Skip to the text

Capitulum IV

  1. Item, per rationem ipsius Ecclesiastae: quia, si aliqui habent bona, et ahqui mala; et videmus, quod in praesenti mala bonis et bona malis contingunt: si ergo necesse est unum rectorem ponere, necesse est ahud tempus et remunerationem ponere, in quo impium et iustuni iudicet Deus. Cum igitur hoc fides nostra dicat, Ecclesiastes videtur fuisse haereticus, qui de hoc dubitavit.

Quod autem deorsum, videtur:

  1. Per Scripturam: quia Sapientiae nono dicitur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam; ergo si corporaliter corrumpatur anima, totaliter corrurapitur.

  2. Item, quod compatitur patienti commoritur morienti; sed anima compatitur corpori: ergo etc.

  3. Item, substantia nuUa est otiosa, ergo quod aufert ahcui omnem operationem aufert ei esse et duralionem; sed anima amittit omnem operationem, corpore laeso; quod patet, quia intellectum, de quo minus videtur, ut in furiosis: ergo, corrupto corpore, amittit substantiam.

Respondeo: dicendum, quod ascendere sursum ad remunerationem animas bonas, et descendere deorsum in corruptionem animas iumentorum, dicit et supponit lides nostra; et huic concordat ratio et philosophia; tamen ratio illa et philosophia et occulta

Secundo, de vanitate malitiae in subditis secundum triplicem differentiam.

Verli me ad alia etc. Supra actum est de vanitate malitiae in praelatis; hic in subditis. Vanitas autem malitiae tangitur hic quantum ad triphcem differentiam: primo calumniae in mahtiose nocendo; secundo invidiae in malitiose dolendo, ibi: Rursus contemplatus sum; tertio accidiae, a bono opere discedendo; et hoc tangitur ibi: Stultus complicat.

(Vers. 1. 2. 3.). Describit igitur calumniae vaet quantniniid considerationem calumniae 'rfa wie ad alia, supple: consideranda; el vidi cttiMmmcu?, quae sub sole geruntur, id est in hoc mundo; Ezechielis vigesimo secundo: « Populi terrae calumniabantur calumniara et rapiebant violenter, egenum et pauperem afiligebant et advenam oppriroebant calumnia absque iudicio ». Et dicitur calumnia violenta bonorum extorsio, quasi per iusti- '''™' P malitiam. — Et subiungit aggravationem miseriae, propter oppressorum calamitatem, quia tium, scilicet pro huiusmodi calumniis; lob trigesimo quinto: « Propter multitudinera calumniatorum clamabunt, et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum ». est et multas habet rationes dubitandi; ideo quasi nullus vel pauci potuerunt vere certiQcari de animae immortalitate et eius beatitudine, nisi adiuvasset fides. Unde et Plato, qui animam posuit immortalem, rursus erravit in beatitudine, qui posuit, animas brutorum corpora circuire. — Ecclesiastes igitur hoc non negat nec dubitat; sed dicit, hoc esse difiQcile demonstrare; et hoc quidem verum est infideh.

    1. Quod obiicitur de operatione et compassione, dicendum, quod aliquid uniri alteri, hoc est dupliciter: aut sicut motor tanlum, et tunc potest separari, nulla in ipso facta immutatione; aut sicut motor et perfectio; et hoc dupliciter: aut non habet operationem propriam, sicut anima bruti, aut habet propriam, sicut anima hominis. Quoniam igitur anima hominis unitur corpori ut perfectio et motor, compatitur patienti corpori; ideo etiam impeditur, corpore impedito. Sed quoniam separabiliter coniuncta est, ideo non est necesse, quod ipsa corrumpatur; soluta omni harmonia, anima — Quia inconsolabiliter: et neminem consolatorem, quod quidem aggravat crudelitatem; unde Threnorum primo: « Non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius». Econtra Ecclesiastici septimo: «Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula»; — Nec tantum consolatione caret, immo remedio; unde et subdit: Nec posse resistere violentiae eorum, cunctorum auxilio destitutos, supple: vidi. De hac mahtia dicitur Proverbiorum vigesimo secundo: « Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta». Ideo secundi Paralipomenon vigesimo: « In nobis non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos». — Quantum autem ad delestationem culpae subiungit: Et laudavi magis mortuos quam viventes, eo scilicet, quod ista mala et crudelitates non vident, quas nemo bonus potest videre et non dolere; tertii Regum decimo nono dixit Ehas: « Suflicit mihi, Domine, toUe animam meam; non enim mehor sum quara patres mei». — Et feliciorem utroque iudicavi, scilicet mortuo et vivente, qui necdum natus esl nec vidit mala, quae sub sole sunt; quasi videre ista mala vel vidisse magna sit miseria; primi Machabaeorum secundo: « Vae mihi, dixit Mathathias, utquid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem Pro in B substiluit de bono proximi et prosperitate eius,

civitatis sanctae, et sedere illic»? — Sic igitur notatur hic consideratio calumniae, aggravatio miseriae, quia illi sunt oppressi, desolati, auxilio destituti, et tunc detestatio culpae.

