Skip to the text

Capitulum VII

(Vers. 9.). Ad hanc vitam non potest recte sine cognitione perveniri; ideo subdit: Melius est videre

quod cupias, id est coghoscere vitam, quam desideras; quam desiderare quod nescias, id est velle illuc pervenire ignoranter; et ideo oportet circa illam considerationem suam ponere; Proverbiorum quarto: « Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos ». Et hoc quidem est bonum scire, sed desiderare quod nescit, stultum. Ideo subiungit: Sed et hoc vaniCas et praesumtio spiritus, scilicet desiderare quod homo nescit, sicut lacobus et loannes desiderabant et petebant sedere ad dexteram, et praesumtuose quaerebant; ideo dicitur eis Matthaei vigesimo: «Nescitis, quid petatis ». — Potest etiam exponi ad commendationem cognitionis utilium, ut sit sensus, quod melius est cognoscere desiderabilia et ulilia quam desiderare scire abscondita, quae scilicet prohibet considerare, quia hoc est praesumtio spiritus, velle scilicet cognoscere quae Deus in sua providentia disposuit.

(Vers. 10. H.). Et hoc quidem prohibet perscrutari, consequenter dicens: Qui futurus est etc. Hic revocat a perserutando abscondita, ut est dispositio divina; ob quam dicit: Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius, quantum ad aeternam electionem; ad Romanos quarto: « Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt ». Et scitur, quod

(Vers. 1.). Quid necesse est? Hic revocat tertio perscrutando sublimia et inquirendo, et hoc, cum habeat satis facere de cognoscendo sua propria mala, vel communia. Ideo dicit: Quid necesse est homini maiora se quaerere? quasi dicat, non est necesse; Ecclesiastici tertio: « Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris »; et ad Romanos undecimo: « Noli altum sapere, sed time ». Et subiungit rationem, quare non debet quaerere maiora: Cum ignoret, quid conducat sibi in vita sua, id est, quid sibi sit utile; Sapientiae nono: « Diflicile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore. Quae autem in caelis sunt, quis investigabit »? Ignorat utique, quid sit utile in hac vita momentanea; unde subiungit: Numero dierum peregrinationis suae; Genesis quadragesimo septimo: « Dies peregrinationis vitae meae parvi et maU sunt»; secundae ad Corinthios quinto: « Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino ». Et tonpore, quod velut umbra praeteriit; homo sil, quantum ad parvitatem durationis vitae; Genesis tertio: « Pulvis es, et in pulverem reverteris ». Et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere, quantum ad conditionem iustitiae; nemo enim est adeo iustus, qui possit se iustificare in iudicio cum Deo; lob nono: « Scio, quod non iustificatur homo comparatus Deo. Si voluerit cum Deo contendere, non poterit ei respondere unum pro mille »; ideo dicebat lob: « Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei »; et ideo subditur: quia fortior; unde lob nono: « Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere». Hanc igitur absconditam dispositionem dicitur nobis non esse perscrutandam; quia in nostris verbis pauca invenitur veritas, maxime quando volumus eadisserere, quae nos latent. — Ideo subdit: Verba sunt plurima, id est, pauca sunt cognita; infra decirao: « Stultus verba multiplicat ». Multamque in disputando vanitaten habentia, et paucam veritatem, supra tertio: « Mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque in finem »; et propterea qui volunt de his perscrutari evanescunt, secundum illud Apostoli primae ad Corinthios tertio: « Deus novit cogitationes sapientium, quia vanae sunt». primi Paralipomenon ultimo: « Peregrini sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora». Et ita per se non potest inquirere; nec etiam ab alio addiscere; proplerea subiungit: Aut quis ei poterit indicare, quid post eum venturum sit sub sole? Non enim homo scit futura, nisi Domino revelante per gratiam. Ideo ad hoc non debet homo extendere cogitationem; Isaiae quadragesimo octavo: « Ante diem non audisti ea, ne forte dicas: Ecce cognovi ea. Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua »; infra octavo: « Ignorat homo praeterita et futura nullo potest scire nuntio ». Unde solus Deus futura cognoscit et revelat.

I. Sed quaeritur de hoc quod dicit: Melius est videre quod cupias, quam desiderare quodnescias. Ergo non implicat, quod aliquis potest desiderare quod nescit.

Contha: i. Augustinus dicit, quod « invisa possunius diligere, iucognita nequaquam »; sic igitur ad hoc, quod aliquid diligatur et desideretur, necesse est cognosci.

  1. Praeterea, afTeclus sequitur intellectum: ergo ubi intellectus non praecedit, non se extendit a(Tectus; sed intellectus non extendit se ad ea quae nescit: ergo nec alTectus ilia desiderat.

Respondeo: dicendum, quod duplex est cognicuiuslibet cerlitudinis, et alia per privationem cuiuslibet aestimationis. Dico ergo, quod ad hoc, quod aliquid desideretur, non necesse est, quod praecedat cognitio certitudinis; desiderium enim sequitur solam aestimationem; sed oportet, quod aliqua cognitio aestimalionis praecedat. Hic autem loquitur de nescientia per privationem certitudinis.

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Quid necesse homini maiora se quaerere? Ex hoc videtur, quod homo non debeat aliquid perscrutari nec labore cognoscere, quod sit supra se. — Hoc ipsum probatur per illud Ecclesiastici tertio: Alliora te ne quaesieris. Hoc ipsum ad Romanos undecimo: Noli alium sapere, sed time.

Sed contra: 1. Homo est in medio inter creaturas visibiles etDeum; sed dicit.ugustinus quod anima hominis obtenebratur, quando in his terrenis et infimis oculum figit; illuminalur autem, cum convertitur ad aeterna bona: ergo semper illa debet quaerere. Sed illa sunt altiora: ergo etc.

  1. Praeterea, nunquam anima perficitur perfectione completa, nisi in his quae sunt altiora ipsa; sed unumquodque perfectibile debet tendere et quaerere id, in quo perficitur: ergo quaerere debet altiora. — Si tu dicas, quod non intelligit, quod non debet quaerere nec considerare altiora secundum substantiam, sed quod non debet considerare ea quae excedunt suae considerationis possibilitatem; obiicitur tunc: quia omnia, quae sunt fidei, sunt supra nostrum intelleclum: ergo secundum hoc non debet intellectus noster erigere se ad credendum ea quae sunt fidei.

  2. Item, tunc maxime erunt reprehensibiles qui articulos fidei volunt discutere: ergo omnes reprehensibiles, qui disputant de fide.

