Skip to the text

Capitulum VIII

(Cap. 7. V. 30.). Quis talis, ut sapiens est? id est, quis ita spectabilis; Sapientiae octavo: « Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem ad seniores et iuvenes », loquitur de sapientia. Quis ita spectabilis in verbo? unde dicit: Et quis novit solutionem, verbi? supple: nisi sapiens; Sapientiae octavo: « Scit versutias sermonum » etc.; et idep in dubiis sapiens est reverenter audiendus; ideo Sapientiae octavo: « Facies principum mirabuntur me, tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante me plura, manus ori suo imponent ».

visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus ». Natu sicut bonus cognoscitur in vultu, ita sapiens in operibus Nec mirum, si est spectabilis in aspectu, quia hoc Deus facit; unde dicit: Et potentissimus faciem illius commutahit. Potentissimus iste Deus est; lob trigesimo sexto: « Deus potentes non abiicit, cum ipse sitpotens»; etpost: « Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus ». Iste commutat faciem exteriorem prius commutando interiorem, id est ad se eam convertendo. Facies enim animae est superior portio rationis, qua nata est videre Deum. Hanc faciem commutat solus Deus; Proverbiorum vigesimo primo: « Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocumque voluerit, inclinabit illud ».

(Vers. 2.). Non tantum est spectabilis sapiens quantum ad aspectum, sed etiam quantum ad verbum per sapientiara; in cuius persona dicit: Ego os regis ohservo, dicit sapientia. Rex iste Deus est, de quo primae ad Timotheum ultimo: « Beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium ». os Os istius Regis Filius Dei est, per quem nobis loquitur; ad Hebraeos primo: « Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio ». Os igitur regis observare est verbum Fihi Dei dihgenter intendere; Lucae undecimo: « Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud ». Sapientia igitur dicit: Ego observo, et observare facio, iuxta illud Deuteronomii sexto: « Observa, ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi». Et explanat, in quibus observat, quia in mandatis, ideo dicit: Et praecepta iuramenli Dei, quae scilicet ex ore eius procedunt. Et observo, scilicet praecepta iuramenti Dei; praecepla iuramenti dicuntur, quia firma et inviolahilia; Matthaei vigesimo quarto: « Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt ». Vel: ideo praecepta iuramenti, quia cum pacto et iureiurando data sunt; Exodi vigesimo quarto: « Moyses sanguinem sumtum respersit in populum, dicens: Iste est sanguis foederis Domini super cunctis sermonibus istis ».

(Vers. 3. 4.). Ae festines etc. Hic secundo hor- *tur adhaerere sapientiae consideratione suae potestatis, cum dicit: Ne festines recedere a facie eius, id est, noli declinare ab eius voluntate; et hoc propter peccatum cordis, quasi te abscondas ab eo. De hoc recessu Deuteronomii trigesimo secundo: «Derehquit Demn factorem suum, et recessit a Deo salutari suo ». Ne igitur recedas a facie eius, volens latere in malo; Ecclesiastici decimo sexto: «Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur »? Sicut Cain, qui dixit Domino: « Ecce, eiicis me hodie a facie tua, et a facie tua abscondar ». Et si contingat recedere, noli permanere in malo; ideo subdit: Neque permaneas in opere malo; Ecclesiastici quinto: « Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem ». Et ratio huius est consideratio divinae potestatis, quia facit omnipotenter: Quia omw, quod voluerit, faciet; Psalmus: « Omnia, quaecumque voluit, fecit »; et Isaiae quadragesimo sexto: « Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet ». — Facit etiam faciliter; ideo dicit: El sermo illius potestate plenus est; Psalmus: « Vox Domini in virtute, vox Domini confringentis cedros »; et leremiae trigesimo secundo: « Non erit tibi diflicile omne verbum, qui facis misericordiam in millibus». Facit etiam irreprehensibiliter: Nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? Ad Romanos nono: «Tu quis es, qui respondeas Deo »?

(Vers. 3.). Qui cvtodit praeceptum etc. Hic tertio horfatur adhaerere sapientiae consideratione nostrae utilitalis. Magna enim utilitas est ei adhaerere et ipsius mandata servare. Propter quod dicil: Qui custodit praeceplum non experietur quidquam mali; immo multa habebit bona; Matthaei decimo nono: « Si vis ad vitam ingredi, serva raandata»; et loannis octavo: « Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ».