(Vers. 4.). Rursm contemplatus sum etc. Hic secundo tangitur vanitas invidiae in dolendo de bono et prosperitate proximi malitiose, quam etiani vidit; unde subdit: Rursus contemplatus sum. Haec contemplatio est liber ac perspicax et defixus intuitus. Contemplatus sum, inquam, omnes labores et industrias hominum; labores, quantum ad corpus; et industrias hominum, quantum ad animam. — Vel: labores et industrias, id est virtutes; unde alia translatio: Omnem virtutem operis; supra secundo: « Detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi ». Et animadverti, id est, percepi in animo; patere, id est, exposita esse; invidiae proximi, quia videns bona invidus statim dolet; Ecclesiastici decimo quarto: « Nequam est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam». Et in hoc ergo vanitas, scilicet malitiae; Proverbiorum vigesimo octavo: « Vir, qui festinat ditari et aliis invidet » etc. Et cura superflua, scilicet poenae, quia, cum deberet de bonis suis cogitare, cogitat semper de alienis; unde Proverbiorum vigesimo tertio: « Ne comeda.s cum homine invido, et ne desideres cibos eius, quoniam in similitudinem arioli aestimat quod ignorat ».

(Vers. D. 6.). Stultus complicat etc. Hic tertio laude gitur vanitas accidiae, propter quam homo redditur taediosus et piger ad omne bonum et per hoc stultus. Ideo dicit: Stultus complicat manus suas; ideo stultus, quia piger; Proverbiorum duodecimo: « Qui sectatur otium stultissimus est»; Proverbiorum sexto: « Vade ad formicam, o piger, et disce sapientiam ». Hic stultus complicat manus, quia renuit operari; Proverbiorum vigesimo sexto: « Abscondit piger manus suas sub ascella sua et laborat, si ad os suum eas converterit». Et ex hoc, quod operari renuit, pauper efficitur et macer propter defectum inopiae; unde dicit: Et comedit carnes suas, dicens; hyperbolice dictum est, eo quod macer efficitur, non habens cibum; Proverbiorum vigesimo primo: « Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quidquam manus eius operari ». — Sed in hac pigritia accidiae Hug. a S. Vict., in Eccle. homil. I: Tres sunt animae habere sibi videtur excusationem sapientiae; unde et subdit dicens: Melior est pugillus cum requie quam plena utraque Tnanus cum labore et afflictione animi. Haec est sententia pigri, per quam se excusat; unde dicitur Proverbiorum vjgesimo sexto: «Sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sententias ». — Et sic insinuatur in pigro torpor aecidiae, quia complicat manus; sustinerttia penuriae, quia comedit cai-nes; excvatio ignorantiae, quia laudat requiem.

  1. Quaeritur hic de hoc quod dicit: Laudavi magis mortuos quam vivenles.

CoNTRA: 1. Infra nono: Melior est canis vivus leone mortuo.

  1. Praeterea, hoc videtur ratione: quia melior est habitus quam privatio, ergo vita quam mors: ergo, a coniugatis, meliores sunt viventes quam mortui.

Respondeo: dicendum, quod laudare aliquid nnagis alio vel praeferre dupliciter potest esse: vel simpliciter, vel quoad aliquam conditionem. Simpliciter loquendo, praefertur vivens mortuo, nisi addatur conditio beatitudinis; sed quoad aliquid praefertur mortuus vivo: primo, quia non habet tot occasiones peccandi; unde dicebat Apostolus ad Romanos septimo: Infelix ego homo, quis meliberabit a servitute corporis huius? Secundo, quia non habet tot occasiones tristandi, quia non videt tot mala; lonae ultimo: Melius est mihi mori quam vivere. Et quantum ad istam conditionem praefertur mortuus vivo in exaggerationem praesentium maUtiarum et miseriarum.

II. Item quaeritur de hoc quod dicitur: Feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est.

Contra: 1. Ille nihil boni habet: ergo non est felicior.

  1. Praeterea, omne, quod habet aliquo modo rationem felicitatis, est appetendum; sed nullus potest appetere non-esse, sicut dicit Augustinus: ergo qui non est natus nullo modo felix est.