Respondeo: dicendum, quod facienda est vis in hoc, quod dicit:TOa«ora se; et in hoc, quod dicit: quaerere. Maiora se vocat illa quae nostram considerationem excedunt, secundum hoc quod excedunt. Quaerere vocat inquirere et discutere, quasi dicat, quod stultum est velle indagare illa, ad quae nostra inquisitio non pertingit, quantum ad ea, ad quae non sulficit nostra consideratio. Nam aliqua sunt, quae nobis sunt manifesta de Deo; et illa non sunt maiora nobis; unde non dehortatur considerare Deum.

    1. Quod obiicit de fide, dicendum, quod ipse non dissuadet credere, sed quaerere. — Praeterea, etsi ea quae sunt fidei, sint supra noslrum intellectum per se nudum, non tamen sunt supra intellectum fidei gratia illustralum; unde quaerere illa et credere et indagare usque ad illud, ad quod sc extendit lumen fidei, non est se extendere ad maiora; et sic est omnis disputatio sobria ipsorum articulorum. Si aulem excedat, nisi sit a Deo, sic est excessus reprehensibilis

III. Quaeritur etiam de hoc quod dicit: Quis poterit ei irulicare, quid post eum venturum.mb sole sit?

CoNTRA: In anima nostra est potentia, quae est omnia fieri et omnia facere; sed possibilis potest in se recipere omnia praesentia, omnia praeterita et omnia futura: ergo si agens potest reducere ipsum ad actum, ergo homo potest per se ipsum cognoscere ventura.

Respondeo: dicendum, quod si agem possit formare sive abstrahere cognitionem in inlellectu possibili, tamen operatio eius dependet et a certitudine rei extra et interius a sensu; quia « deficiente re, perit scientia »; et « deficiente sensu, necesse est, unam scientiam deficere secundum illum sensum». Quia ergo futura contingentia non generant similitudinem sni in sensu, nec per se nee pe?- eau,sam determinatam antecedentem; et ipsa non habent in se stabihtatem, quae exigitur ad cognitionem: ideo intellectus noster, qui accipit a rebus, non potest per quia omnia facit, ut habitus quidam, quale est liinien; quodam

se in eorum cognitionem venire, nisi per eum cuius cognitio non dependet a rebus. Secundo proponuntur documenta sapientiae, per quae adhibetur remedium contra vanitatem stultitiae.

Melius est nomen bonuni. Supra posuit modum addiscendi; liic secundo subiungit documenta sapientiae, per quae adhibetur remediuin contra vanitatem stultitiae. Et quoniam, sicut dicitur Sapientiae octavo -, « sapienlia docet sobrietatem, prudentiam, iustitiam et virtutem » sive fortitudinem; ideo habet haec pars quatuor partes. In prima ponit documenta ad habendam modesliam; in secunda, ad habendam constantiam, ibi: Calumnia etc; in tertia, ad habendam prudentiam, ibi: Ne dicas, quid causae est quod etC; in quarta, ad habendam iustitiam, ibi: Noli esse multum iustus etc.

Fiimo ponuntur dooumenta quinque ad habendam modestiam.

Ad habendam autem modestiam quinque tribuit documenta. Fn primo docet praeferre honeslum suavi; in secundo, vitam futuram praesenti; in tertio, afflictimiem voluptati; in quarto, tristitiam iucunditati; in quinto, severitatem mollitiei sive adulationi.

(Vers. 2.). Ponit igitur documentum, in quo docet praeferre homstum, ut puta cst nomen bonum, suavi, ut puta est unguentum; ideo dicit: Melius est nomen bonum, id est bona fama a bonis exhibita, de quo Ecclesiastici quadragesimo primo: « Curam habe de bono nomine, hoc enim magis perraanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni ». Quam unguenta pretiosa, quae scilicet multum redolent, secundum quod dicitur loannis duodecimo: « Maria accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Icsu; et domus impleta est ex odore unguenti»; et licet unguenta redoleant, tamen bonum nomen magis, ideomelius; secundae ad Corinthios secundo: « Christi bonus odor sumus Deo in omni loco », scilicet quantum ad bonam famam.

Et dies mortis. Hic notatur secundum documentum, in quo praefert vitam futuram praesenti, et ita ingressum in aliam vitam ingressui in hanc. Et propterea dicit: Et dies mortis, supple: mehor est die nativitatis, quia moritur ad quiescendum; Apocalypsis decimo quarto: « Beati mortui, qui in Domino moriunlur; amodo dicit Spiritus,- ut requiescant a laboribus suis». Sed hic nascitur ad laborandum; lob quinto: « Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum »; et ideo melior; unde Ecclesiastici trigesimo: «Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans ».

(Vers. 3.). Melius est ire ad domum luctus etc. Hic tertium notatur documentum, in quo praefert afflictimiem voluptati, ut puta luctum convivio. Propter quod dicit: Melius est ire ad domum luctus, ubi lugentur peccata, quia Matthaei quinto- «Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur »; quam ad donium convivii, ubi inveniuntur oblectamenta; Proverbiorum vigesimo tertio: « Noli esse in conviviis potatorum » etc. Et ratio huius est: quia in conviviis obliviscitur homo sui, in domo luctus recordatur iudicii sui; et ideo subdit: /n illa enim, scilicet in domo luctus, finis cunctorum admonetur hominum; Ecclesiastici trigesimo octavo: « Memor esto iudicii mei; sic enim erit et tuum. Mihi est hodie, tibi erit cras». Et vivens cogitat, quid futurum sit. Et istud est utilissimum; unde Ecclesiastici septimo: « Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis »; et ideo dicitur Ecclesiastici trigesimo octavo: « Memento novissimorum et noli oblivisci », quia, sicut dicit Hieronymus, « facile contemnit omnia qui se semper cogitat moriturum ».

(Vers. 4. 5.). Melior est ira risu. Hic notatur > quartum documentum, in quo praefert tristitiam iucunditati; quia illa, scilicet tristitia, corrigit, et iucunditas decipit. Et propterea dicit: Melior est ira risu, ira scilicet, qua peccatis quis irascitur alienis ad Hebraeos duodeciino - « Flagellat omnein lilium, quem recipit»; et Apocalypsis terlio: «Ego quos amo arguo et castigo ». Haec ira melior est risu dissimulationis; Ecclesiastici trigesimo: « Lude cum filio tuo, et contristabit te » etc.; et ideo: Melior est ira. Et redditur ratio: Quiaper tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis; Proverbiorum vigesimo quinto: « Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguara detrahentem ». — Et hoc documentum confirmat iudicio sapientis; unde dicit: Cor sapientium, ubi tristitia es- sed econtra: Cor stuUorum, ubi laetitia; illi requirunt tristia in praesenti, isti iucunda; loannis decimo sexto: « Plorabitis et flebitis vos, mundus aulem gaudebit ». Et quod illi sapienter, hi stulte, patet ex eventu, quia dicilur tristibus Lucae sexto: « Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis»; e contrario gaudentibus: « Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis ».