(Vers. 3. 6. 7. 8.). Tempus et responsionem etc. Hic quarto hortatur ad servandum mandata divinae sapientiae consideratione opportunitatis temporis, quam sapiens homo considerat in suis operibus. Propter quod dicit: Tempus et responsionem cor sapientis intelligit; intelligit tempus, quo operari oportet; ad Ephesios quinto »: « Videte, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed quasi sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt ». Non solum tempus, sed etiam responsionem in tempore; ad Colossenses quarto: « In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, quomodo vos oporteat unicuique respondere ». — Et bene facit sapiens, qui tempus opportunum considerat; quod probat, cum infert: Omni negotio, hoc est in omni negotio, tempus est et opportunitas et multa hominis afflictio, supple: in diligenter haec considf i-ando; supra tertio: « Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt univers;i sub sole». Est enim opportunitiis temporis ad studendum; Ecclesiastici trigesimo octavo: «Sapientiam scribe in tempore vacuitatis ». Est etiam opportunitiis ad orandum; Psahnus: « Media nocte surgebam ad confitendum tibi ». Est etiam opportunitas temporis ad bene faciendum; ad Galatas sexto: « Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes ». — Et haec opportunitas est in praesenti tempore; et hanc oslendit esse in praesenti tempore, ostendens futurum tempus periculosum, quia nou potest praevideri; unde dixit: Qui ignorat praeterita et futui-a nullo potest scire nuntio, quia multo minus possunt sciri futura quam praeterita; supra septimo: «Quis ei poterit indicare, quid post eum futurum sit»? — Non potest etiam prohiberi, unde dicit: Nec est in hominis ditione, id est potestate, prohibere spiritum, scilicet exeuntem, quia nemo potest prohibere, quin veniat tempus mortis. Et hoc explanat subdens: Nec habet potestatem in die mortis; lob decimo quarto: « Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt ». Non potest declinari; unde dicit: Nec sinitur quiescere, ingruente bello, scilicet in die iudicii; Sapientiae quinto: « Pugnabit pro eo orbis terrae contra insensatos ». Quod bellum non poterunt declinare mali; unde Apocalypsis sexto dicent montibus: « Cadite super nos » etc.; quia tunc « peribit fuga ». Non potest etiam dissinmlari, ideo dicit: Non salvabit impietas impium, quasi possit simulare se bonum; lob trigesimo sexto: « Non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit »; et Proverbiorum undecimo: « Non proderunt thesauri in die ultionis; iustilia liberabit a morte »; ideo lob decimo: « Si impius fuero, vae mihi est ».

I. Quaeritur de hoc quod dicit: Obsmvo praecepta iuramenti Dei: ergo Deus iurat.

Contra: 1. Matlhaei quinto: Sit sermo vester: est, est; non, non: ergo quod amplius est a malo est. Ergo si perfectis non convenit iurare; et nihil convenit Deo, nisi quod est summae perfectionis: ergo iurare non decet Deum.

  1. Praeterea ostenditur, quod superfluat: quia Deus non potest mentiri, ergo aeque verum est simplex verbum Dei, ut iuramentum.

  2. Item videtur, quod nan possit iurare: quia iurare esl aliquem in testem et robur adducere; sed Deus non habet alium, per quem possit confirmare: ergo nec iurare.

Respondeo: dicendum, quod iuramentum finis est omnis controversiae, et est assertio pura et firma, qua nulla firmior esse potest, et hoc ad faciendam certam fidem. Sic igitur, quando nos volumus certam facere fidera audienti, iuramus; sic Deus nostrae infirmitati condeseendens iurat quidem, ut nostram fldem reddat solidam. eius cui fit iuramentum, id est propter dubietatem eius. — Aliter tamen dicendum, quod Dominus non prohibet ibi iuramentum tanquam malum; sed quia homines sunt proni ad dicendum falsum, prohibet pronitatem ad iurandum passim, ne aUquando simul incidant in mendacium et iuramentum in Dei contemptum; et quia Deus mentiri non potest, non habet haec ratio locum in Deo.

  1. Quod obiicitur, quod non potest mentiri; dico, quod etsi iuramentum in Deo non addat super assertionem simplicem secundum rem, addit tamen secundum nostram appretiationem, quia firmior fit nobis fides; et ostenditur ad nos mira dignatio.

  2. Quod obiicitur, quod non potest ahum adducere; dico, quod sicul ipse sibi testis est, quia sua veritas; ita ipse per semetipsum iurat; et est optimum teslimonium, quia lux se et alia manifestat.

n. De hoc etiam est dubitatio, quia dicit: Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali.

