritualia, dum magnos et multos (a.ai servos lum quoad vitam activam tum quoad contemplativam. — Contemplativi enim ad hoc, quod sint magni in statu suo, multa habent sibi collata a Christo Domino: domos, scilicet conscientias quietas; Proverbiorum vigesimo quarto: « Ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius ». In hac domo quiescendum est, non in aliena; quoniam econtra, Ecclesiastici vigesimo primo: >t Pes fatui facilis est in domum proximi ». — Vineas, id est affectiones devotionis, ex quibus vinum elicitur; ludcum nono: « Nunquid possum deserere vinum meum t — Hortos, id est exteriores clausuras; Cantici quarto: « Hortus conclusus, fons signatus, soror mea,sponsa». — Silva, hoc est virtutes yarias; Numerorum vigesimo quarto: « Quam pulcra tabernacula tua, lacob, ut valles nemorosae ». — Pomnria, id est operationes honestas et famosas; lob nono: « Dies mei transierunt velut naves poma portantes », quae scilicet relinquunt bonum odorem; secundae ad Corinthios secundo: « Christi bonus odor sumus Deo ». — Piseinas, id est lacrymas multas; Cantici septimo: « Oculi tui sicut piscinae in Hesebon»; leremiae nono: « Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum »? — Sicut Christus opera sua magnificavit in contemplativis, sic et in activU, quibus plura necessaria sunt: servi et ancillae, per humilitatem; Lucae decimo septimo: «Cum omnia feceritis, quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus». — Armenta houm, per operum strenuilatem, quia boum non est quiescere, sed arare; lob primo: « Boves arabant »; Ecclesiastici septimo: « Ne oderis laboriosa opera ». — Oves, per intentionis simplicitatem; Matthaei decimo: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum »; primae Petri secundo: « Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite». — Aurum, per caritatem; Danielis secundo dicitur de statua illa, quod « caput eius erat ex auro optimo >>, quia caritas est caput virtutum. — Argentum, per eloquii suavitatem, quia dulcem habet sonum; unde in Psalmo: « Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum »; et Ecclesiastici sexto: « Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos ». — Substantias regum, per munificentiae largitatem; Ecclesiastici decimo tertio: « Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia ».
Saam cariositatem opulentiae decundo describit qnoad aitiflcialia, quae ordinantur ad delicias, et hoo quadinplioiter.
Feci mihi cantores. Egit de curiositate sua quantum ad ea quae ordinantur ad divitias; hic agit quantum ad ea quae ad delicias; et hoc quidem facit per honc modum. Quia enim talia non fiunt a quocumque, sed ab eo qui vult, potest et scit; ideo primo ostendit suani diligentiam ad huiusmodi delectabilia praeparandum; secundo vero, potentiam && consumraandum; tertio,.mimftam ad ordinandum; quarto vero, voluptatem ad perfruendum.
(Vers. 8.). Primo ostendit superfluam diligentiam suam ad huiusmodi delectabilia praeparandum, quia quantum ad auditum et quantum ad visum. Ratione auditus dicit: Feci mihi cantores et canlatrices, scilicet in utroque sexu, et hoc propter delicias; unde dicit: Et delicias filiorum hominum, et hoc quantum ad auditum. Quantum ad vimm etiam fecit vasa pulcra; unde dicit: eyphos et ureeolos, quantum ad vina fundenda, scilicet feci, et hoc propter delicias. Unde valde diligens fuit, et hoc reprehensibile; unde Amos sexto: « Vae vobis, qui opulenti estis in Sion »; et post: « Qui canitis ad vocem psalterii, bibentes in phialis vinum ».
(Vers. 9.). Et supergressus sum opibus etc. Tangitur hic secundum, scilicet potentia ad perficiendum, quia pauper, etsi possit huiusmodi artificialia deliciosa inchoare, non tamen perficere; sed ipse poterat tanquam dives. Propterea dicit: Et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in lerusalem. Omnes enim excessit; tertii Regum tertio: « Dedi tiW divitias et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus».