(Vers. 6. 7.). Melius est a sapiente corripi. Notatur hic quintum documentum, quo praefertur severitas mollitiei, ut puta dura correptio adulationi. Propter quod dicit: Melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi; Proverbiorum vigesimo septimo >: « Melior est manifesta correptio quam amor absconditus », quia correptio dirigit, sed adulatio decipit; Proverbiorum decimo sexto: « Vir iniquus laclat amicuni suum et ducit eum per viam non bonam »; et Isaiae tertio: « Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt » etc. — Et reddit rationem per similitudinem: quia adulatio fatui parum durat et multum sonat, sicut spinae accensae sub olla; propterea dicit: Quia sicut sonitus spinarum sub olla, alte sonat, sic risus stulti. Ad litteram, stultus alte ridet; Ecclesiastici vigesimo primo: « Fatuus in risu exaltat vocem suam, vir autem sapiens vix tacite ridebit». Vel: risus altus, quando adulatio clamosa; Proverbiorum vigesimo septimo: « Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens, maledicenti similis erit ». Sed et hoc vanitas, scilicet talis adulatio; in Psalmo: « Vani filii hominum, mendaces filii hominum ».

  1. Quaeritur de hoc quod dicitur: Melior est dies mortis die nativitatis.

Contra: l. Mors est privatio, vita est habitus; sed habitus semper plus habet de entitate et bonitate quam privatio: ergo vita quam mors meUor: ergo dies nativitatis melior.

  1. Praeterea, regula est, quod « cuius corruptio bona, generatio mala»; sed mors est corruptio vitae: ergo cuius mors est bona, vita mala est. Sed nuUius nisi peccatoris est vita mala: ergo nullius nisi peccatoris mors melior quam vita; sed hoc est falsum, quia peccator moriendo tendit ad infernum.

Respondeo: dicendum, quod aliquid praefertur aUi aliquando ratione sui, aliquando ratione consequenlis ad ipsum. Illud praeferendum est alii ratione sui, quod de se dicit plus de bono, sicut homo est melior equo. Alio modo ratione consequentis, et sic mors praefertur vitae, et dissolutio illa, scilicet mors, ad quam consequitur quies et esse cum Christo. Et de hac morte hic loquitur, quia in vita est homo in periculo, in labore et dolore; post mortem iustus est in gaudio, securitate et tranquilUtate.

  1. Et patet responsio ad primum, quia mors non praefertur ralione

  2. Quod obiicit secundo similiter solvi potest. Mors enim dupliciter dicitur mala: aut quia adimit bonum magnum, scilicet bonam vitam, ut boni veri et utiUs; aut quia ad malum finem ducit. Primo modo mala est mors iustorum, id est damnosa, sed secundo modo valde bona; et quantum ad hoc praefertur.

II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Melior est ira risu. reus aUcuius poenae: ergo peius est irasci quam ridere.

  1. Item, ridere potest esse sine culpa; sed i7-asci, cum dicat perturbationem rationis, vix est sine culpa veniali, nunquam autem est sine poena: ergo multo peior est risu. cundum vitii et malum. Similiter est arridere bom et corridere peccato; primum, bonum; secundum, malum. Et loquitur de ira et risu, secundum quod respicitur malum.

Sed tunc similiter posset dare aliam regulam respectu boni: melior est risus quam ira. — Et dicendum, quod in praesenti plura sunt mala quam bona: ideo plures oportet tristari quam gaudere, ideo praefert iram risui.

Secundo, documenta luataor ad halendam

Calumnia conturbat sapientem. Supra posuit documenta ad habendam modestiam; hic sequitur secunda pars, in qua ponit documenta ad habendam constanliam; et quoniam constantia perditur per calumniam et per iracundiam, et conservatur per patientiam et per perseverantiam: ideo hic quatuor documenta ponuntur. In primo ostenditur vitanda calumnia; in secundo, amanda perseverantia; in tertio, servanda patientia; in quarto, fugienda ira- CW«<««»- (Vers. 8.). In primo igitur documento ostenditur vitanda ealumnia, quia perturbando hominem incon- Phil. 1, 23: Desiderium habens dissolvi et esse cum

stantem reddit. Propterea dicit: Calumnia pmHurhat sapientem. Caliimnia est criminatio litigiosa, et ideo ab ea recedendum; Isaiae quinquagesimo quarto: « Recede procul a calumnia, quia non timebis ». Et perdet robur cordis illius, id est fortitudinem caritatis; Matthaei vigesimo quarto: « Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum ».

(Vers. 9.). Melior esl finis etc. Hic notatur secundum documentum, in quo praeferlur pmseverantia iustitiae inchoatae. Propter hoc dicit: Melior est finisoralionis quam principium; melius est in bono perseverare quam tantum inchoare; Matthaei decimo: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit»; unde Bernardus: « Perseverantia est omnium virtutum consummatio ».

Melior est patiens etc. Hic notatur tertium documentum, in quo commendatur patientia, quia sine illa non potest esse constantia; ideo dicit: Melior est patiens arrogante; abusiva est comparatio, quia patiens est bonus, sed arrogans malus; Proverbiorum decimo sexto: « Melior est patiens viro forti » etc.

(Vers. 10.). Ne sis velox etc. Tangitur hic quartum documentum, in quo docetur fugienda iracundia, quia non bene stat cum constantia; ideodicit: Ne sis velox ad irascendum; lacobi primo: « Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram ». Et subiungitur ratio: Quia ira in sinu stulti requiescit; lob quinto: « Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia». Bene dicit requiescit, propter diuturnitatem; nam sapiens, etsi irascitur, non debet diu servare; ad Ephesios quarto: « Sol non occidat super iracundiam vestram »; sed non sic stultus; Proverbiorum vigesimo septimo: « Onerosa arena » in sinu stulti.

I. Sed dubitatio est de hoc quod dicit: Calumnia contti/rhat sapientem.

CoNTRA: Non contristabit iustum, quidquid ei aceiderit, habetur Proverbiorum duodecimo: ergo si sapiens iustus est, non conturbatur per calumniam.

