Capitulum III
Nota, quod est studiura ad acquisitionem sapientiae; Proverbiorura vigesirao septirao: Stude sapientiae, fili mi, ut possis exprobranti respondere sermonem.. Ad exercitationem iustitiae; leremiae septimo: Nunc bonas facite vias vestras et studia vestra. Ad expletionem concupiscentiae; Proverbioruni vigesirao tertio: Cui vae? cuius patri vae? nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? Ad imperium avaritiae; leremiae sexto: A minori usque ad maiorem omnes avaritiae student. — Prima duo studia sunt bona, duo sequentia mala, et in his discernitur bonitas hominis; unde Proverbiorum vigesimo: Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sunt opera eiu. Quia igi-
Pa7-tis primae membrum II. Ostetvlitur vanitas rerum quoad varietatem in tempore, et hoc tribus articulis.
Omnia tempus habent etc. Supra egit de vanitate rerum ostendens, in iis esse variabilitatem ratione motus; hic secundo vult ostendere vanitatem quantum ad determinationem et varietatem in tempore. Et quia ostendit mutabilitatem rerum et varietatem non ad ipsarum contemptum, secundum quod sunt opera Dei, sed secundum quod amantur a nobis; ideo in hac parte ostendit primo tempo?-um varietalem; secundo reprehendit nostram curiositatem, ibi: Quid habet amplius homo; tertio ostendit divinorum operum perpetuitatem, ibi: Et didici, quod opera Dei. Art. 1. De varietate et mutabilitate rerum in tempore tum generaliter tum specialiter Prima pars habet duas, quia prirao agit de varietate et mutabilitate rerum in tempore generaliter, secundo specialiter, inducendo et probando, ibi: Tempus nascendi.
Proponitur et probatur generaliter varietas et mutabilitas rerum in tempore.
(Vers. 1.). Proponit igitur generaliter dicens: Omnia tempus habent, id est teraporis varietatem, quia ad Romanos octavo: « Vanitati subiecta est creatura non volens ». Et suis spatiis transeunt universa sub sole, quantum ad praefixi temporis deternnnationem; Sapientiae undecirao: « Orania in numero, pondere et raensura disposuisti »; primae ad Corinthios septirao: « Praeterit figura huius mundi »; et maxime hoc temporis spatio sibi praefixo; lob decimo quarto: « Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt ». tur Ecclesiastes nondum studuerat his, sed ad avaritiam et gulam, ideo sua studia arguebat.
I. Hic esl quaestio de hoc quod dicit: Omnia tempus habenl.
Instantia est: quoniam « substantiae spirituales, ut dicit Hieronymus, nec loco nec tempore continentur ».
Item, omne, quod est in tempore et habet tempus, est corporale; sed substantiae spirituales sunt incorporales: ergo non sunt in tempore nec habent tempus.
Quod autem sint in terapore, videtur: 1. Quia dicit Augustinus ad Dardanura: « Substantia spiritualis increata non raovetur per terapns nec per locura; substantia spiritualis creata movetur per tempus, sed non per locum; corporalis creata per tempus et locum ».
- Itera, quod est in loco est in terapore; sed « solus Deus est incircumscriptibilis », ut dicit Damascenus, ergo solus est intemporalis: ergo omnia aUa tempus habent.
Respondeo: dicendum ad hoc, quod ista distribulio est accommoda, sicut, quando dicitur: caelum legit omnia, intelligitur de his quae sunt sub caelo; et ideo non est ferenda instantia in substantia spirituali. — Si autem velimus distributionem extendere, dicemus, quod tempiM dicitur tripliciter: communiter et proprie et magis proprie. Communiler, secundum quod dicit raensuram exitus de non-esse ad esse; et hoc modo est in oranibus, quia omnia initiura habuerunt. Et hoc videtur littera innuere, quia ipse dicit, quod omnia tempus habent, sed non, quod omnia transeaiU nisi sub sole. — Alio modo proprie, prout importat variationem sive in substantia, sive in affectione; et sic adhuc substantia spiritualis habet tempus quantum ad mutationem alTectuum. — Tertio modo magis propi-ie, prout est mensura excellens; et sic est corruptibihum, et non omnium.
Quod ergo quaeritur, utrum substantiae spirituales habeant tempus; solvendum, quod primo modo iiabeant quantum ad substantiam; secundo modo, quantum ad aliquas affectioties; tertio modo non habent — Et per hoc solvuntur contrarietates utriusque partis.
II. Quaeritur de secunda parte propositionis: Et suis spatiis transeunt universa sub sole, utrum transeant elementa. — Quod sic, videtur.
Apocalypsis vigesimo primo: Vidi caelum novum ct terram novam: ergo vetus transierat.
Item, primae loannis secundo: Transit mundus et concupiscentia eius; et Matthaei vigesimo quarto: Caelmn et terra t?-ansibunt.