(Vers. 9.). Sapientia quoque ctc. Tangitup hic tertium, scilicet prudentia ad ordinandum, cum dicit: Sapientia quoque perseveravit mecum, per quam 16: Non oderis elc; Matth. 10, 16; 1. Pctr. 2,2: Sicut modo
scilicet illa quae fecerat, ordinabat; tertii Regum decimo: « Videns regina Saba Salomonis sapientiam et ordines ministrantium, vestes quoque eorum et pincernas etc., ultra spiritum non habebat »; et tertii Regum quarto: « Praecedebal sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus ».
(Vers. 10.). Et omnia, quae desideraverunt etc. Tangitur hic quartum, scilicet voluptas eius ad perfruendum iis rebus delectabilibus, quas praeparaverat; et quia quaedam est voluptas, quae habet ortum ah ext7inseco, quaedam ab interiori conceptione, utrumque notat in se. Quantum ad primum dicit: Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, scilicet exterius videntes, non negavi eis, immo satisfecit ad suam culpam; unde Threnorum terlio: « Oculus meus depraedatus est animam meam »; et leremiae nono: « Ascendit mors per fenestras meas ». — Quantum ad voluptatem interiorem dicit: Nec prohibui cor meum, id est cordis concupiscentiam, quin omni voluptale fruerelur et oblectaret se in his quae praeparaverani; contra illud Ecclesiastici decimo octavo: « Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntale tua avertere». Et quia affectus pervertit saepe iudicium rationis, sequitur perversum iudicium; unde et subdit.: Et hanc ratus sunt partem meani, id est iudicavi, mihi esse melius, si ulerer labore meo, scilicet in praesenti. Et hoc est iudicium Epicureorum, qui non exspectant aliud bonum nec aliam partem; econtra Sancti in praesenti non habent partem, sed in futuro; unde in Psalmo: « Portio mea, Domine, sit in terra viventium»; et rursus: « Dominus pars hereditatis meae et calicis mei » etc.
Quaeritur, cum peccatum sit in his cantilenis sic delectari, ad quod genus peccati reducitur? — Si tu dicas, quod ad luxuriam; quaeritur: cum auditus sit unus sensus, sicut gustus et tactus; videtur, quod debeat esse capitale peccatum in auditu, sicut in tactu; aut si non, quaero causam.
Item quaero, utrum in huiusmodi cantilenis delectari sit peccatum? Quod non, videtur: quia Sancti instituerunt cantari ad gloriam Dei.
Quod autem peccatuni sit; Augustinus in Con- « Quoties cantus mihi magis placuit quam verba, graviter me peccasse confiteor ».
Respondeo: dicendum, quod delectari in huius- i modi cantilenis, aut hoc est propter internam (feyo- c tioneni, et haec non quaerit nisi cantum honestatis et verba; aut propter internara voluptatem et lasciviam; aut propter quandam curiositatem. Primo modo non est peccatum, sed meritum; secundo modo est peccatum annexum luxuriae de proximo; tertio modo est peccatuni curiositatis annexum luxuriae de remoto.
Quod qaaerit, quare non est peccatuin capitale circa h«nc sensum, sicut circa tactura et gustum; respondeo, quia non est tanta corruptio nec delectatio.
II. Quaeritur de hoc quod dicil: El supergressus sum opibus onines, qui ante me fuerunt in lerusalmn. Quid est hoc? Quod dicit nulla videtur eminentia, quia ante ipsum non regnavit nisi solum pater eius, quia ipse ascendit et cepit eam et expnht lebusaeum.
Ad hoc dicunt quidam, quod non tantum loquitur quantum ad reges Israel, scilicet David et Saul, sed etiam quantum ad iudices. — Sed hoc non fuit magnum. — Propter hoc dicitur, quod ante ipsum fuerunt reges in lerusalera de Chanaan, et illi quidem divites et magni fuerunt, et quantum ad illos dicit. — Vel potest littera legi, ut ista determinatio in lerusalem referatur ad opes, quas possedit in lerusalem, nqn ad reges, ut sit sensus: Supergressus sum opibus in lerusalem omnes, qui ante me fuerunt, quia nullus ante eum ei similis.