Ad hoc respondetur uno modo, quod turbatio impatientiae, et hac non conturbatur stus; et compassionis, et hac conturbatur, sicut dicebat Apostolus secundae ad Corinthios undecimo: Quis scandalizatur, et ego non uror? quasi dicat: nullus. — Sed littera sequens tollit hanc expositionem et sulxlit: Et perdet robur cordis eius.

Ideo solvendum est, sicut dicitur in Glossa, quod est sapiens et msXvi?, perfectus, et de hoc intelhgitur illud Proverbiorum; et imperfectus, et de hoc intelhgitur hic.

II. Item, quid est quod dicit hic: Ne sis velox ad irascendum?

CoNTHA: In Psalmo: Irascimini, et nolite peccare.

Respondeo: dicendum, quod est ira multiplex Tertio, documenta quatuor a,d habendam prudentiam.

Ne dicas: Quid, putas, cauae est etc. Positis documentis ad raodestiam et constantiam, ponit hic documenta ad habendam prudentiam. Et quia prudentis est discernere, ubi contingit errare; ideo ponit documenta quatuor ad habendam discretionem. Primum est ad discretionem ulilium; secundum, ad discretionem r/wmo?-Mw operwm; tertium, ad discretionem temporum; quartum, ad discretionem meritorum hominura.

(Vers.. 12. 13.). Priraum igitur documentum datum est A discretionem utilium; in diversis enim temporibus diversae utilitates ex causis diversis. Proptereadicit: Ne dicas: Quid,putas, causae est, quod priora tempora, id est a.niqnonm, meliora fuere? quia scihcet in eis fuit inopia; quam nunc sunl, quando scilicet iam est rerum abundantia; quia ista quaestio venit ex inconsideratione; unde subdit: Stulta enim est huiusmodi interrogatio. Et

huius ratio est: quia non considerat utilitatem opulentiae, ideo docet eam discernere, inquiens: Utilior esl sapientia cum divitiis, quia Proverbiorum decimo tertio: « Redemptio animae viri divitiae eius ». El magis prodest viilentihus sokm, id est habentibus rectam intentionem; quia Ecclesiastici decimo tertio: « Bona est substantia, cui non est peccatum in conscienlia, et nequissima paupertas in ore impii». Et quod pecunia sit utilis, ostendit per effectum: Sicut enim protegit sapienlia, scilicet a culpa; Proverbiorumsecundo: «Si intraverit sapientia cor tuum, el scientia animae tuae placuerit, consilium custodiet te, et prudentia servabit te »; sic protegit et pecunia, scilicet bene expensa; Ecclesiastici vigesimo nono: « Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit ». Et licet utraque sit utilis, tamen sapientia utilior; ideo subiungit: Hoc auton plus habet sapientia et eruditio, quod vitam trihuunt possessori; unde Proverbiorum quarto: « Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae»; et Proverbiorum tertio: « Lignum vitae est sapientia his qui apprehenderint eam ». Sed pecunia sine sapientia tribuit mortem; lacobi quinto: « Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris». Et ideo praeferenda est sapientia pecuniae; Proverbiorum octavo: « Accipite sapientiam et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite ».

(Vers. 14.). Considera opera Dei etc. Hoc est secundum documentum, in quo docet discretam considerationmn dMnormi operum sive iudiciorum, quia quem ipse despicit reprobationis iudicio nemo reducit. Propterea dicit: Considera opera Dei, id est divina iudicia, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit, id est, quem ipse suo iudicio visitare voluerit. Unde dicilur primi Regum secundo de filiis Heli: « Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos ». Ista opera et iudicia consideranda sunt ad timorem; Habacuc terlio: « Consideravi opera lua et expavi ».

(Vers. lo.). In die bona etc. Hoc est tertium documentuui, in quo docet, discretionem faciendam esse temporum; quia Deus non omnia tempora fecit uniformiter, sed difformiler, et homo se disponere debet secundum diversa tempora. Ideo dicit: In die bona frue)'e bonis, id est, cum gaudio bonum operare; Ecclesiastici decimo quarto: « Non defrauderis a die bono, et particula diei boni non te praetereat », quia in hac die est locus et tempus operandi. Unde loannis nono: «Me oportet operari, donec dies est »; similiter et nos, unde Apostolus ad Galatas ultimo: « Operemur bonum ad omnes, dum tempus habemus». Et malam dieni praecave, illam scilicel, de qua Sophoniae primo: « Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae». Qui vult hanc diem praecavere necesse habet recogitare illud Ecclesiastici undecimo: « In die bonorum ne immemor sis malorum ». Has dies fecit Dominus et ordinavit iusto modo; ideo dicit: Sicut enim hanc, id est bonam, sic el illam, scilicet malam, fecit Deus; et hoc iusto iudicio: Ut non inveniat homo contra illum iustas querimonias. Ideo bona facit propter bonos, mala contra malos, quia in Psalmo: « lustus Dominus in omnibus viis suis ».

(Vers. 16.). Haec quoque vidi in dienativitalis meae. Hic notatur quartum documentum, quo docet, discretionem diligentem faciendam esse meritorum, eo quod multum lateant. Ideo dicit: Hoc quoque vidi in die nativitatis meae, id est, postquam natus sum, vidi, hoc evenire: lustus perit in iustitia sua, quia quasi impius reputatur; Isaiae quinquagesimo septimo: « lustus perit, nemo est, qui recogitet ». Et impius longo vivit lempore in impietate sua, quasi esset iustus; ex quo indignabatur leremias duodecimo: « Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt »? Et infra octavo: « Sunt iusti, quibus mala eveniunt, ac si opera egerint impiorum; et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant ».

L Quaeritur de hoc quod dicit: Utilior est sapientid cum divitiis.

  1. Ergo melius est, esse divitem sapientem quam pauperem sapientem: ergo esse pauperem non est status perfectior.

2., Praeterea, « ars et virtus circa difficilia »; sed difficilius est diviti salvari quam pauperi: ergo maioris virtutis est: ergo laudabilior status. auditum tuum et timui; consideravi opera tua el obstupui;

CoNTRA hoc est: quia Dominus statum pauperis praeposuit et facto et verbo, Matthaei decimo nono.

