Capitulum X
El dicebam ego etc. Ostensa est sapientis despectio et oblivio; ostenditur hic secundo despecti commendatio. Commendat autem sapientiam tripUci Vers. 22; Vulgata: Femina circumdabU viruni. Cfr. tom. III.
praeeminenlia: primo praemitlendo eam forlitudini potenliae; secundd, munimini armaturae; lertio, altitudini mundanae gloriae.
(Vers. 16. 17.). Praemittit ergo primo sapientiam fortitudini suo iudicio. Propterea dicit: Et dicebam cgo, meliorem esse sapientiam fortitudine; Sapientiae sexto: « Melior est sapientia quam vires, et vir prudens melior quam fortis». Et quia est melior, ideo non deberet despici; et lamen nihilominus est despecta. Propterea dicit: Quomodo ergo sapientia pauperis contempla est? quasi non deberet esse contempta; sed propter paupertatem vilipenditur; unde Ecclesiastici decimo tertio dicitur de paupere: « Locutus est sensate, et non est datusei locus; dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducunt». Et signum contemptus sapientiae subditur: Et verba eius non sunt audifa; et tamen sunt multum audienda; Proverbiorum octavo: « Nunc ergo, fllii, audite me: Beati, qui custodiunt vias meas ». Et quod verba sapientis sint audienda, subiungit: Verba sapienlium audiuntur in silenlio, id est, digna sunt audiri in silenlio; Ecclesiastici trigesimo secundo: « Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia»; unde et subditur: « Et loqui in medio magnatorum ne praesumas ». Plus quam clamor principis inter stultos, et plus clamosa eius oratio, quia, quantumcumque homo clamet, stultus non attendit; Ecclesiastici vigesimo secundo: « Cum dormienle loquitur qui narrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: Quis (Vers. 1.). Ideo subdit: muscae morientes, id est cogitationes peccatorum sibi succedentes et ad peccatum mortale inclinantes, perdunt suavitatem unguenli, id est, perdunt unclionem, et ita multa bona, quia primae loannis secundo: « Unctio docet vos de omnibus ». Vel: suavitatem unguenti, id est internam devotionem et dulcorem sapientiae; Proverbiorum vigesimo septimo: « Unguento et variis odoribus delectatur ».
(Vers. 1. 2.). Pretiosior est sapientia. Hic tertjo praemittitur sapientia altitudini mundanae gloriae, vel etiam stullitiae, quara stulti appetuht; Propterea dicit: Pretiosior est sapientia parvaque gloria, id est cum parva gloria, ad tempus, id est est hic «? Quod ergo sapientia sit contempta, hoc est propter audientium. stultitiam; ideo Matthaei septimo:.« Nolite sanctum dare canibus ». Et ratio huius redditur ab Apostolo primae ad Corinthios secundo: « Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei ».
(Vers. 18.). Melior est sapientia etc. Hic secundo praemittit sapientiam munimini armaturae, dicens: Melior est sapientia quam arma bellica, quia bellica arma sunt ad protectionem; simihter sapientia protegil; Proverbiorum secundo: « Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur». Et quod melius protegat, patet: quia qui amittit sapientiam per culpam non potest se defendere per armaturam, quin amittat multa bona; unde dicit: Et qui in uno peccaverit, recedendo a sapientia, secundum quod dictum est supra octavo: « Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo». Multa bona perdet; peccando enim in uno, perdit sapientiam; et illam amittendo, perdit multa bona; Sapientiae septimo: « Venerunt mihi omnia t)ona pariter cum illa-»; et ideo, illa perdita, perduntur multa bona. Vel: qui peccavcrit in uno, contra caritatem, perdet multa bona, secundum illud lacobi secundo: « Qui in uno peccaverit factus est omnium reus ». — Et illud manifestat per metaphoram, quia peccati cognitio comparatur muscae morienti, quia reddit et facit abominationem affectui et conscientiae. temporaliter; melior, inquam, stullilia, etiam cum magna gloria; supra quarto: « Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto ». Vel potest esse sensus, ut sapientia melior sit slullitia; et etiam parva gloria, ad tempus, id est in debito tempore collata, melior est stultilia. — Et subditur ratio: Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius, per dexteram bona, per sinistram mala; Matthaei vigesimo quinto: « Statuet oves a dexteris suis, haedos autem a sinistris ». Vult ergo dicere, quod sapientes cogitant bona, et stulti cogitant mala; Proverbiorum decimo: « Labia iusti consJderant placita, os impiorum perversa ». Dextera dat intelligere bona aeterna, sinistra temporalia; unde Quioumque autem totam legem servaverit, offendat aulem in
Proverbiorum tertio: « Longitudo dierum in dextera eius, in sinistra illius divitiae et gloria». Vult ergo dicere, quod sapientes cogitant bona aeterna et cupiunt, et stulti teniporalia; Cantici secundo: « Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me». Cogitat igitur stultus vana et nescit aliquo modo considerare discreta, nec in se nec in aliis, quod est maius inconveniens. Ideo subdit: Sed et in via stultus ambulans, in via scilicet illa, quae videtur sibi bona; Proverbiorum duodecimo: « Via stulti recta in oculis eius ». Cum sit ipse insipiens, id est, cum insipienter ambulet, quia in tenebris; supra secundo: « Stultus in tenebris ambulat ». Omnes slullos aestimat, unde Proverbiorum vigesimo sexto: « Sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sententias ».