III. Item quaeritur de hoe quod dicit: Sapientia quoque perseveravit mecuni.
CoNTBA: « Sapientia doctrinae secundum nomen ilhus», Ecclesiastici sexto: ergo nullus est sapiens, nisi cui sapiunt res, prout debent; sed Saloraoni non sapuerunt, quia bona aeterna conlempsit et temporalia adamavit: ergo non fuit sapiens, sed stultus.
Respondeo: dicendum, quod sapientia uno modo importat cognitionera solura, et sic dicitur « sapientia rerum divinarura humanarumque cognitio »; alio modo importat gustum et affectus saporem et ordinem, et sic dicitur sapientia a sapore Primo raodo
sapere est in bonis et nialis, qui habent intellectum illuminatum ad videndura multa vera de Deo et creaturis; secundo modo tantum est in bonis. Primo modo perseveravit, quia intelligentiam non amisit; secundo modo amisit, cum peccavit et stultus factus est.
IV. Quaeritur hic de hoc quod dicit: Et hanc ratus sum parlem meam, si uterer labore meo.
i. Ergo videtur, quod Salomon fuerit de sententia Epicureorum, qui non ponunt, aliud gaudium esse nisi in praesenti; et hoc est haereticum.
- Item, si ipse fuit sapiens et intelligens et hoc posuit: ergo praesumendum, quod hoc esset verum.
Respondeo: dicendum, quod duplex est iudicium in nobis: quoddam rationis deliberanlis et conferentis, quoddam aeslimationis. Dico, quod Salomon iudicio rationis deliberantis et conferentis nunquam hoc ratus est nec fuit istius sententiae, sai solius aestimationis, sicut oranis peccatoraestiraat, sibi esse bonum peccare; unde non est ibi error infidelitatis, sed polius error deviationis a bono. Epicurei autera non solura hoc aestiraant, immo certitudinaliter asserunt, non esse aliud bonum; et ideo sunt haeretici et infideles.
- Quod obiicit, quod sapiens etc.; dicendum, quod, etsi sapiens fuerit, lamen in hoc insipienter egit; et ideo non est imitandus; sicut David bonus fuit, taraen non bene fecit, cura Uriara fecit occidi; nec hoc dicit ad imitandum, sed ad reprehendendum. Secundo reprehendit suam curiositatem ob inventam vanitatem, quae oonsistit in mutabilitate, et primo reprehendit eam generaliter.
Cumque me convertissem. Egit supra de sua curiositate; hic reprehendit eam ob inventam vanitatem, quae consistit in mutabilitate. Et haec pars habet duas: quia prirao sua opera curiosa reprehendit generaliter, secundo specialiter, ibi: Transivi ad contemplandam.
(Vers. 11.). Invenit igitur vanitatera et afflictiolii- nem in operibus, quae fecerat curiose, propter diligentem considerationera; ob quam causara dicit: Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerunt manus nieae, id est, diligenter considerassera, secundum illud Apostoli ad Galatas sexto: « Opus autein suum probet unusquisque ». Et ad labores, in quibus frustra sudaveram, ideo frustra, quia non propter Deura fecerat, et ideo in vanura laboraverat; Sapientiae tertio: « Vacua est spes illorum, et labor sine fructu ». Vidi in omnibus vanitatem el afjlictionem spiritus, et nihil permanere sub sole; ideo erant va7ia et afflictiva, quia instabilia. Eo enim quod non permanent, sunt vana; eo quod araittuntur et non permanent, sunt afflictiva; Ecclesiastici quadragesimo: « Substantiae irapiorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruura magnum in pluvia personabunt »; unde primae loannis secundo: « Transit mundus et concupiscentia eius »; et ideo: « Fallax est eius gratia, et vana est pulcritudo ». Secundo reprehendit suam curiositatem speoialitei, et hoo du. plioitei: primo, quoad studium ordinatum ad sapientiam quadiuplioi latione.