Respondeo: dicendum, quod triplex est paupertas: una ex complacentia, aUa ex tokraniia, aha cum impatientta. Prima bona et perfecta, secunda est imperfecta, tertia est vituperanda; Ecclesiastici deciino tertio- «Nequissima paupertas in ore impii».- — Quando dicitur, quod sapientia melior est cum divitiis quam sine, intelligitur de paupertate, quae est cum tolerantia, vel impatientia.

  1. Quod obiicitur de diflicultate, dicendum, 2. quod est difficultas ratione geneiHs operis, et haec ad virtutem maiorem facit; et est difficultas ratione inordinationis voluntatis, sicut avarus difficilius dat donum quam largus, et istanihil; sic et dives difficilius salvatur. — Aliter solvitur: quia intelligitur de superfluitate et nimia egestate.

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Quod nemo potest corrigere, quem Deus despexerit.

. Sed Deus despicit omnem peccatorem, quia Altissimus odio habet peccatores, Ecclesialici duodecimo; et: Similiter ahominabilis est Deo impius et impietas eius.

  1. Item, si non potest corrigi, ergo nec salvari: ergo non debet sibi imputari.

Respondeo: dicendum, quod sicut duplex est dilectio, scilicet aeterna et secundum praesentem iustitiam; ita duplex est hominum despectio; et loquitur hic de homine non quocumque, sed reprobato, nec de quacumque despectione, sed de despectione secundum reprobationem aeternam, cuius signum est obduratio in praesenti; et ita non habet locum de omni peccatore, sed de reprobis.

  1. Quod obiicitur, quod non debet sibi imputari; dicendum, quod immo, quia Deus neminem despicit sine causa. Unde et, quamvis non possit surgere, nisi Deus porrigat manum, tamen non excusatur, quia culpa sua est, quod manus non porrigitur ei. Unde dicit Auguslinus in libro de Correctione et gratia, quod nemo corrigitur nisi volens.

III. Item quaeritur de hoc quod dicit: fustits perit in iustitia sua, et impius vivit longo tempore in impietate.

  1. SiiD coNTnA: In Psalmo: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.

  2. Item, de bonis, Exodi vigesimo: Honora pa- Vrem tuum, wt sis bngaevus super terram, et longo vivas tempore: ergo observanti mandata prolongatur vita.

Respondeo: dicendum, quod sicut dicitur Sapientiae quarlo de iusto: Consummatus in brevi complevit tempora multa, et pauci in multos computantur; sic e contrario in malis, sic etiam de numero salvandorum et damnandorum; et longiores sunt dies bonorum, quia mehores, non quia diutius vivant.

Notandum autem, quod breviantur anni nibus aUquando, ne 7Hai fiant; Sapientiae quarto Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius etc, aliquando, ne peiores fiant; in Psalmo: Viri num et dolosi non dimidiabunt. dies suos. gantur autem ad purgationem bonis; Ecclesiaslici secundo: Quoniam in igne probatur aurum; malis, ad suam emendationem; ad Romanos secundo: An ignoi-as, quoniam Dei benignitas ad poenitentiam te adducit?

Quarto, documenta quatuor ad habendam iustitiam.

Noli esse iustus multum. Supra posuit documenta ad habendam modestiam, constantiam et prudentiam; hic quarto ponit documenta ad habendam iustitiam; et quia non est iustitia vera, quae excedit in rigore et crudelitate, nisi contemperetnr pietate: ideo ponit hic quataor documenta. In prinio prohibet rigorem severitalis vel excessum iustitiae; in secundo, praecipilium impietatis; in tertio commendat exhibitionem misericordiae; in quarto, dissimulationem propriae iniuriae.

(Vers. 17.). In primo igitur documento dissuadet excessum iustitiae in punieiulo, cum dicit: Noli esse iustus multum, id est, ne excedas in rigore iustitiae, quia culpa est totam culpain prosequi; unde lacobi secundo: « ludicium sine inisericordia fiet ei qui non facit miserirx)rdiam ». Non debes etiam excedere in pcrscrutando culpam; ideo dicit: Neque plus sapias, quam necesse est, quiadicitnr Proverbiorum trigesimo: « Qui vehementer emungit elicitsanguinem »; ideo ad Romanos duodecimo: « Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem ».

(Vers. 17. 18.). Ne obstupescas etc. Notatur hic secundum documentum in quo prohibet praecipitium impietatis; iinpietas eniin reddit hominem stupidum. in affectu et durum. Ideo dicit: Ne ohstupe-ica-t; leremiae trigesimo primo '-: «Omnis, qni comederit nvam

acerbani, obstupescent dentes eius ». Reddit crudelem in aclu; ideo dicit: Ne iinpie agas multum, id est crudeliter; Psalmus: « Dixi iniquis: Nolite inique agere »; et Ecclesiastici septimo: « Non semines mala in sulcis iniustitiae, et non metes ea in septuplum ». Reddit etiam caecum intellectum; ideo dicit: Noii esse stultus; Proverbiorum vigesimoquartfl: «Qui cogitatmala facere stultus vocabitur. Cogitatio stulti, peccatum». Et quia peccatum et stultitia accelerant mortem; ideo sequitur ratio: Ne moriaris in tempore nan tuo, id est, ne acceleretur mors tua, quia in Psalmo: « Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos »; et rursus Lucae duodecimo: « Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te ». Exemplum de Dathan et Abiron, qui « descenderunt viventes in infernum ».

(Vers. 19. 20. 21.). Bonum est, te sustentare iustum. Hic notatur tertium documentum, in quo monet ad exhibitionem misericardiae; et praemittit cxhortationem et subiungit ralionem. — Exhortatur, cum dicit: Bonum est, te sustentare iustum, in iustitia scilicet; Proverbiorum vigesimo quarto: « Ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti, et ne vastes requiem eius »; quia dicitur Proverbiorum decimo septimo: « Non est bonum damnum inferre iusto, nec percutere principem, qui recta iudicat». Non solum iustus est sustentandus in causa iusta, sed etiam porrigenda ei manus per eleemosynam; unde subiungit: Sed et ab illo ne subtrahas niani/m tuam; Ecclesiastici duodecimo: « Benefac iusto,et invenies retributionem magnam; et si non ab illo, certe a Deo». Sic praemissa exhortationo, subiungit rationmn tripliceni; et prima est divina voluntas, ob quam dicit: Qui timet Deum nihil negligit, de illis scilicet, quae Deus vult fieri; Ecclesiastici septimo: « In tota anima tua time Deum, et de negligentia tua purga te cum paucis ». — Secunda ratio est iusti dignilas, ob quam dicit: Sapienlia confortavit sapienlem super decem priacipes civitatis; ei ita, Sapientiae sexto, « melior est sapientia quam vires, et vir prudens melior est quam fortis ». — Tertia ratio est humana fragilitas, ob quam dicit: Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet; et ideo miserendum est peccanti; Proverbiorum vigesimo quarto: « Septies in die cadit iustus et resurget »; immo quaotumcumque perfectus aliquando peccat; primae loannis primo: « Si dixerimus, quqniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas non est in nobis ».

