Skip to the text

Capitulum V

Et hoc quod sequitur, est explanatio praecedentis. Et vidi cunctos viventes sub sole cum adolescente secundo, id est Christo; loannis duodecimo: « Ecce, totus mundus post eum abiit». Iste consurgit, pro eo quod diabolum eiecit de regno; loannis duodecimo: « Nunc iudicium estmundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras ». Infinitus numecuit animae meae. — Pequuntur 11. Cor. 8, 9; 1. Cor. I, 2i.

7-us virorum, qui fuerunl ante eum, id est adventum Christi; et fideles, q%ii posl futuri sunt, non htetabuntur in eo, id est in rege stulto, id est diabolo, quia non laetati sunt nisi in Christo; unde Apostolus ad Philippenses ultimo: « Gaudete in Doraino semper ». In Domino est laetandum, non in diabolo. Partis secundae membrum II. De remedio triplici contra triplicem vanitatem culpae, id est, contra nialum, quod consequitur malitiam.

Custodi jpedem tuum. Actum est supra de vanitate culpae. Quoniain illa vanitas est mortalis et pestifera; ideo agitur hic de remedio contra illam vanitatem. Et quia triplex praecessit vanitas, scilicet malitiae, avaritiae, imprudentiae; ideo hic ponit tria remedia. Et primo dat remedium contra malitiam; secundo contra avaritiam, ibi: Avaru,s non impkbitur; tertio contra imprudentiam, ibi: Quid habet amplius etc. Sed quoniam malitiae morbus de se est irremediabilis et ulterius alios corrumpere potest; ideo ponitur hic remedium non contra malitiam, sed contra corruptionem malitiae sive malum, quod consequitur in aliis ex aspectu mahtiae alienae. Art. 1. De remedio contra vanitatem malitiae, ex qua oritur triplex inordinatio.

Oritur autem ex hoc triplex inordinatio, scilicet jn opere per praevaricationis inobedientiam; in ore per locutionis stultitiam; in corde per cogitationem erroneam. KA quae omnia ruit incaulus considerator malitiae alienae. Dum enim quis malos considerat impunitos, credit,mn esse providentiam; ecce, cogitatio erronea; et per hoc hbere dicit stulta, quia credit, quod non sit qui reprehendat; et ulterius transgreditur mandata, quia non credit, quod sit qui puniat.

Primo igitur dat remedium contra inobedientiam; secundo, contra hquelam stultam, ibi: Ae temere quid loquaris etc.; tertio, contra cogitatio- Secundo datur remedium contra locutionem stultam, quae fit triplici modo.

Ne temere quid loquaris. Hic dat remedium contra locutionem stultam sive inordinatam. Inordinem erroneam, ibi: Si videris calumnias egenorum etc.

Primo datur remedium contra inobedientiam.

(Vers. 17.). In remedio contra inobedientiam in- Custodi pedem tuum, ne forte declinet a via recta; ad Hebraeos duodecimo: « Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quiserret». Ingrediens in domum Dei, id est, in ecclesiam, vel in servitutem Dei, in quam cum timore debet homo ingredi; unde in Psalmo: « Introibo in domum tuam, et adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo ». Ita debet pedem suum servare ab inobedientia et promptum habere ad obedientiam; propter quod dicit: Et appropinqua, ut audias, id est obedias: appropinqua, quia Deuteronomii trigesimo tertio: «Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius»; audias, obediendo; leremiae decimo septimo: « Audite verbum Domini, universi, qui ingredimini per portas has. Haec dicit Dominus: custodite animas vestras ». — Et subiungitur exhortationis ratio: MuUo enmi melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt, quid faciunt mali, qui non recognoscunt suas transgressiones nec curant obedire; Gregorius: « Melior est obedientia quam victimae, quia in obedientia mactatur voluntas propria, in victima caro aliena». Abusiva est comparatio, quia obedientia est bona, et ideo placet; unde Threnorum tertio: « Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua »; sed victimae stultorum displicent; Proverbiorum decimo quinto: « Victimae impiorum abominabiles Domino »; unde Sanl reprehensus fuit, quia amore oblationis transgressus cst divinum imperium; primi Regum decimo quinlo: « Nunquid vult Dominus holocausta, aut victimas,'et non potius, ut obediatur ei? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam olferre adipem arietum ». nata autem est locutio, aut quia inconsiderata; aul quia falsa, et hanc prohibet, ibi: Si quid vovisti etc.; aut quia erronea, et hanc ibi prohibet: Ae dederis os tuum, ut peccare facins etc. — Circa locutionem incomideratam prohibet praecipitationem et subiungit ratimem et adfdbet exempli confirmationem.