CoNTRA: Sunt de constitutione universi: ergo cum universum maneat, manifestum est, quod etiam elementa.
Respondeo: dicendum, quod aliquid transire suo spatio est triphciter: vel quantum ad corruptionem secundum lotam substantiam, sicut corrumpuntur animalia bruta; vel quoad corruptionem sui secundum partem, sicut elementa generantur et corrumpuntur in suis terminis, in quibus se tangunt; vel transire, hoc est a statu corruptibihtatis ad statum alium transmutari, et hoc modo mundus iste sensibihs innovabitur. — Quod ergo dicitur hic, quod suis spatiis transeunt, altero istorum trium modorum inteUigitur.
Quod rursus obiicitur: Transit mundus et concupiscentia eius, determinatio solvit, scilicet mundus, prout est occasio voluptatis.
Quod dicilur: Vidi caelu7n novum; Goss.: « id est innovatum ».
Quod dicitur in Matthaeo: Caelum. et terra transibunt; Glossa exponit: transibunt, a forma mutabili ad immutabilem. Idem probatur in speciali quoad ortum occasumque, quoad statum, usum et conversationis modum.
Tempus nascendi. Supra proposuit propositionem generalem, hic probat eam inducendo in speciali, ostendens in rebus diversas temporum varietates. Et haec pars habet quatuor partes. Primo tangitur varietas temporum, quae respicit ortum et occasum. Secundo, quae respicit statum,h: Tempus flendi et tempus ridendi. Tertio, illa quae respicit usum, ibi: Tmnpus amplexandi. Quarto, illa quae respicit debitae conversationis modum, ibi: Tempus tacendi.
De varietate temporum quoad ortum et occasum
Primo igitur introducitur illa varietas, quae re- 1 spicit ortum rerum et occasum sub quadruplici differentia: primo viventium, secundo vegetabilium, tertio sensibilium, quarto artiftcialiu7n.
(Vers. 2.). Quantum ad ortum et occasum vi- i ventium dicit ibi esse varietatem, cum dicit: Tem- 1 pus nascendi et tempus 7noriendi, et hoc in omnibus viventibus, quia de nativilate venitur ad mortem; lob decimo quarto: « Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis »; Ecclesiastici quadragesimo: « Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium ». Et ideo Sapientiae quinto: « Nos nati continuo desinimus esse »; Ecclesiastici decimo quarto: « Alia generantur, et ahadeiiciuntur; sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et aha nascitur ».
Quantum ad ortum vegetabilium dicit: Tempus i plantandi; quantum ad occasum, tempus evellendi quod plantatum est; Genesis secundo: « Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio »; sed tempus evelkfidi, infructuosa; unde Lucae decimo tertio: « Ecce, tres anni sunt, ex quo venio quaerens fructum in hac ficu, et non invenio: succide ergo illam ».
(Vers. 3.). Quantum ad ortum et occasum sen- i sibiliu7n subdit: Tempus occideidi, et praemittitur: tempus occide7idi, et sequitur: tempus sanandi, propler statum naturae corruptae, quae magis inolevit, ut sanitas non habeat locum. De hac variatione Deuteronomii trigesimo secundo: « Ego occidam, et ego vivere faciam »; et rursus, secundi Regum octavo: « Mensus est duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad viviflcandum ».
Quantum ad ortum et occasum artificialium subdit quarto: Tempus destruendi, ecce occasus; et tempus aediftcandi, ecce reforraatio destructi. Destruenda sunt ruinosa; Lucae decimo nono: « Non relinquetur in te lapis super lapidem ». Tempus aedificmdi, cum adest rermn copia; Lucae duodecimo: « Destruam horrea mea, et rursus faciam maiora». Aggaei primo: « Portate lignum, aedificate domum; et acceptabilis erit mihi». Et sic non est status in rerum egressu.
De varietate temporum quoad statum, secundum
triplioem differentiim.
Tempus flendi etc. Posita varietate temporum, quae respicit ortum rerum et occasum, ponitur hic varietas temporum, quae respicit slatum, utpote prosperitatis et adversitatis. Et hoc attenditur secundum tripUcem differentiam, scilicet prosperitati, iucuTiditatis et securitatis, et suorum oppositorum.
(Vers. 4.). Quantum igitur ad tempus prosperitatis, m qua ridendum, et adversitatis, in qua plorandum, dicit: Tempus flendi, m adversitate; prmi Machabaeormn primo: « Omnis maritus sumsit lamentum, et quae sedebant in toto maritali lugebant»; et Threnorum primo: « Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius in maxillis eius ». Et tempus ridendi, in p7-osperitate; Eilher octavo: « ludaeis nova lux oriri videbatur et gaudium atque tripudium». Et praemittit fletum risui, vel quia praecedit secundura naturam lapsam; Sapientiae septimo: « Primam vocem similem omnibus emisi plorans»; vel quia primo dolendum, quia Lucae sexto: « Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis»; econtra de malis; Proverbiorum decimo quarto: « Risus dolore miscebitur ».