Trunsivi ad contemplandam. Hic in speciali ostendit in suis operibus vanitatem; et dividitur: quia prirao ostendit vanitatera in operibus sive in studio ordinato ad sapientiam; secundo, in studio ordinato ad opulentiam, secunduni duplicia opera curiositatis praedeterrainata, et hoc ibi: Rursus detestatus sum onmem industriain. considerationis diligentiam; secundo innuit sapientis ad stultum corapertam praeeminentiam; tertio, ulterius inventam aequiparantiam; quarto, ex hoc concludit vanitatem et reprehensionem secundum considerationem propriam.
(Vers. 12.) Prirao igitur innuit suae consideratons diligentiam n pertractando ea, in quibus stu- i duerat. Propter hoc dicit: Tranivi ad contemplandam sapientiam, quantum ad e%e?i; erroresque et stultitiam, quantum ad vitanda. Transivi, inquam, a voluptate; unde Ecclesiastici vigesimo quarto: « Transite ad me omnes, qui concupiscitis me » etc.; sed licet esset in eo diligentia, non tamen erat sufficientia; unde subdit: Quid est, inquam, homo, ut sequi possit Regem, factorem suum? Quasi dicat: insufficiens est ad considerandum et videndum quae Dominus praevidet. Quid est homo? quasi dicat: parvura et insufficiens; Psalraus: « Quid est horao, quod raeraor es eius »? Ut sequi possit Regem, factorem suum, id est Deum creatorera; Isaiae sexagesirao quarto: «Etnunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutura; et flctor noster es tu, et opera raanuura tuarum omnes nos ». Hunc nemo potest sequi; lob undecimo: « Forsitan vestigia Dei coraprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentera reperies »?
(Vers. 13. 14.). Etvidi,quod tantum etc. Hic notatur secundura, scihcet sapientiae ad stultitiara inventa praeeminentia, quia quasi iraproportionabiliter antecellit. Propter quod dicit: El vidi, quod tantum praecederet sapientia stultitiam, id est nobilior Cfr. supra expositionem c. 1, 12. et c. 2, i.
esset, quantum differt lux a tenebris. Et ista comei paratio bona est, quoniam sapientia illuminat, et stultitia excaecat sive obtenebrat. Propterea subdit: Sapientis oculi in capite eius, scilicet ad dirigendum; stultus in tenebris ambulat, quasi non habeat oculos in capite. Quod autem sapientia illuminet, Sapientiae sexto: « Diligite lumen sapientiae omnes, qui praeestis populis »; unde et Christus, Dei sapientia, dicit se lucem; loannis octavo: « Ego sum lux mundi ». Econtra stultitia est tenebra; Isaiae quinto: « Vae, qui dicitis bonum malum et malum bonum, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem »; unde loannis primo: « Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt »; ideo, quia « nescierunt neque intellexerunt, ideo in tenebris ambulant»; loannis tertio: « Dilexerunt enim magis tenebras quam lucem ».
(Vers. 14. 13. 16.). Etdidici, quodunus essetetc. Tangitur hic tertium: sapientis ad stultum aequiparantia et in niorte etpost mortem. Quantum ad aequiparantiam in moriendo dicit: Et didici, quod unus utriusque esset interitus; unus, id est consimilis, quia nemo effugit mortis sententiam propter suam sapientiam; unde secundi Regum decimo quarto: « Omnes morimur, et sicut aquae, quae dilabuntur in terram, quae non revertentur ». Sicut stultus nihil aufert, sic nec sapiens; lob primo: « Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar ». — Et propter hanc aequiparantiam contempsit sapientiam; ideo dicit: El dixi in corde meo: si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest, quod 7naiorem sapientiae dedi operam? quasi dicat: nihil quantum ad mortem; Ecclesiastici quadragesimo: « Dies finitionis, id est mortis, a residente » etc. — Non tantum aequiparantia in morte, sed etiam post mortem; unde et subdit: Locutusque fui cum mente mea, id est interius consideravi, et animadverti, quod hoc quoque esset vanitas, scilicet dare sapientiae operam maiorem quam stultus,quia non est magis de ipso memoria quam de stulto. — Ideo dicit: Non eniVii erit sapientis memoria simililer ut stulti in perpetuum; et ratio subditur: Et futura tempora oblivione cuncta pariter operient. Unde supra primo dictum est: « Non est priorum memoria, nec etiam eorum quae post futura sunt »; Sapientiae secundo: « Et oblivionem accipiet nomen nostrum per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum »; lob decimo tertio: « Et memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae ».