(Vers. 22. 23.). Sed et cunclis sermonibus etc. Tangitur hic quartum documentum, in quo hortatur ad dissimulationem propriae iniuriae; unde non debet inquirere nec omni referenti credere. Ideo dicit: Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, id est, non praebeas fldem, quia parva fides est adhibenda verbis, quia multi multa loquuntur; quia, Ecclesiastici decimo nono, « qui cito credit levis est corde»; et quia difficile est audire et non credere; Ecclesiastici vigesimo octavo: « Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam »; unde non debet esse sollicitus ad audiendum, quae de se dicuntur. Et redditur ratio: Ne forte audias servum maledicentem tibi; sicuti Semel David, secundi Regum decimo sexto; unde dicit Abisai: « Quare maledicit canis hic pessimus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius ». — Et hoc quidem saepe contingit, sicut potesthomo nosse ex se ipso: Scit enim conscienlia tua, quia tu crebro maledixisti aliis, et ita non debes diligenter attendere nec punire; Ecclesiastici trigesimo primo: « Cognosce quae sunt proximi tui ex te ipso ». Et iterum indulge; sicut enim dicitur Matthaei decimo octavo: « Nonne ergo oportuit, et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum »?

  1. Quaeritur liic primo de hoc quod dicit: Noli esse iustus multum.

CoNTBA: 1. Haec est per se vera: iustus est bonus, ergo magis iustus magis bonus, ergo maxime iustus maxime bonus: ergo in iustitia non est superfluum.

  1. Item, quidquid dicitur de Deo, in summo dicitur; sed iustum dicitur de Deo: ergo Deus summe iustus. Et constat, quod hoc non est malum: ergo si summitas in iustitia non est mala, ergo non est ibi superfluitas.

II. Item quaeritur de hoc quod dicitur: Neque plu.s sapias, quam necesse erit.

. Qui enim plus diligit plus sapit; sed nemo potesl nimis diligere: ergo nec nimis sapere, secundum quod refertur dilectio in Deum.

  1. Praeterea, nemo est nimis sapiens, ergo nec potest esse: ergo nemo potest plus sapere, quam Sed coNTnA: Virtus consistit in medietate et corrumpitur per superfluum, sicut per diminutum: ergo sicut potest esse peccatum in remittendo nimis, ita in nimis puniendo.

Respondeo: dicendum ad hoc, quod iuslus uno modo est idem quod habens talem virtutem; et sic attenditur excessus iustitiae per accessum ad medium.

et ita non potest esse ibi superfluitas, quia nemo potest esse nimis virtuosus nec nimis accedere ad medium. Alio modo iuslus dicilur, secundum quod nominat actum illius virtutis, qui est punire; et sic excessus eius non attenditur per accessum ad medium, immo ad superfluum; tunc dicitur magis iustus qui magis punit, et maxime punire non est bonura Et sic intelligitur in littera.

  1. Quod obiicitur secundo, quod quidquid Deo 2. convenit, surame dicitur; verum est de eo quod absolute dicitur, et quod nominat per modum habitus; sed quod dicit elfectutn, non sumrae, sicut Deus non surame punit nec summe parcit, sed quatenus convenit.

II. Quod quaeritur de sapientia, dicendum, quod habitus sapientiae nullo modo potest esse nimius; scd iu aclu notandum, quod est triplex, scilicet gustare, cognoscere et scrutari; gustare et cognoscere nerao potest nimis, sed perscrutari bene potest nimis. Et ratio huius est, quia perscrutatio nimia deducit ad insipientiara, sed dilectio non potest esse niraia in Deura, quia surarae diligendus.

III. Quaeritur de hoc quod dicit: Noli esse stultus, ne moriaris in teiypore non tuo.

Contra: lob decirao quarto: Conslituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt: ergo videtur, quod propter bonitatera non possunt augeri: ergo nec propter mahliam minui.

Si hoc verum est, quomodo Deus promittit annos iongos iu Scriptura? — Itera, de Ezechia, quarto Regura vigesimo, quomodo Deus auxit sibi annos quindecim? — Itera, etiara abbreviat; in Psalmo: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.

Respondeo: dicendum, quod mori in tempore guo Bst triphciter: uno modo in tempore suae salutis, a.d quara unusquisque ordinatus est; sic moriunlur oranes boni in terapore suo, et nulli raali, quia nunquam ad hoc perveniunt, de finaliter raalis dico. — Secundo-modo mori in tempore suo, id est morte naturali, qme quidem est per consumtionem huraidi radicalis, et sic moriuntur in terapore suo senes et decrepiti. — Tertio raodo mori in tempore suo est mori tempore sibi a Deo praefinito, secundum praescientiara divinara, quae nunquara fallitur. Illud nemo praevenit, nemo pertransit. Prirao raodo mali moriuntur in tempore non suo; secundo modo et boni et mali, qui moriuntur morte accidentah; tertio modo nuUus.

Loquitur ergo bic Ecclesiastes et Scriptura quantum ad primum modum; sed lob intelligit quantum ad tertium. Similiter de Ezechia dicitur, quod Dorainus mutavit consilium.

IV. Itera quaeritur de hoc quod dicit: Qui timet Deum nihil negligit.

Sed qui peccat aliquid negligit: ergo nullus, qui peccat, timet Deum. Sed non est iustus qui non peccet: ergo non est iustus qai timeat Deum.

V. Item quaeritur, utrum aliquis iuslus possit esse sine peccato. — Quod non, videtur per illud quod dicitur hic et primae loannis primoi: Si d.ixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus.

Quod autem possit, videtur:

  1. Per illud lob decimo septimo: Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.

  2. Item, si non potest; et nullus peccat in eo quod vitare non potest: ergo etc.

Respondeo: dicendura, quod negligentia uno modo importat contemptum, et sic est peccatum mortale, et sic intelligitur hic; alio modo quakmcumquc omissionem circumstantiae, et sic veniale, et nullus sine ea. — Simihter dicendura de peccato, quod mortali multi, sine veniali nullus utens libero arbitrio nisi Christus, et hoc de beatissiraa Virgine credimus. Similiter cor reprehendit, quando peccatum complacuit; quando vero, quod noluit, hoc fecit, etsi peccavit, cor non reprehendit

  1. Quod dicitur de impossibilitate vitandi, dicendum, quod ex vitio intrusus ad boc est homo; et ideo non excusatur, quin peccet aliquo modo. Praeterea, etsi non possit universahter vitare, potest tamen quodlibet particulariter evitare: ideo etc.