Incidit hic quaestio de hoc quod dicit: Qui in uno peccaverit etc.
Si enim Deus semper punit citra condignum, ergo qui peccat in uno non debet puniri nisi in uno: ergo non debet perdere mulla, sed unum.
Item, ex hoc videtur, quod sit connexio in vitiis, sicut in virtutibus; quia, si vitium est privatio boni, ergo si uno peccato privantur multa bona, ergo uno peccato incurrit homo multa vitia; sed hoc non est nisi- per connexionem: ergo connexio est in vitiis.
Item, quod sit connexio in vitiis quantum ad omnia, videtur; dicitur lacobi secundo: Qui in uno peccaveril faclus est omnium reus: ergo videtur, quod qui perpetrat unum vilium sit ita reus, ac si omiiia perpetraret.
Sed contra: 1. Quia aliqua vitia sunt contraria: ergo si in vitiis esset connexio, tunc duo contraria simul in eodeni, quod nefas est dicere.
- Item, vitia non sunt a Deo, sed acquisita ex opere nostro; sed certum est, quod non eodem actu acquirilur in nobis temperantia et iustitia, quando sunt consuetudinales: ergo simililer et in viliis.
Respondeo: dicendum, quod est loqui de peccit tria, scilicet privationem boni gratuiti, privationem boni naturalis sive naturalis habilitatis et ulterius inclinationem ad actum inordinatum, quae dicitur habilitatio quaedam. Ratione primi boni est bene connexio in vitiis, quia qui peccat in uno peccato amittit gratiam et omnes virtutes, quatenus sunt gratuitae. Ratione vero privationis habililalis non est connexio, sed eorum distinctio, quia ununiquodque vitium propriam privat habilitatem. Ralione tertii, scilicet inclinationis ad actum, non est omnimoda distinctio nec omnimoda connexio, nec in quibusdam imum inclinat ad alterum, in quibusdam inclinat aliquando, sicut peccatum gulae ad peccatum Uixuriae, similiter in spiritualibus superbia ad invidiam.
Est iterum loqui de peccatis quantum ad obligationem poenae, et sic obligant ad duplicem poenam, scilicet carentiae visionis et acerbitatis ignis. Quantum ad primam est connexio, quia qui in uno peccato peccat amittit gloriam debitam omnibus virtutibus. Quantum autem ad secundam non est connexio, sed distinctio, quia unicuique respondet propria acerbitas. — Istud ergo verbum Ecclesiastae et beati lacobi intelligitur quantum ad amissionem gratiae et gloriae.
- Quod igitur obiicitur, quod punitur supra condignum; dico, quod falsum est, quia qui peccat in uno actu peccat contra gratiam omnium virtutum, et ideo tolum meretur amittere.
Si spirilus polestatem habentis. Praemissa est supra sapientis despectio et econtra ipsius iusta commendatio; subiungitur hic tertio stullorum promotio. Et quia praelatio stultorum estonerosa, ideo praemittitur patientiae armatura, et subiungitur stuUorum praelatio inordinata, ibi: Est malum, quod vidi etc.