CoNTRA: infra eodem: Sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum.

Respondeo: est experiri malum, quod permanet, et malmn, quod transit; et loquitur de experientia mali hic, quod semper manet, non eius quod transit.

III. Quaestio etiam est de hoc quod dicit: Qui custodit praeceptum etc.

  1. Cum multa sint praecepta custodienda, quare dicit praeceptum singulariter?

  2. Praeterea, possibile est, aliquem servare praecepta divina timore, sicut servabant ludaei; et tamen tales non salvanlur.

Respondeo: dicendum, quod etsi praecepta niulta sint per diversitatem operis; tamen unitatem habent et iu comparatione ad mandanlem. et in comparatione ad observantem et in comparatione ad finem. Ad mandantem, quia unus est, qui praecipit; et ideo qui transgreditur unum mandatum non potest esse obediens mandanti, quia unus est qui mandat. — In comparatione ad ohservantetn est unitas, quia uno principio et regulanle omnia observat, scilicet caritate, quae omnia vincit. Unde sicut caritas aut omnes diligit, aut nullum; sic omnia mandata observat, aut nullum. — In comparatione ad finem est unitas, quia praemium unum debetur, et pro uno praemio sunt observanda. Quia ergo ista triplex concurrit unitas in debita observantia mandatorum, ideo recte dicil: Qui custodit praeceptum etc. Art. 2. De secunda peccali occasione, quae est vanitas securitatis, agitur dupliciter.

Omnia haec consideravi. Egit supra de vanitate proniiatis; hic agit de vanitate securitatis; et quoniam haec vanitas periculosa est, quia impellit hominem ad culpam, sive ipsum impulsum detinet; ideo primo ponilur vanitas; secundo, vanitatis remedium, ibi: Qui fodit foveam incidet in eam, infra decimo.

Prirao ostenditur vanitas securitatis secundum duplicem eius ortum.

Securitas oritur dupliciter: primo scilicet ex apparentia defectus retributionis iustae; secundo, ex apparentia defectus regiminis providentiae, et hoc secundum tangitur ibi: Verti me ad alia et vidi nec velocium etc, infra nono. Fiimo eecaiitas oritur ez apparentia defeotus retributionis iastae; qaae appaientia tiiplioi ratione piodaoitar.

Retributio autem iustitiae apparet deficere propter malorum exaltationem, propter bonorum dcpressiormn, propter utrorumque indistinctionem; sunt igitur hic tres partes. Primo ostenditur, quomodo securitatis vanitas oritur ex promotime malorum; secundo, quomodo ex depressione bonorum, ibi: Est el alia vanitas, quae fit super terram etc.; tertio, quomodo oritur ex indistinctiorw istorum et illorum, ibi: Et apposui cor meum, ut scirem sapienliam etc.

Primo, de malorum exaltatione.

Ortus igitur securitatis ex malorum exaltatione hoc ordine describitur. Primo insinuatur malorum sublimitas; secundo vero, quomodo ex hoc oritur impiis securitatis vanitas; tertio, quomodo ex hoc elicitur bonorum utilitas.

(Vers. 9. 10.). Primo igitur insinuatur malorum sublimitas, quara consideravit Ecclesiastes sua diligenti consideratione. Propter quod dicit: Omnia haec consideravi, supple: quae praedixi prius. Et dedi cor meum in cunctis operibus, quae fiunt sub sole, ut omnia considerarem; supra primo: « Dedi cor meum, ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et slultitiam ». Et in hac consideratione vidit ipse malorum sublimationem et in polentia et iii fanm. Quantum ad sublimationem in potenlia dicit: Interdum dominatur homo homini inmalum suum, videlicet quando malus praeest, quia bonus in bonum suum, cum bene praeest; unde primae ad Timotheuni tertio: « Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat»; sed malus in malum suum; unde Ecclesiastici septimo: « Non alliges tibi peccata duplicia; nec enim in uno eris immunis ». Malus praelatus alligat sibi peccata duplicia. — Quantuni ad sublimationem in fama dicit: Vidi impios sepultos, scilicet profunditate desperationis; Proverbiorum decimo octavo: « Impius cum in profun- Vers. 1 1: Verti me ad aliud et vidi