(Vers. 1 6. 1 7.). Hic quarto ex huiusmodi aequiparantia inventa concludit vanitatem in suo studio et reprehensionem suam; unde repetit aequiparantiam dicens: Moritur doctus similiter ut indoetus, et ita pares sunt. — Et ex hoc Concludit: Idcirco taeduit nie vitae meae, quasi recusavit vivere prae taedio, sicut lob decinio: « Taedet animani meam vitae meae »: propter peccatorum occasiones; Genesis vigesimo septimo dixit Rebecca: « Taedet me vitae meae propter filias Heth ». Propter labores; Numerorum vigesimo primo: « Taedere coepit populum itineris et laboris et locutus est contra Dominum » etc. Propter tribiUationes; secundae ad Corinthios primo: « Supra modum gravati sumus, ita ut taederet nos etiam vivere ». Propter futurae gloriae dilationem; lob decimo: « Taedet animam meam vitae meae». Propter imminentem tentationem; Psalmus: « Dormitavit anima mea prae taedio, confirma » etc. Propter mortis imminentis horrorem; Marci decinio quarto: « Coepit Lesus pavere et taedere ». — Videnteni, mala esse univer'sa suh sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus; Sapientiae nono: « Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem »; ideo frequens meditatio carnis est afflictio.
- Quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Quid est homo, ut sequi possit Deum?
CoNTRA: 1. Ecclesiastici vigesimo tertio: « Magna gloria est sequi Dominum ».
- Item, lob vigesimo tertio: « Vestigia eius secutus est pes raeus ».
Respondeo: dicendum, quod est sequi per aequiparantiam; et hoc nuUi datum est creaturae; et quia satanas hoc voluit, ideo corruit. Est iterum sequi per sidnectionem et obedientiam; et hoc quidem potest homo, sed non quilibet, sed quibus datum est a Deo per gratiam, et quem ipse trahit; et ideo nuUus potest per se sine Dei auxilio.
II. Quaeritur de hoc quod dicit: Quid mihi prodest, quod maiorem sapientiae (yperam dedi?
Quia secundum hoc videtur, quod dissuadeat stndere, cuius contrarium saepe hortatur; et Proverbiorum vigesimo septimo: « Stude sapientiae, fili mi » etc.
Respondeo: dicendum, quod dare operam sapientiae, hoc potest esse dupliciter: propter commorfMni praesentis vitae, vei propter remunemtionem gloriae aeternae. Propter commodum praesentis vitae prodest sapientia ante mortem, quia dirigit hominem in suis operibus; sed in morte nihil, eo quod ita moritur doctus utindoctus, nec protelatur ei vila. Si autem propter commodum aeternae vitae, sic non moritur, immo vivit.
Est utilis ad operationem boni; Ecclesiastici vigesimo primo: Ornamentum aureum prudenti doctrina etc. — Est utilis ad declinationem mali; Ecclesiastici tertio: Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis. — Est utilis ad augmentum gratiae; Proverbiorum quarlo: Dabit ca/piti tuo augmenta gratiarum. — Est utilis ad augmentum gloriae; Proverbiorum tertio: Gloriam sapientes possidebunt. — Sic igitur dehortatur, quod non est studendum in sapientia propter praesens commodum et curiositatem, sed propter aeternam sahitem; et ideo se ipsum reprehendit, quia ipse laboraverat propter curiositatem et mundanam vanitatem.
ni. Quaeritur de hoc quod dicit: Non erit memoiHa sapientis ut stulti.
CoNTRA: 1. Proverbiorum decimo: Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
- Item, Ecclesiastici trigesimo nono: Non recedet memoria eius, el nomen eius requiretur etc.
Respondeo: ad hoc dicunt quidam, quod ipse loquitur in persona carnahs, unde falsum dicit simpliciter, sed verum secundum carnalium aestimationem. — Sed hoc non plene solvit, quia debet carnalium positionem non asserere, sed potius infirmare.