(Vers. 4.). Praemittitur ergo patientiae artnatura, propter quam habendam dicit: Si spiritus potestatem habentis, id est furor praelati; spirilus enim furor dicitur Isaiae secundo: « Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius »; tertii Regum decimo nono: « Spiritus grandis et fortis, subvertens montes et conlerens » etc. Ascenderil super te, ad opprimendum scilicet; leremiae quarto: « Ecce, quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius; vae nobis, quoniam vastati sumus ». Locum tuum ne dimiseris, id est locum patientiae et constantiae, in quo anima conquiescit, secundum illud Lucae vigesimo primo: « In patientia vestra posside- Aristot., II. Ethic. c. I, agens de virlute morali, quoe
bilis animas vestrasu; primae Petri secundo: «Servi, subditi estote in omni timore dominis vestris, non tantum modestis, sed et discolis; haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis » etc. Et redditur ratio utilitatis: Quia curatio faciet cessars peccala maxima. Vocatur hic curatio flagellorum afHictio, in quibus homo curatur; Sapientiae sexto: « Cura disciplinae est dilectio, et dilectio est custoditio legum ». Causalis est utrobique praedicatio, quia, si per multa flagella pervenitur ad dilectionem, et per hanc custoditur lex; ergo cessare facit peccata.
.Miter exponitur: Si spirilus poteslatem habentis, id est, si spiritus amhitionis, id est malitia ambitiosi, ascenderit super te, id est, si venerit tibi in mentem, ut velis esse praelatus; locum tuumne dimiseris, locum scilicet subiectionis et servitutis, de quo Lucae decimo quarto: « Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco »; et Ecclesiastici undecimo: « Conflde autem in Deo, et mane in loco tuo ». Et ratio redditur: Quia curatio faciet cessare peccata maxima. Translatio Symmachi habet: Quia pudicitia; unde primae ad Corinthios nono: « Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicavero, ipse reprobus elficiar ».
Aliter exponitur de diabolo: Si spirittis pote- 5to(em habentis, id est diaboh; iob penuitimo: « Non est potestas super terram, quae possit ei comparari »; ascenderit super te, et hoc tentando; Lucae undecimo: « Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et non invenit». Locum tuum ne dimiseris, locum scilicet poenitentiae; ad Ephesios quarto: « Nolite locum dare diabolo». Quia curatio cessare faciet peccata maxima; littera Origenis habet: salvatio, quae quidem est per medicinam poenitentiae; Ecclesiastici undecimo: « Malitia unius horae oblivionem facit luxuriae maximae », id est brevis poenitentia magni peccati.
(Vers. 3.). Est malum, quod vidi etc. Tangitur hic secundum, scilicet stultorum praelatio inordinala, tum propter defectum scientiae, tum propter defectum vitae, quia stulti et mali praeficiuntur, sed sapientes et divites bonis moribus deprimuntur. Propter quod dicit: Est malum, quod vidi sub sole, id est in praesenti statu hominum, quasi per errorem egrediens, non per errorem secundum veritatem, sed apparenter per errorem, sed tamen secundum iustam discussionem; a facie principis, illius scilicet, a quo est omnis potestas, qui iusto iudicio dat aliquando malos praelatos; Osee decimo trtio: « Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea».
(Vers. 6.). Et exprimit, quod est illud malum quantum ad defectum scientiae: Positum stultum in dignitate sublimi; positum, benedicit, quia non est ibi nisi falsa positio; Psalmus: « Posuisti eis, deiecisti eos, dum allevarentur ». Vel: positum2aquam lapidem inutilem; unde Zachariae undecimo dicitur stulto praelato: « 0 pastor et idolum! derehnquens gregem, gladius super brachium eius et super oculum dexterum eius; brachium eius ariditate siccabitur, et ocuhis dexter eius tenebrescens obscurabitur »; et ideo Proverbiorum vigesimo sexto: « Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem ». Econtra: Diviles sedere deorsuni; divites, scilicet bonis moribus et scientia et gratia, de quibus primae ad Corinthios primp: « In omnibus divites facti eslis in illo, ut nihil vobis desit in ulla gratia »; et Isaiae trigesimo tertio: « Divitiae salutis sapientia et scientia ».
(Vers. 7.). Quantum ad vitae defectum dicit: Vidi servos in equis; servos dicit peccatores, de quibus loannis octavo: « Qui facit peccatum servus est peccati »; m equis, pluraliter dicit ad expressionem pompae; Deuteronomii decimo septimo: « Cum fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos ». E contra: Principes ambulantes quasi seruos, illos scilicet principes, qui sibi per bonam vitam principantur; Seneca: « Si bene te rexeris, princeps eris»; istos vidit quasi servos, sed in futuroerit e contrario; Lucae decimo quarto: « Omnis, qui se humilia,t, exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur ».
Quaeritur hic, utrum iustum sit, quod mali praesint bonis. Quod sie, videtur: gna (ila ed. Migne, Palrol. Graeca toin. XVI. col. 1S53), cum
Quia dicitur ad Romanos decimo tertio: iVon est polestas Iiisi a Deo: ergo mali principes non liabent potestatem nisi a Deo.