Quantum ad iucundilatis statum et suum oppositum dicit: Tempus plangendi el tempus saltandi. Diflert planctus et fltus, risus et saltus, quia fl£tus est in lacrymis, planctus in voce, risus in signo, saltus in corporis elevatione. De planctu Genesis ultimo: « Planctus magnus est iste Aegyptiis», in loco isto, hoc est ad exsequias; seA saltiis ad solemnitates praeclaras; Marci sexto dicitur, quod in die natalis Herodis intravit filia Herodiadis, ut saltaret.
(Vers. 5.). Quantum ad tempus securitatis et sui oppositi dicit: Tempus spargendi lapides, sciUcet quando est securitas; Michaeae quarto: « Non sumet vir contra virum gladium ». Tempus colligendi, ad exstructionem munitionum, scilicet quando de hostibus est timiditas; secundi Paralipomenon trigesimo secundo: « Aedificavit omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres ».
De varietate terapornm qnoad usum, secundum
qaadruplioem differentiam.
Tempus amplexandi etc. Posita est varietas temporum, quae respicit ortum et occasum rerum et etiam statum; ponitur hic tertia, quae respicit usum, et hoc sub quadruplici differentia, scilicet quantum ad usum uxorum, possessionum, thesaurorum et vestiment07'um.
(Vers. S.). Quantum igitur ad usum raorMm, qui consistit in copula carnali ad generationem prolis, dicit: Tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus; primae ad Corinthios septimo: « Rejiquum est, ut qui habent uxores sint tanquam non habentes»; et iterum: « Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum revertimini in id ipsum».
(Vers. 6.). Quantum ad usum possessionum dicit: Tempus acquirendi et tempus perdendi. Acquirimus per industriam, sed perdimus per pigritiam; Proverbiorum decimo quarto: « Sapiens mulier aedificat domum suam, insipiens exstructam quoque manibus destruet ». — Vel acquirendi in vita, perdendi in morte; lob vigesimo: « Divitias, quas congregavit, evomet » etc. — Vel acquirendi, cum Deo coniungimur; perdendi, cum separamur; Psalmus: « Benedixit eis, et multiphcati sunt »; et post: « Et pauci facti sunt ».
Quantum ad usum thesaurorum subdit: Tempus custodiendi, quando est abundantia; et tenipus abiiciendi, quando est pauperum indigentia. Exemplum de loseph, Genesis quadragesimo primo, qui custodivit in fertilitate et dispersit in egestate. Ad hoc enim custodiendae sunt divitiae, ut dispergantur, unde in Psalmo: «Dispersit, dedit pauperibus».
(Vers. 7.). Quantum ad usum vestimentorum subdit: Tempus scimlendi, cum devastantnr; et templi-s consuendi, quia vestimenta nostra quotidie devastantur et non renovantur, nisi forte divino miraculo, sicut Deuteronomii octavo: « Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam est vetustate consumtum »; sed nostra cito consumuntur; ideo parum est curandum; primae ad Timotheum sexto: « Habentes alimenta et quibus tegamur, his cbntenti
De yarietate temporum qnoad oonversandi modum, secundum triplicem actuum alteinationem.
Tempus t.acendi etc. Hic ponitur quarta varietas temporis, quae respicit debitum conversandi modum, quae attenditur secundum triplicem actuum alternationem, scilicet quantum ad actum rationabilis virtutis, qui est loqui; concupiscibilis, qui est amare; irascibilis, cuius est bellare, et quantum ad sua.opposita.
(Vers. 7.). Quantum igitur ad alternationem locutionis dicit: Tenipus lacendi el tempus loquendi, quia nou semper loquendum nec semper tacendum; Ecclesiastici vigesimo: « Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus autem et imprudens non servabunt tempus ». Sapiens enim tacet et suo tempore loquitur; unde Proverbiorum vigesimo quinto: « Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo ». Et praemittit taciturnitateni locutioni, quia deliberate est loquendum; Proverbiorum decimo tertio: « Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala ».
(Vers. 8.). Quantum ad alternationem actus cmieupiscibiHs dicit: Tempus dileclionis, cum res habet bonitatem; et tempus odii, quando convertitur ad malignitatem; Psalmus: « Iniquitatem odio babui et abominatus sum »; et ad Romanos duodecimo: « Odientes malum, adbaerentes bono, dilectione fraternitatis invicem diligentes».