III. Item quaeritur, utrum aUquis possit hoc velle, scilicet magis non-esse quam poenam, ordinato post Hic stultus complicat manus E addit id est simul plicat,

appetitu. — Quod sic: Malthaei vigesimo sexto: « Melius erat ei, si natus non fuisset ».- ergo si omne melius appetendum et praeeligendum, etiam et hoc.

Quod nm,, videtur, quia totum bonum tollit: ergo nihil illo peius.

Respondeo: dicendum, quod felicitas duobus modis est in aliquo: vere et aestimalive. Vere est in uno solo, aestimative in multis secundum opiniones et considerationes diversas et eius conditiones in diversis repertas. Quia enim est bonum iucundissimum, ideo Epicurus eam ponit in voluptatibus, et sic de aliis. Quia igitur felix nuUa malitia vel miseria molestatur; et ista conditio reperitur in eo qui nondum natus est: ratione istius conditionis dicit: Feliciorem aestimavi etc. Dico etiam, quod ratione illius conditionis appetitur a multis afflictis.

Quod quaeritur, utrum debeat appeti vel praeeligi; dicendum, quod duplex est poena: temporalis et aelema; neutra poena totum adimit, sed tamen aeterna semper adimit; corruptio vero in non-esse totum adimit, sed semel. Si igitur talis corruptio in non-esse comparetur poenae temporali, simpliciter est peior; si autem aeternae, se habent sicut excedentia et excessa, quia haec in ademptione, illa in continuatione excedit. Et quia illa est infmita duratione, ista vero momentanea; in hoc excedit et potest magis rationabiliter fugi et sperni.

IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Animadverti, omnia patere invidiae proximi. Quaero, utrum homo debeat cessare propter eius invidiam a bono opere. — Quod sic, videtur: quia magis diligendus est proximus quam quaehbet utilitas praesens: ergo si proximus perit invidendo, illud debet omitti.

CoNTRA: Opus bonum bonum praestat exemplum et excitat ad bonum: ergo si bonum aperiendum est ad laudeni, non debet horao occultare propter invidiam proximi.

Respondeo: aut est opus illud de necessitate, aut ® utiUtate. Si de necessitate, nequaquam dimittitur; si de utilitate, aut potest aeque bonum fieri in eius absentia, ut in praesentia, aut non; si sic, debet homo opus illud ab eius oculis absentare, ut toUat occasionem, quando probabiliter coniicit, quod ille invidet; si autem non potest, facere debet nec dat occasionem, sed ille accipit.

Art. 2. De vanitate avaritiae, et primo de ipsius consideratione.

Considerans reperi etc. Supra egit de vanitate malitiae; hic agit de vanitate avaritiae; et primo ponitur consideratio avaritiae; secundo vero, quia avarus non vult habere consortem, in ipsius detestationem ponitur commendatio societalis alienae, ibi: Meliu est ergo, duos es.se etc.

(Vers. 7. 8.). In consideratione igitur avaritiae dicit: Considerans reperi aliam vanitatem sub sole, scilicet aliam, quia supra dicta fuit malitiae, haec autem avaritiae. — Unde subiungit: Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et in modicis deberet esse contentus tanquam solus, quia etiam non vult habere socium; Ecclesiastici undecimo: « Inveni requiera mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus »; et lamen totus evanescit per avaritiam et in effectu et affectu et intelleclu. In effeclu; unde dicit: Et tamen laborare non cessat; Ecclesiastici trigesimo primo: « Laboravit dives in congregatione substantiae ». In affectu: Non satiantur oculi eius divitiis; Ecclesiastici decirao quarto: « Insatiabilis oculus cupidi in partem iniquitatis non satiabitur ». In intellectu; unde subdit: Nec recogitat dicens, cui laboro, et fraudo animam meam bonis? Psalmo trigesimo octavo: « Thesaurizat et ignorat, cui congregabit ea». Ex his igitur infert vanitatem: In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima; infra quinto: « Divitiae conservatae in malum domini sui; pereunt enim in afllictione Secundo, de commendatione societatis alienae.