(Vers. 1.). Prohibet %ixv praecipilalimem; unde dicit: Ne temere quid loquaris, id est inconsiderate; Ecclesiastici nono: « Temerarius in verbo suo odibilis erit»; et rursus Ecclesiastici vigesiino octavo: « Verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo ». Et quia non potest honio velox deUberare, ideo sul)- dit: Neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem, immo diu dehberare oportet; unde Proverbiorum vigesimo nono: « Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia speranda est magis quam illius correptio ». Unde distantia debet esse inter os et cor; quo contra Ecclesiastici vigesimo primo: «!n ore fatuorum cor illorum ». Unde dicitur lacobi primo: « Sit omnis horao velox ad audiendum et tardus ad loquendum »; et Seneca: « Tardiloquum te esse volo ». — Et subditur ratio divinum iudicium, quod omnia videt; ideo dicit: Deus enim in caelo, supple: omnia videns; unde in Psalmo: « Dominus de caelo in terram aspexit »; et lu super terram,. in manifesto sibi positus, ila non tates eum; EccJesiastici vigesimo tertio: « Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes in omnes vias hominum ». klcirco sint pauci sermones tui, quia scilicet loqueris coram Deo, quia ipse exiget rationem de omnibus; Matthaei duodecimo: « De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii ». — Et vix potest esse, quod qui multa loquitur Deo non displiceat. Unde hoc manifestat exemplo et simili dicens: Multas curas sequunlur somnia, et ideo stultum est eis attendere; Ecclesiastici trigesimo quarto: « Multos errare fecerunt somnia ». Et in multis sermonibus invenitur stultitia; Ecclesiastici vigesirao: « Qui multis utitur verbis laedit animam suam »; et Proverbiorum decimo: « In multiloquio non deerit peccatum »; sed econtra infra decimo: « Stultus verba multiplicat ».

(Vers. 3. 4.). Si quid vovisti etc. Hic secundo prohibet locutionem falsam, qua scilicet promiltitur quod non impletur. — Hortatur igitur implere quod Vers. 25; sequitur ibid. 28, 29. deiiuie Prov. 29, 20. promissum est; unde dicit: Si quid vovisli Deo, id est, per votum promisisti; ne moreris reddere; unde in Psalmo: «Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes, qui in circuitu eius affertis munera »; et Glossa: « Vovere est voluntarium, sed reddere necessarium », quia alioquin esl homo falsus in promisso, unde subdit: Displicet enim Deo infidelis et stulta promissio: infidelis, in qua non est veritas; stulta, in qua non est iudicium, quia stulta promissio non est facienda; unde Isidorus: « In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum ». Ideo subdit, quod veritas est in promissione servanda, cum dicit: Sed quaecumque voveris redde, non variando; Levitici vigesimo septimo: « Aniraal mundum, quod. immolari potest, si quis voverit, sanctum erit et mutari non poterit, nec in mehus nec in peius ». — Alioquin melius fuerat non vovere; ideo dicit: Multoque melius est non vdvere, id est minus malum, quia sine culpa; quam post votum promissa nonreddere; secundae Petri secundo: «Melius erat eis viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti »; quia Lucae nono: « Nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro aptus est regno Dei ».