Quantum ad alternationem actus irascibilis digit; Tempus 6eW«, contra adversarios infestantes; secundi Regum undecimo: « Factum est autem, vertente anno, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, misit David loab» etc. Et tempus pacis, quando cessant insurgentes; primi Machabaeorum decimo quarto: « Siluit terra luda diebus Simonis » etc; et Michaeae quarto: « Non levabit gens contra gentem gladium, et non discent ultra belligerare ». tertia quoad iustos; quarta quoad praelatos. — Primo igitur in baptizatis est tempus nascendi et moriendi, qui nascuntur Deo; loannis tertio: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto» etc, sicut moriuntur mundo; ad Romanos sexto: «Consepulli sumus cum illo per baptismum in mortem ». — Secundo est tempus plantandi et tempus. evellendi, quia plantanlur in eis virtutes; Psalmus «: « Filii tui sicut novellae olivarum »; sed evelluntur vitia; Sapientiae quarto: « Adulterinae plantationes non dabunt radices alias », quia, Matthaei decimo quinto, « omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur ». — Tertio est in baptizatis tempus occidendi motum concupiscentiae; ad Colossenses tertio: «Mortificate membra vestra, quae sunt super terram »; et est tempus sanandi virtutem naturae; leremiae trigesimo: « Obducam cicatricem tuam et a vulneribus tuis sanabo te ». — Quarto est tempus fkstruendi et aedificandi in baptizatis, quia destruitur habitatio diaboh, et flt babitatio Chjristi; primae Petri secundo: « Ad quem accedentes lapidemvivum, et ipsi superaedificamini in domus spirituales »; leremiae primo: « Constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas et disperdas et aediflces et plantes ».
Secunda varietas temporum spectat ad poenitenles quantum ad tria: scilicet contritionem, confessionem et satkfactiomm. Tempus flendi et tempus ridendi, in contritione, in qua gaudium et dolor; Proverbiorum decirao quarto: « Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus ». — Tempus plangendi et tempus saltandi, in confessione, in quo debet conflteri cum planctu; lob decimo: «Dimitle me, ut plangam paululum dolorem meum ». Debet conflteri nude et aperte; secundi Regum sexto: « David saltabat accinctus coram arca ». — Est tempus spargendi lapides et tempus colligendi, in satisfactione. Lapides oflensionis sunt occasiones peccat; Ecclesiasfici vigesimo prirao: « Via irapiorura coraplanata est lapidibus, et in fine illorum infert et tenebrae et poenae ». Hi coUiguntur in consideratione et sparguntur esse plantaliones, ct vilulamina interpretati sunt; qiii error tam
in cauta evitatione el carnis maceralione. Ab his occasionibus pauci liberantur, nisi qui a Domino custodiuntur; Psalmus: « In manibus portabunt, te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum ».
Tertia varietas respicit iustos quantum ad duplicem statum, scilicet activorum et contemplativode 7'um. Quantum ad contemplativos: Tempus amplexandi et tempu longe fieri ab amplexibus, quia modo actioni, modo debent intendere contemplationi. De quo amplexu Proverbiorum quarto: « Glorificaberis ab illa, cum illam fueris amplexatus». Longe debent fieri ab amplexibus carnis, de quibus Proverbiorura septimo: « Veni, inebriemur cupitis amrendi et tempus perdendi, hoc est acquisita distribuendi per eleemosynam; Ecclesiastici vigesimo nono: c Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide ». — Hoc dictum est perfectae iustitiae; sed supererogationis est dare totum, et quantum ad hoc dicitur: Tempus custodieiuii et tempus abiiciendi, quasi totum dimittendi; Matthaei decimo nono: « Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus ». — Rursus, quantum ad activos: Tempus scindendi et tempus consueiuli, et hoc quantum ad vestitum; lob trigesimo primo: « Si absque operimento dimisi pauperem, et si non benedixerunt mihi latera eius ».
Quarta varietas attenditur quantum ad praelatos, primo in docendo, cum dicit: Tempus taceruii et tempus docendi, quia prius discere et postea docere; Ecclesiastici decimo octavo: « Antequam loquaris, disce»; Ecclesiastici trigesimo secundo: «Audi tacens». — Tempus dikctionis et tempus odii, in cprreptione malorum, quae consistit in odiendo vitium et in diligendo naturam; secundae ad Thessalonicenses ultimo: « Nolite quasi inimicum aestimare illum, sed corripe ut fratrem »; et Psalmus: « Perfecto odio oderam illos ». — Tempus belli et tempus pacis: belli, ad incorrigibiles, qui sunt feriendi gladio excommunicationis; Ecclesiastici septimo: « Noli quaerere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates ». Pacis, ad redeuntes; Lucae decimo: «Si fuerit in domo illa filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur ».
Quaestio est de numero istorum temporum. Videtur enim, quod insuflicienter posuerit diversitates variationum temporum, quia multae sunt, quae ad has non reducuntur, sicut tempus comedendi et ieiunandi et consimilia. — Si dicas, quod gratia exempli; tunc ergo superflua, quia multo pauciora suffecissent.