Propterea dicendum, quod est loqui de memoria sapientis et stulti aut quantum ad Deum, aut quantum ad homines. Si loquamur quantum ad Deum, memoria utique est boni sapientis, qui studet sapientiae ad gloriam Dei; sed quantum ad homines tam bonorum quam malorum transit meraoria, ut in pluribus, quia homines pauca recolunt. — Si autem de malo sapienle et vano, non est memoria, nec quantum ad Deum nec quantum ad homines, immo nomen eius transit ut nomen stulti; et ideo stultum est propter famam nominis in sapientia laborare. Ecclesiastes autem loquitur de sapiente vano, qui oculum habet ad terrena, et loquitur de memoria humana, non divina.
IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Taeduit me vitae meae videntem mala universa sub sole.
CoNTRA: Genesis primo: Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona; ergo non sunt mala, immo hoc est haereticum.
Respondeo: dicendum, quod sicut dicit Apostolus ad Romanos septimo: ie.r sancta, et mandatum.sanctum, tamen per occasionem mandatum fuit non habentibus gratiam mortiferum et operatum est mortem; sicut creaturae iustis et Deum diligentibus valde sunt bonae et cooperantur in bonum et de se sunt bonae, taraen impiis peccatoribus et insipientibus omnia convertuntur in mala per occasionem; unde Sapientiae decimo quarto: Crealurae Dei sunl in tentationem et in muscipulam pedibus insipientium; et Ecclesiastici trigesimo nono: Haec omnia impiis ei peccatoribus in mala convertentur. Specialiter redaignit saam curiositatem secundo quoad studium ordinatum ad opulentiam, iterum quadruplici latione,. Rursus detestatus sum etc. Redarguit supra suara curiositatem circa opera sapientiae; hic secundo redarguit suam curiositatem circa opera humanae industriae ad opulentiam ordinatae sive artificialia opera mechanicae. Et hoc quidem facit hoc ordine. Primo suam curiositatem redarguit propter bonae successionis incertitudinem; secundo, propter laboriosam soUicitudinem; tertio huic praefert praesentem voluptatem; quarto ipsam sollicitudinem damnat per iudicii divini aequitatem.
(Vers. 18. 19. 20. 21.). Arguit igitur primo se curiosum circa terrena acquirenda propter borme prolis incertitudinem, quia ipse non poterat illa semper possidere et timebat inutilem successorem habere. Propterea dicit: Rursus detestatus sum omnan industriam meam, id est curiosam diligentiam, qua sub sole studiosissime laboravi, ad haec scilicet bona augenda; leremiae se.to: «A minori usque ad maiorem omnes avaritiae student ». — El ratio detestationis infertur: Habiturus heredem post me, quem ignoro, utrum.sapiens, an stultus futurus sit. Ad litleram Salomon habuit heredem Rohoam, stultum filium, qui secutus consilium iuvenum fecit dividi regnum, tertii Regum duodecimo. Et dominabitur in laboribus meis, quibus desudaoi, quantum ad corpus; et sollicitus fui, quantum ad animam. De hoc sudore, Genesis lertio: « In sudore vultus tui vesceris pane tuo »; de sollicitudine, Matthaei sexto: « Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, aut corpori vestro, quid induamini ». Et illud est valde vanum; unde dicit: Et est quidquam tam vanum? supple: sicut laborare sollicite pro stulto et otioso, quasi dicat: non. — Ex huius igitur vanitatis consideratione cessavit a curiositate, unde dicit: Unde cessavi, renuntiavitque cor meum kiborare sub sole, id est pro bonis temporalibus. Cesbonuni. — Inferius allegantur Sap. i, II: Creaturae Dei in
savi, in opere; rmuntiavitque cor meum, in voluntate. Sed avarus propter hoc non cessat, infra quarto: « Unus est et secundum non habet, et tamen laborare non cessat ». — Et repetit rationera, quare cessavit: Nam cum alius laborel in sapientia, in corde; et in doctiHna, in ore; et in sollicitudine, in opere; homini otioso quaesita dimittit. Et ex hoc concludit vanitatera: et hoc ergo vanitas et magnum malum; vanitas quidem, quia divitiae reUnquuntur homini inutili, sed magnum malum; unde Hugo: « Magnum malura est, ut unde unus atteritur labore, alter otiose et illicite abutatur»: malum, quia dissipatori; leremiae quinquagesimo primo: « Vana sunt opera eorum » etc.; Deuteronomii vigesimo octavo: « Non sit fortitudo in manu tua; fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus, quera ignoras».