(Vers. 5. 6.). Ne dederis os tuum etc. Hic tertio prohibet locutionem erroneam; et dehortalur locutionis errorem, et deinde subdit rationem, et post manifestat errmis radicem. — Locutionis errorem dehortatur dicens: Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam, id est, non loquaris erroneam locutionem, ex qua praecipiteris in peccatis. Et exprimit, de qua locutione iptelhgit, subdens: Neque dicas coram Angelo: Nan est providentia, id est, non dicas, neque in secreto neque in occulto, quia in occulto audiunt Angeli, qui sunt ad custodiam deputati; unde infra decimo: « In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubili tuo ne maledixeris diviti, quia aves caeli portabunt vocem tuain ». Et sulxjitur ratio exhortationis: Ae forte iratus Dominus dissipet opera tua,(i est, reddat inutilia; iratus, non per animi commotionem, sed per culpae rigidam punitionem. Sic iratus est super sermones

Rabsacis et omnia opera regum Assyriorum per Angelum nocte destruxit; Isaiae trigesimo septimo: « Si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum ad blasphemandum Deum viventem »; Proverbiorum vigesimo: « Dissipat impios rex sapiens » etc. — Et subditur huius locutionis cyrigo: quia non oritur a recta ratione, sed a somniorum ilhisione; propter quod dicit: Ubimulta sunt somnia, plurimae sunl vanitates, quia somnium vanitas; Isaiae vigesimo nono: « Somniat esuriens el comedit, et postea, cum expergefactus fuerit, vacua est anima eius». Et sermones innumeri, hi sequuntur ad somnia, quia nihil certum ex eis potest sciri; quia Ecclesiastici trigesimo quarto: « Divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est ». Et ideo de tahbus non est curandum, sed de Deo; unde subdit: Tu vera lime Deum, quia ipse solus est, qui potest nos perdere et salvare, non somnia, non auguria; Lucae duodecimo: « Ostendam vobis.quem timeatis: timere eum qui postquam occiderit, habet polestatem mittere in gehennam ».

Tertio datur remedium contra cogitationem erroneam.

(Vers. 7. 8.). S videris calumnias etc. Hic ter- 1 tio retrahit a cogitatione eronea, scilicet ut ex visa hominum malitia. non credat, deesse providentiam; unde dicit: Si videris cahmnias egenorum; supra quarto: « Vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et lacrymas innocentium ». Et iudicia violenta, quae vidit, supra tertio: « Vidi sub sole in loco iudicii impietatem ». Et subverti iustitiam in provincia; quod similiter supra tertio viderat: « Vidi in loco iustitiae iniquitatem ». Ex hac, inquam, consideratione mirari non debet, quasi non sit qui regat nec qui corrigat; unde dicit: Non mireris super hoc negotio, quasi non sit qui regat, quia unus est omnium ordinator; unde subdit: Quia excelso excelsior est, et super hos quoque eminentiores sunt alii; unde Matthaei octavo dixit centurio: « Ego sum homo sub potestate constitutus, habens sub me mihtes, et dico huic: Vade, et vadit ». — Et insuper universae terrae rex imperat inservienti; quamvis ergo non serviant sibi invicem et non ordinentur />er se, ordinantur tamen a Deo, qui scit malis bene uti; Genesis quadragesimo primo significatum est: « Ego sum Pharao, absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ». Inde dicitur Apocalypsis decimo nono: « Habebat in veste et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium ». Et ipse nihil pervertit; unde dicitur Deuteronomii decimo: « Dominus Deus noster, ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Dominus niagnus, potens, terribilis, qui personam non accipit nec munera; facit iudicium pupillo et viduae»; et ideo, si imperat, non pervertitur de iustitia.

I. Incidit hic quaestio de hoc quod dicit: Quaecumque vovisti redde; utrum qui vovit indiscrete teneatur, supposito, quod se obUgare intendat; quia, si non:

  1. Tunc reportat commodum de indiscretione sua

  2. Item, ipse tenetur facere veritatem; sed qui non facit quod promisit, non facit veritatem, immo mentitur: ergo talis tenelur facere quod vovit.

  3. Item, lephte indiscrete vovit et solvit, et ab Apostolo commendatur ad Hebraeos undecimo: ergo debemus indiscreta vota persolvere et implere.

CoNTRA: 1. Quod indiscretum est dicere indiscretum est facere: si ergo ille qui sic vovet, hoc ipso quod dicit, est indiscretus; si facit, est multo magis indiscretus et magis peccat: ergo omittendo bene facit.

  1. Item, malum praecedens non excusat sequens: ergo si vovit quis stultum et facit, non est minus reprehensibilis, quam si faceret sine voto; nec votum minus reprehensibile, quam si non faceret: ergo etc.