Respondeo: dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, etsi quaelibet mutatio in universo per se considerata sit imperfectionis, tamen in tota universitate resultat carmen perfectura. Quia ergo Salomon sic voluit varietatem narrare, ut imperfectum in singulis et perfectum in tolo ostenderet; ideo in tali numero, qui comprehendit universitatem et perfectionem. Et ideo enumerat viginti octo tempora et quatuordecim variationes; quia viginti octo numerus est perfectus et comprehendit septenarium, qui est universitas temporis. Licet autem senarius sit perfectus, non tamen comprehendit septenarium; ideo tot posuit, non pauciores, ne deficeret universitas; non plures, quia in perfectione standum et universitate.
Art. 2. Repi-ehenditur noslra curiositas dupliciter.
Quid habet amplius homo etc. Ostendit supra rerum secundum diversa tempora varietatera, hic secundo ex hoc redarguit humanam curiositatem; et hoc quidem facit hoc ordine. Primo insinuat curiositatis inutilitatem; secundo vero in eius detestationem commendat praesentem voluptatem. Insinuatur curiositatis inutilitas,
commendatur praesens voluptas.
(Vers. 9. 10. H.). Redarguit nostram cimb««- tatem propter inutilitatem, unde dicit: Quid habet amplius homo? supple: nisi mutabilitatem et varietatem et per hoc afflictionem. — Et manifestat, quod habeat afflictionem: Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur inea; dedit, id est, dari permisit, iuxta illud ad Romanos primo: « Tradidit illos Deus in reprobum sensum »; filiis hominum, id est peccatoribus; supra secundo: « Peccatori autem dedit Deus afflictionem et curam superfluam ». Ut dislendantur, scilicet variis curis; quocirca Ecclesiastici undecimo: « Fili, ne in multis sint actus tui ». Et explanat, quae sit iJla afflictio, scilicet considerationis; unde dicit: Cuncta fecit bona in tempore suo; unde Ecclesiastici trigesimo nono: « Omnia opera Domini bona, et hora sua omne opus subministrabit. Non est dicere, hoc est illo nequius; omnia enim in tempore suo comprobabuntur ». Et licet bona fecerit, tamen non dedit horum cognitionem, sed dedit ingenium ad inquisitionem; unde dicit: Et mundum tradidit disputationi eorum, scilicet ad inquirenidum; Ecclesiastici decimo septimo: « Consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi », non 3.dperveniendum; unde subdit: Ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus, id est, ut non veniat ad perfectam cognitionem; et hoc propter dubitationem. Ab initio usque in finem, scihcet vitae suae; lob trigesimo sexto: « Memento, quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri »; et infra octavo: « Intellexi, quod operum Dei nullam possem invenire rationem ».
(Vers. 12. 13.). Et cognovi etc. Hic secundo non esset melius, supple: in his bonis transitoriis, nisi laetari et facere bona in vita sua, scilicet laetari, in corde, facere bona, in opere. — Vel: laetari, in fruendo; Sapientiae secundo: «Ubique relinquamus signa laetitiae» nostrae; facere bona, in delectabilia praeparando; Lucae duodecimo: «Anima mea, habes multa bona, posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare ». — Et subdit rationem; unde dicit: Omnis enim homo, qui comedit et bibit, videt bonum de labore suo, et superabundat ibi, ut sit sensus: ille qui comedit et bibit, videt bonum de labore suo, quia statim habet remunerationem; unde dicit: Et hoc donum Dei est; infra quinto: « Omni homini, cui Deus dedit divitias et potestatem illi tribuit, ut comedat ex eis, donum Dei est ».
Glossa exponit spiritualiter: Et cognovi, quod ji gsset melius, id est, utilius, nisi laetari, scilicet laetitia mentis; Ecclesiastici trigesimo: « (ucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis »; et facere bona in vita sua, scilicet opera meritoria; ad Galatas sexto: « Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes ». — Omnis enim homo, qui comedit et bibit; supple: de Scriptura, comedit difficilia et bibit facilia; Proverbiorum nono dicit Sapientia: « Venite et comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vohis ». Et hoc donum Dei est, quia Scripturarum intellectus a Deo donatur; secundae ad Corinthios tertio: « Non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est».
Ostenditur divinorum operum immutabilitas.
Didici, quod omnia opera etc. Ostendit supra operum mutabilitatem, et ex hoc reprehendit hominum curiositatem. Hic tertio ostendit divinorum operum immutabilitatem, quia supra ostenderat variabilitatem.