(Vers. 9. 10. H. 12.). Melius est ergo, duos esse etc. Tangitur hic secundo commendatio societatis alienae, et hoc in detestationem soUicitudinis avaritiae; propter quod dicit: Melius est ergo, duos esse, quamvis illud avarus praeeligat; et subiungit rationem: Habent enim emolumentum societatis mutuae; et ideo, Lucae decimo, Dominus « misit diservando, in defendmdo. Propter relevationem dicit: Si unus ceciderit, ab altero fulcietur; Deuteronomii vigesimo secundo «: « Si videris, asinum fratris tui cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo». Hoc beneficio caret solitarius; ideo subdit: Vae soli, quia, cum ceciderit, non habel sublevantem se, ideo miser; unde in Psalmo: « Respice in me et raiserere mei, quia unicus et pauper sum ego ». — Quantum ad emolumentum in conservando subdit: Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo, id est conservabuntur a frigore; ad Ephesios quinto: « Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam ». Hoc beneficio caret solitarius; unde subdit: Unus, si dormierit, quomodo calefiet? Exemplum huius: tertii Regum primo dicilur, quod David senuerat et non calefiebat, et subditur, quod quaesierunt Abisag Sunamitem, quae dormiebat in sinu regis et calefaciebat eum; per se non poterat calefieri, cuni esset solus. — Quantum ad emolumentum in defendendo subdit: Et si quisquam praevaluerit contra unum, duo resistent ei, et ita valet ad defensionem; secundi Regum decimo: « Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adiutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiiiabor tiM ». Et hoc quidem manifestat exemplo: Funiculus Iripkx difficile rumpitxir. Sicut chorda chordae coniuncta est fortior, sic et homo; Proverbiorum decimo octavo: « Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas flrma ».

Spiritualiter hic notatur triplex effectus caritatis, scilicet mutua relevatio, mutua consolatio et jjjjyj defensio. Propter relevationem dicit: Si unus ceciderit; ad Galatas ultimo: « Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis »; unde dicitur Ecclesiastici trigesimo septimo: « Cor boni consilii statue tecum ». — Propter consolationem dicit: Fovebuntur mutuo; primae ad Thessalonicenses quinto: « Consolamini pusillanimes »; et ibidem secundo: « Facti sumus parvuli in medio vestri, tanquam si nutrix foveat filios suos ». — Propter defensionem dicit: Duo resistent; Isaiae quinquagesimo: « Stemus simul; quis est adversarius raeus »? — Propter hunc triplicem effectum caritatis dicitur funiculus triplex; Osee undecimo: « In funiculis Adam traham te, in vinculis caritatis ».

I. Quaeritur hic de vita solitaria, utrum sit praeeligenda societati. Quod sic, videtur:

  1. Quia dicitur Threnorum tertio de bono adolesceute: Sedebil solilarius et tacebit: ergo bonum est esse solum.

  2. Praeterea, Bernardus dicit: « Quoties fui inter homines, minus homo redit »: non est ergo bonum esse inter homines.

  3. Item, qui est in societate, necesse est, quod sit sollicitus, quomodo se conformet societati; sed Apostolus dicit primae ad Corinthios septimo, quod bonum est non nubere propter vitandam sollicitudinem de placendo uxori: ergo similiter bonum est omnem societatem fugere.

CoNTRA: 1. Genesis secundo: Non est bonum, /lominem es.se solum: ergo solitudo est vituperabilis, et per oppositum societas laudabilis.

  1. Item, Matthaei decimo octavo: Ubi sunl duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum; non dicit: ubi unus, sed ubi duo vel tres: ergo melior est vita in congregatione quam solitaria.

  2. Item, hoc probatur per litteram istam, quia societas fulcit, fovet et defendit, quae sunt tria bona, quibus solitarii privantur.

Respondeo: dicendum, quod triplex est solitarium: unum per inopiam dikctionis, sicut avarus non vult habere consortem in divitiis, nec invidus in bonis, nec superbus in magnis; et solitudo haec mala omnino est. Alia solitudo per defectum consolationis, sicut dicitur in Psalmo: Unicus et pauper sum ego, et haec misera est. Est et alia solitudo per quietem contemplationis, et haec laudabihs et honesta. — Similiter triplici modo est societas: quaedam scilicet turbans et impediens, sicut societas malorum; quaedam subsidio et solatio indigens, sicut societas uxorum et infirmorum; et quaedam adiuvans et promovens, sicut societas perfectorum. Prima est fugienda, secunda toleranda, sed tertia appetenda; et haec est in religione. Quando igitur Scriptura commendat societatem, intelligitur de hac; et haec noD repugnat solitudini contemplationis, quia Bernardus in Canticis: « Inter multos solus potest esse homo omnino, si curiositatem fugiat ». — Et sic patent obiecta. Art. 3. De vanitate imprudentiae, quae primo detestanda propter malum praesens.