Item, loannis deciino nono: Non haberes, ait Christus Pilato, potestatem adversus me unam, nisi desuper tibi datum esset. Et exponit Augustinus desuper: id est a Deo: ergo si Pilatus malus erat el male utebatur potestate, ergo quod mali praesint, hoc est a Deo.
Item, primae Petri secundo: Subditi estote nmi tantum bonis et modeslis, sed etiam discolis; et reddit rationem: propter conscientiam: ergo si iustum est eis subesse, cum omne iustum sit a Deo, hoc etiam ab ipso erit.
Item, lob trigesimo quarto: Qui facit regnare hypocritam propter peccata populi etc.: ergo elc.
CoNTRA: 1. Osee octavo: Jpsi regnauerunt et non ex me; principes exsliterunt, et ego non cognovi: ergo videtur, quod praelalio malorum non sit a Deo.
Itera, servitus est poena inflicla pro peccato ergo nulli recte et iuste infligitur nisi peccatori: ergo ab oppositis, nec dominium iuste datur nisi iusto. Ergo si dominium datur peccatori, et servitus iusto; est ibi defectus ordinis et iustitiae: ergo non est a Deo.
Praeterea, si potestas malorum est iusta et a Deo, quia a Deo nihil est nisi iustum; cum nullus debeat alicui auferre ius suum: ergo nullus debet laborare ad depositionem mali praelati: ergo quicumque laborat, contra hoc peccat.
Respondeo: dicendum, quod malus vel iniustus praelatus est sub triplici differentia. Quidam est iniuet alius, qui iniuste ingreditur et exsequitur; et talis non potest iuste praeesse, nec tali debet homo subesse. Est et alius, qui iniustus est, sed tamen iuste ingreditur, sed iniuste exsequitur, quia affligit bonos et promovet malos; tali iustum est subesse in his quae spectant ad iustitiam; sed in his quae contra Deum sunt, non debet homo subesse; et « quia privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate », etsi iuste ingressus fuerit; tamen iustum est, eum amoveri.
Quod ergo obiicitur ad primam partem, utrum malos praeesse sit iustum; dicendum, quod malos, qui bene regunt, praeesse, non est malum reipublicae; sed qui male regunt iustum est praeesse, non sua iustitia, sed divina, quia facit eum regnare propter peccata populi '». — Et sic patet responsio ad prima obiecta, quod malorum hominum potestas a Deo est.
Quod obiicit in contrarium primo, dico, quod intelligit quantum ad eos qui intrant illegitime et propria auctoritate, non divina.
Quod obiicit de ordine, dico, quod peccati manet etiam sine peccato ad exercitationem; sic etiam dico de servitute in bonis.
Quod obiicit: si a Deo, ergo iustum est, istum habere talem potestatem; dicendum, quod per comparationem ad merita sua non est iustum, immo iniquum; comparatione ad merita malorum subditorum est iustum. Et quia ex diversis causis licitum est nobis velle contraria, ubi non patet divina voluntas; et nescimus, quid horum de futuro magis placeat Deo: iuste potest homo laborare, ut iniustus praelatus amoveatur. — Praeterea, talem potestatem habuit a Deo, sed exsecutionem a se; potestatem habuit iuste, sed exsequitur iniuste: et ideo quamdiu a Deo habet polestatem, est obediendum; sed quia iniuste exsequitur, ut non habeat, est laborandum. Sic patet illud.
Secundo datur remedium contra vanitatem securitatis.
Qui fodit fffveam etc. Posuit supra vanitatem securitatis; hic secundo intendit dare remedium contra vanitatem illam; et quia securilas oriebatur ex defectu retributionis iustae et regiminis providentiae, qui apparebant esse: ideo sunt hic duae partes. Primo dat remedium contra defectum ordinis providentiae; secundo, conlra defectum iustae retributionis, infra undecimo: Mitle panem. tuum etc. Primo datur remedium oontra securitatem ortam ex. defeotu.ordinis providentiae.
Inordinatio autem regiminis venit ex triplici causa: aut quia praeficitur malus, aut quia stultus.
aui quia inulilis el remissus. Primo ergo dat remedium contra praelatum.«ia/M»i; secundo, contra praelatum stultum, ibi: Verba oris sapientis gratia; tertio, contra praelatum carnalem et remissum, ibi: Vae terra tihi, cuius rex puer est.
Primo, quoad defectum regiminis, quando praeficitui praelatus malus.