(Vers. 14. 15.). Dicit ergo: Didici, quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverant in aeternum. Ecce perpetuitas, propter quam nostra consideratio nihil potest immutare; unde dicit: Non possumus eis quidquam addere vel auferre, quae fecit Deus, ut timeatur, et ita non sunt in potestate nostra; Proverbiorum trigesimo: « Non addas quidquam verbis eius, ne arguaris inveniarisque mendax ». — Et hoc monstrat, quia etiam nec ipse Deus minuit nec addit; unde dicit: Quod factum est, ipsum permanet. Non etiam addit; unde infert: Quae futura sunt iam fuerunt, quia similia praecesserunt; unde et dicit: Et Deus instaurat quod abiit, quia « unius corruptio est alterius generatio »; supra primo: « Nihil novum sub sole, nec valet quisquam dicere: hoc recens est»; Genesis secundo: « Requievit Deus die septimo».
Incidit hic quaestio, cum intendat determinare mutabilitatis vanitatem, ut quid determinat hic perpetuitatem?
Videtur extra suum propositum.
Item, de ipsa perpetuitate quaeritur, quia dicit: Opera, quae fecit Deus, perseverant in aeternum; sed nulla corporalia perseverant in aeternum: ergo nulla corporaha fecit Deus: ergo redit hoc ad haeresim Manichaei, qui dixit, corruptibilia non esse creata a bono Deo.
Item videtur, quod ipse contradicat sibi, quia statim sequitur: Deus imlaurat quod abiit: ergo aliquid de operibus Dei corrumpitur et instauratur; falsum igitur dicit, cum dicit, quod omnia opera Dei perseverant in aelernum.
Sed quod omnia opera Dei sint incorruptibilia, ut dicit in liltera, videtur:
Eo quod causa et effectus sint proportionalia 1, ergo causae incorruptibilis debet esse effectus incorruptibilis; sed Deus permanet in aeternum et est incorruptibilis: ergo et opera Dei.
Item, cum opera Dei sint universa bona vakle, sicut dicitur Genesis primo; et raeliora sint incorruptibilia quam corruptibilia: videtur, quod ista corruptibilia non sint a bono Deo creata.
Respondeo: ad primum, quare hic determinat 1. perpeluitatem, dicendum, quod non ratione sui, sed occasione mutabilitatis; et hoc quidem facit triplici de causa. Priraa est ad removendum errorem; quia enim supra in creaturis ostenderat mutabilitatem; ne crederetur, quod opera Dei onraino essent defectibiUa, addit, quod ahquo modo sunt perpetua. Rursus, alia ratio est ad compescendam curiositatem, quam compescuerat, quia rerum mutabiUtatem et causam et originem non possumus indagare; vult etiam compescere, quia ipsam rerum substantiam nec mutare possumus nec augere. Tertia ratio est ad reprimendam elationem; quia enim videtur opera Domini depressisse per mutabilitatem; ne quis ex hoc condemnaret Deum auctorem, rursus redit ad insinuandam perpetuitatem in eis.
Quod quaeritur de permanentia, respondetur, quod triplex est esse rerum: sciUcet in proprio ge-. - anima, in divina praescientia; et supra ostendit, quod mutabilia sunt in proprio genere, et secundum quod sunt in anima; hic tangit earum perpetuitatem in divina praescientia.
Aliter responderi potest, quod est loqui de rebus secundum esse proprium dupliciter: aut secundum esse commune, aut individuale. Secundum esse individuale multa sunt corruptibilia; secundum esse cmnmune, perpetua; quia Deus continue per generationera esse illarum salvat; « propter enim longe distare a principio reUquo modo complevit esse Deus, continuam in his faciens generationem ».
Quod obiicitur, quod sunt incorruptibilia, quia proportionalia causae; dicendum, quod iUud intelligitur, ubi est generatio univoca, ubi causa producit sibi simile. Sic autem non est de Creatore el creatura, immo per infinitam potentiam facit magna et parva, corruptibiUa et incorruptibiUa.
Quod obiicitur de bonitate, dicendum, quod omnia sunt bona in se, sed valde bona in ordine; et quia, ubi est ordo, ibi magis et minus bonum: ideo quaedam corruptibilia, quaedara incorruplibilia. Propterea bonitas est in rebus non tantura secundura plus et minus, sed secundum oppositionem et similitudinem; ideo comparatur mundus pulcherrimo carmini; ideo decet, quod quaedam corruptibilia, quaedam e contrario.
Pars II. Probatur vanitas culpae, deinde ponitur remedium contra eam.
Vidi sub sole etc. Egit supra de vanitate naturae, hic de vanitate culpae; el quia haec est periculosa, ideo remedio indiget. Primo igitur ponit vanitatem; secundo, remedium contra eam, infra quarto: Custodi pedem tuum. Partis secundae membrum I. Ostenditur vanitas culpae sub triplici diffei-entia, et hoe tum quoad rectores tum quoad subditos.