sole nec velo-

(lum venerit peccatorum, contemnit». Vol: sepwto, aggere adulalionis; Matthaei octavo: « Sine, mortuos sepelire mortuos suos »; Gregorius: « Mortuus inortuum sepelit, cuni aggere adulationis premit». 'e[: sepultos, continualione transgressionis usque ad raortem, quasi dicat: qui in malitia sepulti et in malitia mortui fuerunt, secundum quod dicitur frequenter; tertii Regum decimo sexto: « Mortuus est in peccatis leroboam, qui peccare fecit Israel »; et secundum quod Dominus dicit ludaeis loannis octavo: « Vos in peccato vestro moriemini». Tales impios vidit exaltatos in fama; ideo dicit: Qui etiam, cum adhuc viverent, supple: in sua malitia, in loco sancto eranl, id est in dignitate quasi sancti, sicut et antichristus, de quo Matthaei vigesimo quarto: «Cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto » etc. Et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. Et sic erant magni in fama; Psalmus- « Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae »; et Proverbiorum vigesimo octavo: « Qui derelinquunt legem laudabant impium; qui autem custodiunt » etc.

(Vers. 10. 11.). Sed et hoc vanitas. Tangitur liic secundum, scilicet securitatis vanitas; quia ex hoc, quod mali non puniuntur, alii securi redduntur; ideo dicit: Sed et hoc vanitas, id est causa vanitatis. — El hoc ostendit: Etenim, quia mnprofertur cito contra malos sententia, sed benigne exspectantur, secundum quod dicitur secundae Petri tertio: « Non tardal Dominus promissionem, sed patienter agit propter vos, nolens, aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam reverti ». iahsque timore uUo fiHi hominum perpetrant mala, et ita securi sunt, quia nihil cogitant nec timent de futuris; Proverbiorum vigesimo octavo: « Viri mali non cogitant iudicium », quia scilicet nunc non puniuntur; Isaiae vigesimo sexto: « Misereamur iinpio, et non discet iustiliam » etc.

(Vers. 12. 13.). A Wame/i joeccaio?- etc. Tangitur hic terlium, quomodo ex hoc elicitur bonorum utilitas, quia ex hoc cognoscunt boni divinam misericordiam et exercitantur in iustitia. Propterea dicit: Attamen peccator, et debet construi sic httera: Attamen ex eo, quod peccator centies facit nialum, id est multoties, secundum illud leremiae secundo: « Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ». Et per patienliam sustentatur, scilicet Dei, secundum illud ad Romanos secundo: « An ignoras, quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit»? Unde Threnorum tertio: « Misericordia Domini, quia non sumus consumti ». Ego cognovi, quod erit bonum timentibu Deum, id est a malo declinantibus; Proverbiorum decimo sexto: « In timore Domini declinatur a malo ». Qui verentur faciem eius, et ob eius reverentiam peccare non audent, secundum quod lob trigesimo primo dicit de se: « Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui ». Sed ista utihtas divinae misericordiae et patientiae non se extendit ad malos; et ideo utilius est eis mori quain vivere. — Ideo dicit: Non sit bonum impio; hoc non dicit optando, sed praedicendo, sicut illud Psalmi: « Convertantur peccatores in infernum ». Non sitionum, scilicet gloriae; Isaiae vigesimo sexto: «Tollatur impius, ne videat. gloriam Dei». Non sit etiam bonum praesentis vitae; ideo addit: Nec prolongentur dies eius, idest,non prolongabuntur; Proverbiorum decimo: « Anni impiorum breviabuntur »: et in Psalmo: « Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos». Sed quasi umbra trameant qui non timent faciem Domini. Et revera tanquam umbra transeunt; unde in Psalmo: « Vidi impium superexaltatum », et post: « Transivi, et ecce, non erat»; unde in persona impiorum, Sapientiae quinto: « Transierunt haec omnia velut umbra et tanquam nuntius praecurrens et tanquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam ».

I. Quaeritur hic de hoc quod dicit: Interdum dominatur homo homini; utrum homo possit iuste homini dominari. Quod sic, videtur:

  1. Quia ad Romanos decimo tertio: « Nonest potestas nisi a Deo; et Apostolus dicit, quod serviendum est dominis, non tantum propter limorem, sed etiampropter conscientiam; ergo si omne, quod cst a Deo, est iustum, ergo hominem habere potestatem super hominem, est iustum.

  2. Praeterea, si conscientia non dictat homini nisi iustum, cum est recta; et hoc dictat, ut dicit Apostolus 1°: ergo iustum est, hominem homini esse subditum.