« Psalm. 54, 24.

Pars III. Probatur vanitas poenalitalis duplicis, tam quae est peccali occasio, quam quae est pura afilictio.

Cuncla tentavi etc. Supra egit de vanitate mutabilitatis et iniquitatis; in hac parte intendit agere de vanitate poenalitatis. Et quia duplex est poena: quaedam, quae est peccati occasio, sicut concupiscentia; quaedara, quae est pura afjlictio, sicut mors et infirmitas corporis: ideo primo agit de prima poenalitate, quae est peccati occasio; secundo, de ea quae est pura afflictio, infra duodecimo: Memento Creatoris tui etc. Partis tertiae membrum I. Ostenditur duplex poena, quae esl peccati occasio.

Et quoniam poena, quae est peccati occasio, duplex est, una scilicet ex defectu amoris, et haec est pronitas; alia ex defectu timoris, et haec est securitas; prima reddit pronum ad malum, et secunda securum, quia non timet, dum non credit puniri: ideo habet haec pars duas: in prima agit de vanitate pronitatis, in secunda, de vanitate securitatis; et incipit secunda pars infra octavo: Omnia haec consideravi et dedi cor meum etc. Art. 1. De prima peccati occasione, quae est pronitas a<l peccatum per concupiscentiam, agitur dupliciter.

Et quia vanitas pronitatis concupiscentiae est periculosa, nec liberatur quis nisi auxilio divinae sapientiae; ideo primo notatur inventio concupiscentiae. Secundo subiungitur ronedium sapientiae, ibi: Quis talis, ut sapiens est etc. Primo notatur inventio concupiscentiae, et primo praemittitur eiusdem diligens inquisitio, quae secundum tria describitur.

Et quoniam, ubi est latentis inventio, praecedit diligens inquisitio; ideo primo describitur diligens ]psus inquisitio; secando, concupiscentiae inventio, ibi: Et inveni amariorem morte etc.

Diligens igitur ipsius inquisitio, quae adeo diligens fuit, ut in curiositatem degeneraret, lioc or- (jinc describitur primo quoad praesumtionis suae curiositatem, quoad inquisitionis sublimitatem, quoad con.%iderationis studiositatem.

Vers. 1.

(Vers. 24. 23. 26.). Quantum igitur ad suae praesumtionis curiositatem dicit: Cuncta tentavi in sapientia, id est in inquisitione, ecce, curiositatis inquisitio; Ecclesiastici tertio: « In pluribus operibus eius ne fueris curiosus ». Dixi: Sapiens efficiar, ecce, praesumtionis elalio; Isaiae quinto: « Vae, qui sapientes estis in oculis vestris » etc.; et primae ad Corinthios tertio: « Si quis vestrum videtur esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit — Quantum ad inquisitionis sublimitatem dicit: £"< ipsa longiu recessit a me, quam erat prius, quia visa est ei quaestio diflicilior, dum magis inquireret, et hoc divini iudicii severitate; ad Romanos primo: « Dicentes, se esse sapientes, stulti facti sunt »; et quaestionis altitudine; ideo dicit: Et alta profwnditas, quis inveniet eam? Aita est profunditas inquisitionis sapientiae; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis ». Et ideo quis potest invenire? Pauci sufficienter, sed nulli perfecte; Ecclesiastici quadragesimo tertio: «Ne laboretis; non enim comprehendetis »; et ad Romanos undecimo: « 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei » etc. — Quantum ad considerationis strenuitatem subiungit: Lustravi universa in animo meo, id est, circuivi et diligenter undique consideravi; Ecclesiastici sexto: «Quasi is qui arat et qui seminat, accede ad illam ». Et ratio movens tangitur: Ut scirem, in habitu; et considerarem, in actu; sapientiam, in appetitibus; rationem, in operationibus. Et e contrario: Ut cognoscerem impietatem stulti, in operandis; et errorem prudentiae, in credendis; supra primo: « Dedi cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam ».

Secando describitur ipsa concupiscentiae inventio et ipsius triplex conditio.

El inveni etc. Descripta est diligens inquisitio; describitur hic concupiscentiae carnalis inventio, et hoc quantum ad triplicem conditionem. Primo notatur ipsius concupiscentiae pronitas, secundo generalitas, tertio causalitas.

(Vers. 27.). Primo igitur tangitur ipsius cupiscentiae vehemens pronitas, quia perducit ad maximam amaritudinem sub specie dulcedinis. Ideo dicil: Inveni amariorem morte mulierem, et hoc post nefarii operis perpetrationem, ad quod concupiscentia pertrahit; unde Proverbiorum quinto: « Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius ». Ad hoc pertrahit concupiscenlia illa.

quae a muliere habuit ortum et in muliere habet fomentum, quae sua pulcritudine illaqueat per dilectionem; ideo dicit: Laqueus est venatorum, id est daemonum, qui venantur animas hominum. Illaqueat verbis et aspectibus; Proverbiorum septimo: « Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum ». lilaqueat pukritudine faciei; Ecclesiastici nono: « Propter speciem mulieris multi pereunt». Illaqueat etiam verbis; unde ibidem: «Colloquium illius quasi ignis exardescit ». Non solum illaqueat in dikctiane, sed etiam deglulil in nefario opere; unde dicit: Et sagena cor eius, cum iuxta votum eius consentitur operi nefario. Haec est sagena diaboli; Habacuc primo: « Totum in hamo sublevavit; traxit illud in sagena sua ». Sed postmodum ligat per affectionem; et ideo dicit: Et vincula manus illius; Proverbiorum septimo: « Sequitur eam et ignorat, quod ad vincula stultus trahatur ». Ab hac pronitate nullus eripitur, nisi qui a Domino iuvatur, tantaest; ideo dicit: Qui placet Deo effugiet illam, secundum illud primae ad Corinthios sexto: « Fugite fornicationem »; Sapientiae octavo: «Scivi, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ». Qui autem peccator est capietur ab illa; Proverbiorum quinto: «Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur ».