(Vers. 22. 23.). Quid enim proderit etc. Hic secundo rcdarguit curiositatem acquirendi propter laboriosam, sollicitudinem; propter quam dicit: Quid proderit homini de universo labore suo, in corpore, et afjlictione spirilus, in anirao, qua sub sole cruciatus est, quasi dicat: nihil; unde Proverbiorura vigesirao tertio: « Noli laborare, ut diteris, sed prudenliae tuae pone modum». Non prodest, scilicet ei qui laborat propter haec visibilia habenda. Unde Bernardus: « Apud alios sunt fructus divitiarum, divitibus vero nomen cedit et sollicitudo »; el ideo non prodest; unde infra quinto: « Quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis »? — Nec tantura non prodest, iramo obest; unde subdit: Cuncti dies eius laboribus et aerumnis pleni sunt, exterius; nec per- noclem mente requiescit, interius. Ideo dicitur lob septimo: « Menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi »; et Proverbiorum decimo quinto: « Oranes dies pauperis, mali. Secura raens quasi iuge convivium». Et ex hoc concludit, quod sic laborare est vanum, quia inutile; ideo dicit: Et hoc nonne vanitas est? quasi dicat: imrao; infra quinto: « Qui araat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas », quia obsunt. Unde ibidera: « Esl alia infirmitas, quam vidi sub sole, divitiae congregatae » etc.
(Vers. 24. 23.). Nonne melius est etc. Hic tertio praedictae sollicitudini curiositatis praefert voluptatem carnis. Et ideo dicit: Nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis? supple: quam continue semper la- Vers. 8, post habet in Vulgata additur non filium,non borare; quasi dicat: melius est, id est minus raalum, quia illud est malura culpae et poenae, istud est malura culpae, sed habet iucunditatem; Isaiae vigesimo secundo: « Ecce, gaudium et laetitia iugulare arietes » etc. Et quod sit melius, raanifestat: quia hoc est donum Dei; unde dicit: Et hoc de manu Dei est; lereraiae quinto: « Saturavi eos, et moechati sunt » etc. — Et proponit se in exemplum huius ad hoc confirmandum: Quis ita vorahit, quantura ad concupiscentiara; et deliciis affluel, quantura ad abundantiam; ut eo? quasi dical: nullus; tertii Regura quarto: « Erat autera cibus Saloraonis per singulos dies triginta cori similae et sexaginta cori farinae, decem boves pingues et viginti pascuales » etc.
(Vers. 26.). Homini bono etc. Hic quarto sollicitudinem daranat per divini iudicii aequitatem, quoniara talis sollicitudo non est data bonis, sed malis, et hoc divino iudicio. Ideo dicit: Homini honn in conspectu suo, scihcet, qui sibi placet, non hominibus, ut hypocrita; Psalraus: « lusti epulentur » etc. Dedit Deus sapientiam, quantum ad aeterna; et scienlium, quoad temporalia dispensanda; et intelligentiam, quoad intelligenda sive consideranda; lob trigesimo octavo: «Quis posuit in visceribus horainis sapientiara, vel quis dedit gallo intelligentiam »? Hoc secundura largitatera raisericordiae. Sed secunduni aequitatem iustitiae subdit: Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, id est, dari permisit iusto iudicio; ut addat<et congreget et tradat ei qui placuit Deo; Proverbioruni decimo tertio: « Custoditur iusto substantia peccatoris »; Proverbiorura vigesimo octavo: « Qui congregat divitias usuris, et fenore liberali in pauperes congregat eas ». Et ex hoc infert vanitatem: Sed hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis, quia Proverbiorum undecirao: « Exspectatio sollicitudinis peribit».
Chapter 3 of 13