  3. Item Apostolus dicit ad Ephesios sexto: Servi, obedire dominis carnalibus; sed Apostolus non hortatur nec praecipit nisi iustum: ergo etc.

  4. — Seqiiilur Isai. 26, 10: Miserean

CoNTRA: 1. Homines sunt aequales natura, ergo quod unus alteri praesit, hoc est contra naturam; sed omne, quod est contra naturam, est peccatum: ergo etc.

  1. Item, omnes homines sunt liberi per naturam, ergo quando homo efficitur servus, hoc est per usurpationem sed omne usurpatum est peccatum: ergo peccatum est homini dominari.

Respondeo: dicendum, quod homo potest homini iuste dominari; quod patet, quia Noe divina auctoritate filium suum Chanaan fecit servum fratrum; similiter Isaac fecit de Esau et lacob.

I. 2. Quod ergo obiicitur de hoc, quod est contra naturam, et quod omnis homo est liber; intelligendum, qyod duplex. eststatus, scilicet naturae destitutae et naturae institutae. Quantum ad statum naturae institutae etsi omnes essent liberi et aequales, et non esset dictum hominibus, quod praeessent nisi solis brutis; tamen quantum ad statum i. naturae corruptae aliter est. — Quia enim alii aliis sunt peiores et mali, ideo iusto Dei iudicio in se et 2. posteris servi fiunt. — Alia etiam ratio est dominandi, scilicet propter cohibitionem malorum; si enim non esset potestas temporalis, quilibet faceret quod sibi rectum videretur, et ita esset scissio iniquitatis, et quilibet ad votum peccaret. Et sic iuste potest esse dominium et servitus in hominibus. — Utrum autem mali iuste possint praeesse bonis, quaeretur infra.

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Jmpius centies peccat et sustentatur; utrum sit benignitatis, vel severitatis. Quod benignitatis, videtur:

Threnorum tertio: Misericordia Domini, quia 1. io?i.sumus consumtt. — Praeterea, Apostolus ad Romanos secundo: Ignoras, quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?

Sed contra: Impius, quanto plus vivit, tanto 2. plura mala facit, et quanto plura mala facit, tanto cruciabitur acrius: ergo si citius moreretur, mehus esset ei: ergo quod dies elongantur sibi, potius est in malum quam bonum: ergo severitalis.

Respondeo: dicendum, quod quidam sunt impii, quos pracvidit Deus ad se reversuros; talibus vitae „ dilatio est effectus magnae misericordiae, apertae et occultae. Alii sunt, quos praevidit peccata multiplicaturos et in eis morituros; et talibus prolongare iustiliae est et misericordiae: misericordiae, quia differtur eis poena crudelis; sed occultae iustitiae, quia permittitur ei qui in sordibus est, quod sordescat adhuc; meruit enim ideo prolongationem vitae, quantum ad hoc severitatis occultae.

Seoundo, de bonorum adversitate.

Est et alia vanitas etc. Supra ostendit, quomodo oritur securitas ex aspectu sublimitatis malorum; hic secundo ostendit, quomodo oritur ex as/wctu aduersitatis bonorum. Et hoc quidem facit hoc ordine. Primo proponilur bonorum adversitas; secundo, ex hoc malorum securitas; tertio concluditur vanitas; quarto commendatur voluplas.

(Vers. 14.). Proponitur igitur bonorum adversitas, ex qua oritur vanitas; propter quod dicit: Est et alia vanitas, quae fit super terram, alia scilicet a praedicta, quia aliam habet causara; praedicta enim veniebat ex malorum sublimitate, haec ex bonorum adversitate. Ideo dicil: Sunt iusti, quibus mala proveniunt, id est adversitates; quasi opera egerint impiorum, secundum quod habelur ad Hebraeos undecimo: « Sancti ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula etcarceres; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt». Exemplum de Tobia, qui fuit factus caecus, Tobiae secundo; exemplum de lob, qui fuit ita afflictus, lob primo. Et ratio huius redditur ludith octavo: «Oranes, qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles ».

Et sunt impii. Hic notatur secundum, scilicet malorum securitas. Quia enim impii vident, bonis mala succedere et sibi bona; ideo securi redduntur. Ideo dicit: Et sunt impii, qui ita securi fiunt, quasi iustorum facta habeant; et hoc, quia sunt a tribulatione immunes. Exemplum est de illo divite epulone, Lucae decimo sexto, cui dictum est: « Memento, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala». Et ideo mali assecurantur, quia prosperantur; unde leremiae duodecimo: « Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui praevaricantur » etc.