  2. Item, Isidorus: « In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum »: ergo etc.

Respondeo: dicendum, quod non tenetur; iramo, si facit, addit peccatum super peccatum; unde et lephte solvendo votum magis peccavit, quam si non solvisset; quia in vovendo fuit stultus et in solvendo impius, sicut dicit Auguslinus.

  1. Quod obiicitur, quod commendatur; dicendum, quod non de voto nec de voti solutione commendatur, quia Apostolus commendat ibi fidem, et Cap. Inlelleximus (7.) X. (Decret. Gregor. lib. II. tit. 1.)

commendat fldera lephte, quod ipse credidit triumphare de inimicis Domini auxilio.

  1. Quod obiicitur, quod reportat commodum; dico, quod faJsum est; quia statim in ipso voto peccat et dignus est poena.

  2. Quod obiicitur de veritate, dicendum, quod veritas substernit sibi iudicium; quia igitur sine iudicio vovit, ideo solvere non potest cum veritate; et propterea non potest in tali voto esse veritas, et ideo nulla est obligatio.

II. Quaeritur, ulrum possit mutare. — Quod non, videtur per illud Levitici ultimo: Nonpoterit mutari, nec in peiu nec in melius.

Quod autem sic, videtur: quia licet partem Domini facere meliorem: ergo, etsi non liceat in peius, licet tamen in melius.

Respondeo: dicenduro, quod est mutare votum. in peius omnino, et est mutare in melius, quod istud includit, sicut qui vovit intrare religionem minus perfectam, intrat in perfecliorem, quae illam claudit intra. Mutare est ultra in melius non includens, sicut ire Romam in iter ultramarinum. — Primum non hcet omnino, sed est prohibitum; secundum licet per se; tertium licet, non tamen licet sine auctoritate mai(yris. Quia enim sum Domino obligatus, non possum mutare nisi pro eius arbitrio; et quia ipse non alloquitur me nisi per suum ministrum, qui tenet eius partes: non possum mutare sine auctoritate superioris, nisi Dominus ipse interius certissime inspiret. Et sic patet illud.

III. Quaeritur etiam de hoc quod dicit: Ne dicas coram Angelo: Non est providentia.

Contba: videtur, quod non sit providentia:

  1. Primo, quia providentia dat debitum ordinem rebus; sed iste non est in mundo, infra decimo: Vidi servos in equis et principes amhulantes super terram quasi servos.

Vers. 10: Et mutari iion polerit, id est, nec melius malo,

  1. Item secundo: quia providentia dat dejjitam remuneralionem, sed haec non est in mundo, infra nono: Eadem cunctis eveniunt.

  2. Item tertio: quia dat debitam durationem; sed haec simphciter non est in niundo, infra septimo: Impius longo vivit tempore in impietate sua.

Sed quod sit necessarium ponere, videtur:

  1. Quia sapientis est providere domui: ergo summe sapientis multo magis.

  2. Item, sapientis artificis non tantum est facere, sed etiam conservare; sic ergo Deus conservat et gubernat; sed ipse est sapiens, et sapiens omne, quod gubernat, per providentiam gubernat: ergo etc.

  3. Ilem, quia Deus summe sapiens est, non potest facere, quin videat mala nostra: ergo cum sit summe iustus, non potest facere, quin vindicet mala et remuneret bona: ergo omnium est remuneratio, ergo et providentia.

IV. Item quaeritur, quis magis peccet, utrum qui negat providentiam, an qui divinam providentiam reprehendit.

Videtur, quod magis qui negat; quia ille qui credit, providentiam esse, hoc ipso quod credit, bene facit: ergo aliquid habet de bono; sed qui simpliciter negat, nihil: ergo magis est reprehensibilis.

Contra: Hieronymus dicit, quod magis peccat qui providentiam ponit el Deum accusat, quam qui providentiam simpliciter negat.