Vanitas autem est sub tripUci differentia: primo agit de vanitate malitiae; secundo avaritiae, ibi: Considerans 7-eperi; tertio imprudentiae, ibi: Melior est puer. Vanitas autem est in rectoribus et subditis. Primo igitur agit de vanitate malitiae in regentibus et iudicantibus; secundo in subditis, ibi ">: Verti me. Abt. 1. De vanitate malitiae, primo in
quadruplici ordine descripta.
Primo igitur vanitas malitiae, quae est in j-ectoribus, hoc ordine describitur: primo insinuat huius vanitatis considerationem; secundo, quod ex hoc devenitur in futuri iudicii praemeditationem; tertio, in praesentis status considerationera; quarto, quomodo corruit in erroneara opinionem.
(Vers. 1 6.). Primo igitur insinuat, se malitiam iudicum considerasse, dicens: Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, quantum ad examinationem causae; et in loco iustitiae iniquitatem, quantum ad lationem sententiae; Isaiae primo: « Quoraodo facta est meretrix civitas fideUs, plena iudicii; iustitia olim habitavit in ea, nunc autem homicidae; principes tui infideles, socii furum; oranes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad eos»; quia dicitur in Psalmo: <t In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus ».
(Vers. 17.). El dixi in corde meo: iustum 2. et impiuM iudicabit Deus. Hic secundo ostendit, quomodo ex lioc devenit in futuri iudicii praemeditationem. Propter quod subdit: El dixi in corde meo: iustum iudicabit, ad praemium; impium, ad supplicium; lob trigesimo quarto: « Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum reslituet eis. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Oranipotens subvertet iudicium ». Et ideo iudicabit Deus eos secundum opera, quae tunc erunt manifesta; unde subdit: Et tempus omnis rei lunc erit, id est tempus iudicii omnis hominis, qui omnis res videtur secundae ad Corinthios quinto: « Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, sive bonum sit, sive malum ». — Vel: tempus omnis rei, id est manifestationis omnis rei; primae ad Corinthios quarto: « Nolite ante tempus iudicare, quousque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum el manifestabit consilia cordium ». — Vel: tempus omnis rei, id est retributionis omnis rei; ad Romanos octavo: « Omnis creatura ingemiscit » etc. — Hoc tempus exspectabat Ecclesiastes esse futurum ex conspectu iniquitatis praesentis; Isaiae quinquagesimo nono: « Conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit, quia corruit in plateis veritas, et aequitas non potuit ingredi; et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est manifestum, et indutus est iustus lorica et galea salutis ».
Dixi in corde meo de filiis hominum ete. Hic 3. tangitur tertio, quomodo ex hoc devenit in praesentis status considerationem, quare scilicet Dominus in praesenti homines miseros esse voluit; ad hoc, ut scilicet eos probaret, ideo vitam hominis bestiis similem fecit.
(Vers. 18. 19. 20. 21.). Propter quod dicit: Dixi in corde meo, id est cognovi; de filiis hominum, quantum ad naturam; ut proba,ret eos Deus et ostenderet, similes esse bestiis, id est, assimilando bestiis probaret, qui essent, utrum vere boni, vel mah; quia mali, videntes simihtudinem suam ad bestias in vita, volunt assimilari in moribus et bestialiter vivunt; boni vero spiritualiter; ideo in Psalmo dicitur: « Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis». Et ostendit similitudinem hominum ad stias in morte et vita et in materia; non est manifesta dissimilitudo in spirituali substantia. — Quantum ad mortem dicit: Et idcirco unus est interitus hominis et iument07-um, et aequa utriusque conditio-, scilicet ad hominum probationem, quia, sicut iumentum non semper vivit, immo ahquando moritur, sic et homo; infra nono: « Nemo est, qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam»; et ideo manifestat, quod similitudo est in morte, unde: Sicut moritur homo, sic el illa moriuntur. — Nec tantum similitudo est in termino vitae, immo etiam in actu vivendi; ideo subdit: Simililer spirant omnia, scilicet aspirantia; nec habet homo amplius iumento, scilicet quantum ad actum vitae; Sapientiae septimo: « Unus est egressus hominum ad vitam et similis exitus ». Sic patet similitudo quantum ad vitam. — Et subiungit similitudinem quantum ad materiam; et propterea dicit: Cuncta subiacent vanitati, scilicet, quia ex nihilo facta sunt, ideo vana; ad Romanos octavo: « Vanitati subiecta est creatura». Non dicit, quod nihil sit materia, sed hoc vult dicere, quod non habent materiam increatam neque essentiam, sed habent materiam creatam, quam intelligit nomine tej-rae. — Ideo dicit: Et omnia pergunt ad unum locum, scilicet ad materiam, ex qua facta sunt. De terra facta sunt et in terram pariter revertuntur, pariter, id est conformiter. Et sic notatur similitudo in materia; Ecclesiastici quadragesimo: « Omnia, quae de terra facta sunt, ad terram convertentur; similiter et aquae omnes in mare convertentur ». — Sed tantum in his est similitudo aperta, sed non apparet differentia in anima. Quis novit, si spirilus filiorum Adam ascendal sursum? ad caelum, scilicet ad reraunerationem, an deorsum per corruptionem; sicut econtra, spiiHtus iumentorum descendat deorsum? per corruptionem, aut etiam sursum, sicut et hominis a.d iudicii retributionem. Pauci boc noverunt; multi erraverunt et posuerunt, quod uniformes spiexhibent E (a secunda manu) et C F, alii codd. corruple
ritus hominis et iumenti. Hoc fideles noverunt, in quorum persona dicitur infra duodecimo: « Corpus revertatur in terram suam, unde erat; et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum». Sed hoc nesciunt carnales, in quorum persona dicitur infra nono: « Mortui nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem ».