Quantum igitur ad primum sic procedit. Primo dicit, bonum praelatum non esse amovendum; secundo, malum non esse sustinendimi sive promovendum; tertio dicit, ipsum promotum esse corrigendum; quarto, quod non est ei occulte detrahendum..
(Vers. 8.). Primo igitur dicit, bonum praelatum non esse amovendum, nec per fraudulentiam nec per violentiam. Non pev fraudulentiam; unde comminatur: Qui fodit foveam, scilicet parando laqueum bono praelalo, incidet in eam; Psalmus: <t Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam, quam fecit». Non est etiam amovendus per potentiam; unde comminatur facienti contrarium: Qui dissipat sepem, id est bonum praelatum, qni custodit subditos sicut sepes; Ecclesiastici trigesimo sexto: «Ubi non est sepes, diripietur possessio ». Mordebit eum coluber, id est diabolus cum daemonibus, qui sunt colubri mordentes; leremiae octavo: « Ecce, ego mittam vobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos».
(Vers. 9.). Qui transfert lapides etc. Hic secundo ostendit, durum et inutilem praelatum non esse promoveudum; et comminatur promoventibus durum; unde dicit: Qui transfert lapides, id est, duros et malos ad maiorem promovet dignitatem; affligetur in eis, id est per eos, vel propter eos; Proverbiorum vigesimo sexto: « Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem »; et post: « Qui volvit lapidem, ad eum revertetur »; et EccleSiastici vigesimo septimo: « Qui in altum mittit lapidem, cadet super caput eius ». Non est etiam promovendus vanus et inutilis; ideo dicit: Qui scindit ligna, alia translatio: Qui dolal; illedolat, qui supponere vult aedificationi praelatum inutilem. Praelatus inutilis ligno comparatur, quia, sicut lignum infructuosum scissum igni traditur, sic et praelatus; Matthaei septimo: « Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur ». Ille vulnerabitur ab eis, quia scilicet conscientia vulneratur; Ecclesiastici vigesimo septimo: « Plaga dolosa dolosi dividet vulnera ». De his vulneribus Isaiae primo: « Vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata neque fota oleo ».
(Vers. 10.). Si rctusum fuerit ferrum etc. Hic subiungit tertio, eum praelatuni, qui aliquo modo declinavit in malum, esse corrigendum, quia potest valere, quamvis oporteat multum laborare. Ideo dicit: Si retusum fuerit ferrum, id est, acumen bonitatis et sapientiae fuerit immutatum per culpam in praelato; et hoc non ut prius, acutum supple, sed hebetalum fuerit, per culpam; muUo labore, scilicet correptionis, exacuetur, id est, reducetur ad pristinam rectitudinem; Proverbiorum vigesimo septimo: « Ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui». Et per hanc similitudinem corporaUum infert in spiritualibus: Et post industriam, id est laborem industriae, sequetur sapientia, sicut post acuitionem ferri sequitur rectitudo et subtilitas aciei ad incidendum; Proverbiorum decimo quinto: « Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur»; et Proverbiorum secundo: «Siquaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesaurum elToderis illam; tunc intelliges timorem Domini et scientiam invenies ».
(Vers. 1 1.). Si mordeat etc. Hic quarto ostendit, non esse tali praelato occulte delrahendum; et ostendit magnitudinem culpae detractionis per simile in corporalibus. Ideo dicit: Si mor-deat serpens in silentio, quod est ipsius serpentis, quia occulte venenum infundit; nihil eo minus habet qui occulte detrahit, quia, sicut illud est fraudulentum, ita et hoc, quia hoc est maledicere surdo; Levitici decimo nono: « Non maledices surdo, nec coram caeco ponas offendiculum ». Sicut est illud mortiferum, ila et hoc; ad Galatas quinto: « Si invicem mordetis et comeditis, videte, ne ab invicem consumamini »; Proverbiorum vigesimo sexto: « Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris». Sicut et olim liberabantur aspiciendo in Christum, secundum quod dicitur Sapientiae decimo sexto: « Qui conversus erat, non per hoe quod videbat, sanabatur, sed per te Dominum, omnium Salvatorem »; ita et nunc. Unde ipse dicebat, loannis decimo quinto: « Si sermonem meum. servaverunt, el vestrum servabunt ».
Quaeritur, utruni occulte dicere malum de aliquo sit detractio et peccatum, ubi constat esse verum dicenli. Quml non, videtur:
Quia, sicut bonus est dignus laude, ita malus est dignus vituperio: ergo sicut iustum est laudare bonum, i(a iustum est vituperare malum: ergo sicut non peccat qui laudat tonum, ila nec qui dicit malum de malo.