Melior est puer etc. Egit supra de vanitate malitiae et avaritiae; hic agit de vanitate imprudentiae; et quia vanitas imprudentiae est culpabilis et detestanda; ideo contra ipsam invehitur duphciter: primo, propter malum praesens; secundo, propter malum succedens sive consequens, ibi: Vidi cunctos viventes.

(Vers. 13. 14.). Malum prae*em et concomitans imprudentiam est, quod regem divitem et senem subiicit puero pauperi, habenti prudentiam, et hoc quiin Canlic. serm. 40, in quo (n. 4. et 5.) tantummodo adhordem magna vanitas. Et propterea dicit: Melior est puer pauper et sapiens rege sene et slulto, quamvis iste excedat potentia, excedat pecunia, excedat etiam aetate; infra decimo: « Pretiosior est sapientia parvaque gloria ad tempus stultitia »; et Proverbiorum duodecimo: « Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane ». Et explanat quod dixit: stulto, quia defectum habet providentiae de futuro, quae est una pars prudentiae; unde dicit: Qui nescit praevidere in posterum, scilicet rerum eventum; Deuteronomii trigesimo secundo: « Utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent ». — Quod de carcere caienisque interdum quis egrediatur ad regnum; Sapientiae decimo: « Venditum iustum in vinculis non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit, donec afferret illi sceptrum regni». Et alius, natus in regnum, inopia consumatur, et lioc propter suam superbiam; Ecclesiastici decimo: « Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis». Secundo est detestanda propter malum succedens.

(Vers. 15. 16.). Vidi cunctos viventes. Hic tan- '"'1''*' malum sibi succedens propter suam a. imprudentiam, quia ipse deprimitur, et alius exaltatur; unde dicit: Vidi cunctos viventes, qui ambulant suh sole, id est multos vel innumerabiles, hyperbolice, cum adolescente secundo, id est, qui eum sequitur in regno; unde dicit: qui consurgetpro eo. Et ita alii sequuntur adolescentem succedentem, contemnendo senein. Exemplum de David, qui consurgit in regnum Saul, quem consecuti sunt fihi Israel, relicta domo Saul, sicut dicitur secundi Regum quinto, quod onmes venerunt ad David. — Et ratio, propter quam sequuntur adolescentem, rehcto sene, est, quia nulli benefecit senex stultus; et hoc innuit littera sequens: /nftnitus numerus estpopidi omnium, qui fuerunt ante eum, id est, ante adventum adolescentis sub rege fuerunt stulto et adhaeserunt ei. Et qui postea futuri sunt, supple: cum sene illi adhaerentes, non laetabuntur in eo, hoc est in sene stulto, quia nulli benefecit nec faciet, quia nescit; Ecclesiastici vigesimo: « Fatuo non erit amicus, nec erit gratia in bonis illius; neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit». Et ex hoc concludit vanitatem; unde dicit: Sed et hoc vanitas et afflictio spiritus, alia scilicet vanitas a praedictis, supra primo: «Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce, universa vanitas »; et subiungitur ratio: « Perversi difficile corriguntur, et stultorum infmitus est numerus ». — Et sic terminatur pars de vanitate culpae.

Spiritualiter hoc etiam potest exponi de Christo. Puer paicper et sapiens Christus est, qui puer propter innocentiani; unde Isaiae quadragesimo secundo» secundura aham htteram: « Ecce, puer meus, eleclus meus, complacuit sibi in illo anima mea». Pauper, quia pro nobis factus est inops; secundae ad Corinthios octavo: « Scitis, fratres, gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos factus est egenus, cum esset dives ». Sapiem, inmio Sapientia; primae ad Corinthios primo: « Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam »; et infra nono: « Inventus est in ea vir pauper et sapiens ».

Senex rex et stultus diabolus est, qui est senex; lob quadragesimo: « Ipse est principium viarum Dei »; unde « inveteratus est dierum malorum » Rex est, quia regnat in raahs; unde lob quadragesimo prirao: « Ipse est rex super omnes fllios superbiae ». Stultus, quia aggressus est quod non potuit; unde Isaiae decimo quarto dixit: « Ascendam in caelum, super astra Dei exaltabo solium meum ». Hic etsi sit callidissimus ad decipiendum, nescit tamen praevidere, quod dc carcere quis egrediatur ad regnum, ut Christus de carcere carnis et de vinculis passionis egrediatur ad regnum gloriae caelestis; ad Hebraeos prirao: « Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis ». Etiam diabolus, mtus in regnum, id est ad percipiendura regnuni, inopia consumalur, ut ad Colossenses secundo dicitur: « Spolians principatus et potestates traduxit confidenter ».

Chapter 5 of 13