Sed et hoc vanissimum. Hic tertio concluditur vanitas ex hac malorum securitate. Ideo dicit: Sed et hoc vanissimum iudico. Vanum est enim, quando bonis et malis proveniunt bona, quia indignum proscibus maris et volatilibus caeli et bestiis etc. — Vat. legit: ei

pter malos; vanius, quando bonis et nialis mala, quia iniustum propter bonos; sed vanissinium, quando bmis mala et nialis bona, quia iniustum pariter et indignum. Unde ita indignanter fert, ut quasi ex hoc velit Deum arguere; Habacuc primo: « Quare non respicis super iniqua agentes et taces, devorante impio iustiorem se »?

(Vers. 13.). Laudaviigitur laetitiam. Hic quarto ex hoc commendatur voluptas in detestationem tantae vanitatis, ex quo mahs bona, et bonis mala proveniunt; et est laus et verbum hominis perturbati. Ideo dicit: Laudavi iyitur laetitiam, scilicet carnis, quasi haec sola sit bona; ideo dicit: Quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet, secundum illud Isaiae vigesimo secundo: « Ecce, gaudium et laetitia iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum », quasi non sit alia vita nec aliud praemium. Ideo subiungit: Et hoc solum aufert secum de labore suo, quasi non sit aliud exspectandum, sed laetandum in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus siib sole; Sapientiae secundo: « Ubique relinquamus signa laetitiae nostrae, quoniam haec est pars noslra ».

Potest hic quaeri, quis status sit melior et utilior; utrum sciUcet status prosperitatis, an adversitatis. Quod adversitatis, videtur:

  1. Quia dicitur Apocalypsis tertio: Ego quos 1. amo avguo et castigo: ergo tribulatio est signum divini amoris.

  2. Item dicitur ad Hebraeos duodecimo: Flagellat autem omnem filium, quem recipit: ergo flagellari est signum divinae filiationis.

  3. Item, Tobiae duodecimo: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te: ergo etc.

  4. Item, ludith octavo: Omnes, quotquot placuere Deo, per multas tribulationes transierunt fideles: ergo status ille raelior.

Contka: 1. Ecclesia petit pacem: «Dapacem,

  1. Domine, in diebus hostris »: ergo si Ecclesia petit quod melius est, status prosperitatis est melior.

  2. Item, Apostolus, primae ad Timotheum secundo, facit orari pro his qui sunt in sublimitate canstituti, ut quietam et tranquillam vitam. agamus: ergo slatus tranquillitatis est melior.

  3. Item, si non esset peccatum, nulla esset adversitas, sed omnimoda tranquillitas et prosperitas: ergo status prosperitatis magis consonat statui innocentiae et gloriae; sed « quod similius est meliori est mehus »: ergo etc.

Respondeo: dicendum, quod status prosperitatis et adversitatis possunt comparari ad bonos, vel ad malos. Si ad malos, qui elevantur in prosperis et < deiiciuntur in adversis, neuter est utilis, nisi divina gratia interius adiuvet, ut, quando flagellat exterius, illuminet interius; sic, inspiratione concomitante flagellum, quod saepe contingit, status adversitatis esl malis utilior. — Si autem loquimur per comparatio- nem ad bonos; sic dicendum, quod boni quidam sunt perfecti, de quibus dicitur illud Proverbiorum duodecimo: Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit; sic perfectis melior et utilior est status adversitatis, quia ineo examinantur, sicut aurum probatur in igne. Status autem prosperitalis non esl eis utilis, aut quia non proficiunt, aut quia tepescunt, aut quia animi eorum decidunt, sicut David in bellis fortis in aspectu mulieris cecidit. — Sunt et < alii, qui sunt imperfecti, qui diligunt Deum et inducuntur per temporalia beneficia; et cum non habeant caritatem perfectam, de facifi cadunt; tafibus prosperitas est utilior. Et quia Ecclesia multos habet tenellos et infirmos plures quam fortes, ideo cogitur orare pro pace. Quod ergo bonis mala eveniunt in praesenti, donum Dei est, iuxta illud ad Philippenses primo: Datum est vobis non solum, ut in eum credatis, sed etiam pro illo patiamini.

Tertio, de indistinotione bonorum et maloiiun,

de qua agitur dnplioitei.

Chapter 9 of 13