Item, sicut congaudendum esl bono, ila compatiendum est malo: ergo sicut potest aliquis recitare alicui bonum alterius congaudendo sine peccato, ita malum compatiendo: ergo qui dicit malum de altero occulte, si compatitur, non peccat.
Praeterea, Dominus dicit Matthaei decimo octavo, quod quando peccat proximus, est corrigendus coram uno vel coram duobus; quod si non audit, dicendum est Ecclesiae: ergo saltem de incorrigibili videtur quod homo possit malum dicere cuilibet.
CoNTRA: 1. Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris: ergo quod non vis de te dici, non debes dicere de alio; sed non debes velle, quod aliquis diceret de te malum, te absente, quia nihil libi proderit: ergo etc.
Item, qui dicit malum de alio aufert ei bonum nomen: ergo cum nonien bonum sit melius quam multi thesauri, ergo cum homo non possit alii auferre thesauros sine peccato, similiter etc.
Item, dicitur Levitici decimo nono: Non maledices surdo; sed qui male dicit retro maledicit surdo: ergo facit contra illud praeceptum.
Praelerea, peccatum factum in publico scandalizat: ergo qui peccatum aliquod, quod non est publicum, publicat, scandalizal; sed ille qui obloquitur, facit peccatum innotescere, quod latet: ergo scandalizat eum, cum quo loquitur.
Respondeo: dicendum, quod qui dicit malum de alio, aut dicit necessilate compulsus, aut inductus utilitate, aut exagitatus detrahendi libidine. Tunc compellitur necessitate, quando astringitur praecepto vel humano, vel divino: humano, quando dicit ei qui potest praecipere et praecipit, ut dicat; divino, quando conscientia dictat homini, quod ipse tenetur accusare proximimi, ut corrigalur, secundum illud praeceptum Domini de correctione fraterna. — Tunc inducitur utilitate, quando narrat malum eius alicui, qui potest prodesse et non obesse, et cui prodest audire illud malum et non obest, sicut quando quis narrat homini, qui diligit et qui compatitur et habet voluntalem corrigenii ipsum. — Quando vero non consideratur necessitas, nec consideratur utilitas, etiam si sit veritas, non excusatur a detrahendi libidinej immo peccato detractionis peccat, etiam si verum dicat.
Rationes igitur, quae probant, quod peccatum sit dicere malum de alio in absentia, concedendae sunt, nisi interveniat necessitas vel utilitas; tunc enim patet, quod non valent.
Quod obiicitur in contrarium, quod iustum est vituperare etc.; dicendum, quod quamvis digni sint vituperio, non tamen homo debet vituperare. Nec est simile de laude, quia fama bona excitat ad bonum, sed mala ad malum, et ideo non est publicandum malum, sicut bonum. — Praeterea, non est meum iudicare.
Quod obiicitur de compassione, dicendum, quod vera compassio est, in qua vulneratur compatiens, non in qua damnificatur miser. Et quia iste in hac oblocutione damnificat peccatorem « in fama, ideo non debet accusare.
Quod obiicitur de Domini mandato, dicendum, quod Dominus intelligit, quod vocandi sunl qui possunt et volunt prodesse; et per Eccksiam non intelligit multitudinem, sed intelligit eum qui prodesse potest et debet corrigere, et tali est dicendum.
Seoundo, quoai defeotum legiminis, quando piaeficitur piaelatuB stultus.
Verba oris sapientis etc. Dedit supra remedium contra praelati malitiam; hic dat remedium contra praelati stultitiam, ostendens, praelatum stultum non esse promovendum, sed magis praecipitio dignum: primo propter defectum locutionis secundo propter defectum consideralionis providae; tertio propter defectum operationis fructuosae.