(Vers. 28. 29.). Ecce, hoc inveni etc. Hic notatur secundum, scilicet concupiscentiae generalitas, cuius rationem videre fuit difficultas; ideo dicit: Ecce, hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum, scilicet ipsius concupiscentiae pronitatem, et alterum., scilicet ipsius generalitatem. — Et laboravi, supple, ut invenirem ratioiwm, quam adhuc quaerit anima mea; haec est ralio generahtatis concupiscentiae, quare in omnibus est. Et non inveni, scilicet proprio ingenio,- quia hoc philosophi scire non noverunt; sed tamen fide cognovit rationem et experientia cognovit effeclum, scilicet generalitatem. Ideo dicit: Virum unum de mille reperi, et mulierem ex omnibus non inveni; hyperbole est, et vult dicere, quod paucissimos invenit viros, in quibus concupiscentia non regnaret; sed ipse nuUas invenit mulieres; nec mirum, quia Ecclesiastici vigesimo quinto: « Brevis omnis malitia super malitiam mulieris ». — Pos- °semus autem hoc exponere de Christo, qui solus evasit a corruptione concupiscentiae originalis, qui solus fuit « inter mortuos liber ».

(Vers. 30.). Solummodo hoc inveni. Hic notatur tertium, scilicet concupiscentiae causalitas, quae quidem non fuit a Deo, sed a primo peccato. Ideo dicit: Solummodo hoc inveni, quod fecit Deus hominem rectum; Ecclesiastici decimo septimo: «Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum». Et huius signum est rectitudo staturae, quae adhuc manet in corpore. Et ipse se, propria scilicet libertate, infinitis miscuit quaestionibus; quia recedendo ab uno factus est pronus ad multa et infmita, quia in eis sua concupiscentia non finitur nec satiatur; Proverbiorum trigesimo: « Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod nunquam dicit, sufficit: infernus et os vulvae et terra » etc.

I. Dubitari potest de hoc quod hic dicit: Cuncta tentavi in sapientia; utrum in hoc fuerit reprehensibilis. Quod sic, videtur:

  1. Per ipsam litteram: Dixi: Sapiens et ipsa longius recessit a nie.

  2. Item, per illud quod dicitur Ecclesiastici tertio: In pluribus operibus eius ne fueris curiosus.

CoNTRA: 1. Spiritualis homo iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur: ergo si Salomon habebat spiritum sapientiae, ergo eius erat de omnibus iudicare.

  1. Praeterea, primae ad Thessalonicenses ultimo ait Apostolus: Omnia probare; quod hortum est tenere: homxva est igitur tentare omnia. sicut cognoscit et tentat quis vinum, quod gustat; alio modo per exaniinationem et approbationem et reprobationem. Primo modo non sunt tentanda nisi utilia tantum; si autem ampliora quis velit tentare, curiositas est. Secundum autem quod tentare idem est quod examinare, sic accipit Paulus probare, et sic oninia sunt examinanda, non tantum bona et utilia, sed etiam inutilia. Sic dicitur, quod spiritualis homo omnia iudicat; sic etiam dicitur: omnia probare, id est: omnia examinate, utrum bona vel unum inveni perfecte bonum, id est Christum, sicut Propheta

mala in nostris operibus, de quibus dubitare possumus; sed in operibus Dei, de quibus supponere debemus, quod bene sint facta, curiositas est probare vel examinare. Quoniam ergo Salomon extendit suum exanien ultra ea quae salutis stint; ideo curiositas fuit. Et concedendum est illud. — Auctoritates illae duae intelliguntur de his quae ad salutem spectant et ad se pertinent, sed Salomon ultra processit.

II. Item dubitatur de hoc quod dicit: Virum de mille ununi repen. Secundum hoc videtur confirmare haeresim illam, quod nuUa mulier salvatur; et hoc nituntur probare haeretici:

  1. Quia, si solum salvatum est quod assumsit Christus; et ipse assumsit solum sexum viri: ergo ille solus salvabitur.

  2. Et hoc nituntnr probare per illud quod dicitur Marci ultinio: Qui crediderit et baptizatus fuerit; non dicit: quae baptizata fuerit. Et id ipsum dicitur loannis tertio.

Contrarium huius ostenditur: I. Per illud quod. dicitur Matthaei vigesimo primo: Meretrices praecedent vos in regnmi Dei.

-2. Item, hoc ostenditur, quia Dominus utrumque sexum recepit, utrumque sanavit corporaliter, utrumque vocavit per Apostolos. Ipse etiam Salomon

Secundo, contra inventam concupiscentiam datur remedium sapientiae ex quadruplici consideratione.

Quis talis, ul sapiens? Supra descripsit vanitatem concupiscentiae. Hic contra illam vanitatem intendit dare sapientiae remedium; nullus enim eripitur a concupiscentia, nisi qui ambulat cum sapientia. Hortatur igitur in hac parte sapienliae adhaerere ex quadruplici consideratione: primo ex consideratione suae nobilitatis; secundo, potestatis; tertio, utilitatis; quarto, temporis opportunitatis.

Hortatur igitur sapientiae adhaerere consideratione suae nobilitatis, quae perpenditur in hoc, quod hominem reddit nobilem.et gloriosum et quantum ad aspectum et quantum ad verbum. Et hoc primo proponit quaerendo, deinde confirmat respondendo. utrumque laudavit, et de forti muliere Proverbiorum ultimo: Ridebit in die novissimo. Quid est ergo quod dicit: Mulierem ex omnibus non inveni etc.

Respondeo: dicendum, quod ipse loquitur generalitate concupiscentiae, et de hac est loqui du pliciter: uno modo quantum ad propagationem cartvalem, quia ipsa transfunditur; alio modo quantum ad proseeutionem per actuale peccatum. Si primo modo, est sermo verus et proprius, quia solus Christus sine peccato conceptus et originale non contraxit. Si secundo modo, sermo est hyperbohcus; et hoc patet, quia non tantum esl unus vir bonus et salvandus, immo multi; et dicitur illud quantum ad raritatem eorum qui tempore illo inveniebantur ab actu concupiscentiae immunes. tendendum, quod assumsit de muliere; quod non fecisset, si ad salutem non pertineret. Praeterea, unius naturae est vir et mulier et unum corpus.

  1. Quod obiiciunt de Evangelio, quia in mascu-. Uno; dicendum, quod confusum est illud masculinum et stat ibi pro natura, non pro sexu; et frequenter masculinum genus concipit femininum secundum morem Scripturae.

Chapter 8 of 13