Et deprehendi etc. Quarto loco propter huius 4. assimilationem subiungit, quomodo incidit in voluplatis erroneam commendationem, quasi nihil illa sit melius.
(Vers. 22.). Propter quod dicit: Deprehendi, nihil esse melius, quam laetari hominem in opere suo, id est, praesentialiter delectari, sicut carnales faciunt, de quibus Isaiae quinquagesimo sexto: « Venite, sumamus vinum et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras et multo amplius». Et ista commendatio est erronea, quia non ponit aliam remunerationem nec aliam vitam; unde subdit: Et hanc esse partem illius, quasi nihil ahud exspectet; unde Isaiae vigesimo secundo in persona tahum dicitur: « Comedamus et bibamus; cras enim moriemur»; et Sapientiae secundo: « Ubique reUnquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors ». Et erronea opinio ista ortum suum habet a iudicii incertitudine; propter quod dicit: Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? id est, quis ostendet illi, quod futura sint ahqua bona, quae debeat exspectare? quasi dicat: nuUus. Et certe nullus persuadebit, nisi elevetur ad spirituaha contemplanda; « non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur temporaUa sunt, quae autem non videntur, aeterna », secundae ad Corinthios quarto. Quia vero carnahs homo non respicit nisi visibiha, ideo non exspectat aeterna; ideo priraae ad Corinthios secundo: « Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt ». Ideo si vult futura bona cognoscere, necesse est carnalitatem deponere.
I. Quaeritur de hoc quod dicit: Nihil habel homo amplius iumento, et quod aequa est utriusque conditio. Quod istud sit falsum, videtur:
- Genesis secundo dicitur: Adae non inveniebatur adiutor similis ei, ergo nuUum iumentum est homini simile: ergo habet aliquid amplius iumento.
Vers. 7: Et revertatur pulvis in lerram suam etc. Deinde
Item, certum est, quod homo deUberal de futuris et praeterita discernit et conceptiones suas exprimit; hoc aulem non iumentum: ergo etc.
Praeterea, homo doroat iumenta, sed nuUum iumentum hominem: ergo homo aliquid plus habet iumento.
Quod autem non habeat, videtur: quia nascitur, vivit et moritur et in terram vadit, sicut et iumentum.
Respondeo: quidam dicunt, quod hoc dicit in persona carnahs, qui nihil credit habere hominem plus iumento. — Aliter dici potest, quod in propria persona loquatur; et verum dicit secundum suum intellectum. Intendit enim ipse ostendere incertitudinem remunerationis animae per similitudinem ad iumentum. Tuam autem similitudinem ponit et intelhgit quantum ad visibilia, quae possunt sensu discerni; et per hoc non concludit simihtudinem de spiritualibus, sed dubitationem; unde dicit: Quis novit etc. — Dicendum est igitur, quod secundum veritatem homo habet ultra bestias rationem, communicat autem in corriiptibilitate, vita et respiratione; et quia ratio non est quid sensibile, sed intelligibile; et ipse de sensibihbus loquitur: ideo nuUa est in hoc omnino instantia.
II. Dubitatur de hoc quod dicit: Quisscit, utrum spiritus filiorum Adam ascendal sursum? Quod autem sic, videtur:
Primo per corporis dispositionem, cuius dispositio et organizatio attenditur secundum congruentiam ad sursum. Si igitur « os homini subhme dedit caelumque tueri », et respicit sursum: ergo spiritus fertur sursum.
Item, omnes naturaliter appetunt beatitudinem; sed,constans est, nuUum beatum esse posse in miseriis, maxime cui mors cedit invite: ergo si non potest habere beatitudinem in hac vita, natus est habere post hanc vitam spiritum separatum: ergo etc.
Praeterea, intellectus noster est impermixtus, unde omnia intelhgit, ergo non dependet a corpore quantum ad actum, ergo multo minus quantum ad esse: ergo corpore descendente, possibile est, ascendere spiritum.
Chapter 4 of 13