(Vers. 12.13. 14.). Propter defectum tocMftbnis discretae stultus se ipsum praecipitat, sicut per antithesim sapiens exaltat. Ideo dicit: Verba oris sapientis gratia, quia in ipsis propter discretionem acquirit gratiam; Ecclesiastici vigesimo: « Sapiens verbis se ipsum amabilem facit »; sed econtra: Labia insipientis praecipitabunt eum, id est verba, quae procedunt ex labiis insipientis; Proverbiorum decimo octavo: « Os stulti contritio eius, et labia illius ruina animae eius». — Et ratio praecipitationis est indiscretio, quia indiscrete inchoat; unde dicit: Initium verborum eius stuUitia. Et ratio huius est, quia non considerat; unde Proverbiorum vigesimo nono: « Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est quam illius correptio ». Indiscrete eliam consummat; unde dicit: Et novissimum oris illius error pessimus, quia stultitia in fme perducit ad sententiam erroneam; Proverbiorum decimo quarto: « Iinprudentia stultorum errat»; quia, sicut dictum est supra secundo « oculi sapientis in capite eius, stultus in tenebris ambulat ». — Ulteriusin stultitia perewra; ideo subdit: Stultus verba muUipHcat, ita multiplicando verba stulta pertinax efficitur in malitia; contra quod in Psalmo: « Non declines cor meum in verba maliliae » etc.; et hoc inutile et vanum, unde dicitur Proverbiorum decimo nono: « Qui autem verba sectatur, nihil ha- Ijebit »; et Proverbiorum decimo quarto: « Ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas».
(Vers. 14.). igno7-at homo etc. Hic secundo ostendit in stulto defectum considerationis providae; quia, cum ignoret praeterita, non potest praevidere iutura. Ideo dicit: Ignorat homo, quidante se fuerit) tanquam stultus et inconsideratus; lacobi primo: « Consideravit se et abiit et statim oblitus est, qualis fuerit». Et quid post eum futurum est, quis ei poterit indicare? quasidicat: nulius; supra octavo: « Qui ignorat praeterita futura nullo potest scire nuntio », et hoc quidem est valde damnosum; unde Deuteronomii trigesimo secundo: « Utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent».
(Vers. Ib.). Labor stultorum etc. Hic terlio ostendit, iu stulto esse defectum operationis fructuosae, quia in labore suo multum affligitur et parum proficit. Ideo dicit: Labor stultorum affliget eos, quia non laborant in bonis; leremiae nono: « Ut inique agerent, laboraverunt »; unde Sapientiae quinto: « Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles; viam autem Domini ignoravimus ». Et huius rationem reddit: Qui n£sciunt in urbem pergere, id est, nesciunt viam rectam ad cundum in urbem illam, de qua Isaiae vigesimo sexto: « Urbs fortitudinis nostrae Sion Salvator, ponetur in ea inurus et antemurale». In hanc- urbem nesciunt stulti pergere; unde supra sexto: « Quid habet amplius stulto sapiens? et quid pauier, nisi ut pergat illuc, ubi est vita»?
Spiritualiter hic per sapientem intelligimus Christum, per insipientem axichv'i.im. Verba oris sapientis gratia, quia verba Christi gratiosa; Psalmus: « Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aieternum; et Lucae secundo: « Stupebant omnes, qui eura audiebant, super prudentia et responsis eius »; et alii dicebant loannis septimo: « Nunquam sic homo locutus est ». — Econtra insipiens est antichristus, de quo in Psalmo: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus». Labia eius praecipitabunl eum, quia propter suae doctrinae malitiam demergetur in profundum, lob decimo octavo: « Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum ». Verba enim eius erunt verba blaspbemiae et superbiae; ideo stulta el erronea. Unde dicitur Daniehs undecimo: « Adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia »; et secundae ad Thessalonicenses secundo: « Revelabitur homo peccati, ffiius perditionis, qui adversatur et exaltabitur super omne, quod dicitur Deus » etc. — Iste insipiens non tantum indiscretus erit in loquendo, sed etiam improvidens, quia non considerabit ruinam, quae secutura est eum, secundum quod dicit Apostolus secundae ad Thessalonicenses secundo: «Quem Dominus Lesus interficiet spiritu oris sui ». Istum insipientem stulti sequentur et affligentur: Qui nesciunt in urbem pergere, per veram fidem et dilectionem; secundaead Thessalonicenses secundo: «Mittet illis Deus operationem erroris, qui veritati non crediderunt, sed consenserunt iniquitati »; eo quod caritatem verilatis non receperunt; ideo nescientes decipientur; unde in Psalmo: « Nescierunt neque intellexerunt, ideo in tenebris ambulant ».
Tertio, quoad defectum regiminis, quando praefioitur praelatus inutilis et remissus.
Vae tibi terra etc. Dedit remedium contra inordinationera, quae provenit ex praelato malo et stulto; hic tertio dat remedium contra inordinationem, quae provenit ex praelato inutili et remisso. Ostendit igitur, talem pigrum et carnalem non esse praeficiendum nec etiam sustinendum. Et habet haec pars duas: quia primo detestatur eum, ostendens ipsum praelatione indignum; secundo dicit, non esse ei occulte detrahendum, ibi: In cogitatione tua etc.
Ostendit ergo, carnalem et pigrum esse praelatione indignum, primo propter deordinationem gulae; secundo propter infirmitatem vel otiositatem pi- 5 Psalm. 13, 1. — Sequuntur lob 18, 7; Dan. 11, 36;
gritiae; tertio propter ineptitudinem laetitiae; quarto propter subversionerti iustitiae, ob amorem pecuniae.
(Vers. 16. 17.).Propter deordinationem gulae praieiatus carnalis et remissus est praeiatione indignus, el vae eis qui eum sibi praeficiunt. Ideo dicit: Vae tibi terra, cuius rex puer est, id est insecutor passionum; pueri enim passionum sunt insecutores; Isaiae penultimo: « Puer centum annorum morietur ». Ideo vae, quia occasio damnationis aeternae et signum indignationis divinae; Isaiae tertio: « Dabo pueros principes eorum, et efferainati dominabuntur eis ». El quiaprincipes sequuntur ducem, ideo dicit: Et cuius principes mane comedent, cito quaerentes delectabilia; et ideo semper sunt insipientes, quia dicitur Proverbiorum vigesimo: « Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas, quicumque his delectatur, non erit sapiens ». — Et quia « opposita iuxta se posita magis elucescunt », commendat contrarium, in eius detestationem dicens: Beata terra, cuius rex est nobilis, nobilitate scilioet raorum, quia nobilitas sola est quae animum moribus ornat; de quo Proverbiorum ultimo: « Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae ». Et quia principes sequuntur ducem, ideo subdit: Et cuius principes vescuntur tempore suo, id est hora debita post negotia expedita, et hoc ad reficienduni, nonad luxuriam; interlinearis: « Tantum comedunt, ut vivant; non vivunt, ut comedant », sicut illi, de quibus secundae Petri secundo: « Coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in conviviis luxuriantes».
(Vers. 18.1. Jn pigritiis humiliabitur etc. Hic secundo ostendituc, ipsum praelatum remissum indignum esse propter otiositatem pigriliae, ad quam consequitur destructio domus constructae. Propter quod dicit: In pigriliis humiliabilur contignatio. Contignalio dicitur coniunctio lignorum ad cooperiendam doraum. Ista humiliatur in pigritiis, quia, dum negligitur reparari, corruit; sic etiain destruitur aedificium spirituale per pigritiam; Proverbiorum decimo octavo: « Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est opera sua dissipantis ». Et quia, ubi non est timor Domini pungens, regnat pigritia; ideo dicitur Ecclesiastici vigesimo septimo: « Si non in limore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua ». Et in infirmitate manuum perstillabit domus. Idem dicit, sed magis explanat;
Vers. 20; ibid. 3, 4. est seq. locus. domus perstillat, quando est pluviosa et non defendit ab imbribus in qua non est bonum; nec securum esse; unde Proverbiorum vigesimo septimo»: « Recta perstillantia in die frigoris et Utigiosa mulier comparantur ». Ista domus perstillat, quando manus sunt infirmae et remissae; ideo ad Hebraeos duodecimo: « Remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris ».
(Vers. 19.). In risu faciunt panem elc. Hic tertio ostendit ipsius pigri et carnalis indignitatem propter ineptitudinem laetitiae, in qua semper volunt esse carnales, et propter quam faciunt omne, quod faciunt. Ideo dicit: /n risu faciunt panem etvinum; Glossa: Praelati in risu, id est in laetitia inepta; Lucae duodecimo: « Anima mea, habes multa bona in annos plurimos, comede, bibe, epuiare». Et ideo subiungit: Ut epulentur bibentes; faciunt enim, ut comedant, non ut esurienti frangant; lacobi quinto: « Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra». Et de hoc reprehenduntur Isaiae quinto: « Cithara et lyra et vinum in conviviis vestris, et opus Dei non respicitis ».
(Vers. 19.). Et pecuniae obediunt omnia elc. Tangitur hic quarto, quod indigni sunt propter subuersionem iustitiae, quam subvertunt ob amorem pecuniae. Ideo dicit: Et pecuniae omnia obediunt, quia omnes pecuniam super omnia diligunt; Isaiae primo: « Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones »; et inde sequilur subversio iustitiae: « Pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad eos»; et leremiae sexto: « A minore usque ad maiorem omnes avaritiae student ».
In cogilalione tua etc. Supra ostendit carnalem et pigrum indignum praelatlone; hic compescit subditos in occulta delraclione, si contingat, talem praefici; et primo ponit exhortationem; secundo reddit 7-ationem.
Chapter 11 of 13