Respondeo ad primum, quod providentia est. versalis; aliquid potest privari ordine particulari, sed non universali, ut dicit Boethius. Universalis ordo cuncta complectitur; unde qui cadit ab ordine naturae incidit in ordinem poenae; sicut exemplum Augustini est de nube, in qua est turbo et involutio inordinata in se, sed ordinala ad fructum terrae; sic mali praesunt bonis ad bonorum exertitationem et malorum punitionem,

  1. Similiter de remuneratione dicendum, quod in praesenti malis bona veniunt iusto modo, ut hic remunerentur et in futuro aeternaliter crucientur; et bonis mala, ut hic purgentur et aeternaliter praemientur.

  2. Quod obiicitur de vita, dicendum, quod mali diu vivunt propter dictam causam, sed boni moriuntur; quia dicitur de Henoch, quod raptus est, ne malitia mutaret eius intellectum. Quoniam igitur divina iudicia in praesenti occulta sunt propter homimim probationem; et quia simplices et rudes occulta non percipiunt; videtur, quod omnia sint inordinata; et ideo Ecclesiastes docet respicere ad eum, sub quo omnia ordinantur.

Quod quaeritur, quis magis peccet; respondeo: dicendum, quod providentiam negare, hoc potest dupliciter: uno modo, quia credamus Deum ignorantem, aut quia credamus, ipsum non curare de factis mortaUum. Similiter et accusare dupliciter: aut quia nm curat, aut quia pervertit. Utroque modo accusare providentiam peius est, quia non tantum errat, immo Deum vituperat et blasphemat; et ita simpliciter magis peccat, et cognitio ihi non excusat, immo aggravat. Art. 2. De remedio contra vanitatem avaritiae, cum divitiae contemnendae sint Iriplici ratione.

Avarus non implebitur pecunia. Supra posuit remedium contra vanitatem mulitiae; hic subiungit secundo remedium contra vanitatem avaritiae. Remedium autem contra avaritiam est contemptus bonorum terrenorum; ideo hic persuadet contemptum divitiarum. Et hoc quidem facit per triplicem rationem: primo enim ostendit, divitias non esse appetendas, quia non ditant possessores suos; secundo, quia non transmittuntur frequenter ad posteros, ibi: Est alia infirmitas pessima; tertio, quia frequenter devolvuntur ad extraneos, ibi: Est et aliud malum, quod vidi sub sole etc.

Primo contemnendae divitiae, quia non ditant possessores suos, et hoc ob triplicem rationem.

Primo igitur avaritiam detestatur, quia divitiae, quae appeluntur, non adiuvant nec ditant possessores, quia non suffieiunt; secundo, quia non prosunt; tertio, quia affligunt.

(Vers. 9.). Detestandae sunt ergo divitiae et aspemandae, quia avaro non sufficiunt, et hoc avarus primo appetit, scilicet suflicientiam. Propterea dicit: Avarus non implehilur pecunia; Ecclesiastici decimo quarto: « Insatiabilis oculus cupidi ». Unde Hieronymus: « Avaro deest tam quod habet, quam quod non habet»; et Seneca: « Si vis te divitem facere, non pecuniae est addendum, sed cupiditati subtrahendum ».

(Vers. 9. 10.). Et qui amat divitias etc. Hic secundo dehortatur ab amore divitiarum, quia nrni prosunt. Ideo dicit: Et qui amat divitias fructuin non capiet ex eis, et ita non prosunt; Ecclesiastici decimo: « Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet»; et ita nihil prosunt avaro divitiae, quia animam dat pro pecunia; unde Matthaei decimo sexto: « Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur »? quasi dicat: nihil. Et ex hoc infert vanitatem in amando eas: Et hoc ergo vanitas, tam culpae quam poenae; de prima, Psalmus: « Filii hominum, usquequo gravi corde » etc.; de secunda, Psalmus: « Defecerunl in vanitate dies eorum » etc. Psalmus: « Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua ». — Et quod nihil prosint divitiae possidenti, ostendit: quia consumuntur, et nihil plus habet dominus servo; ideo dicit: Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; sic omnia consumuntur. Unde Seneca: « Cadavera lupi, muscae mel; praedam, non hominem sequitur turba ista »; lob trigesimo nono: « Pulli eius lambunt sanguinem, et ubi fuerit cadaver, statim adest»; quia, secondum quod dicitur Proverbiorum decimo nono, « multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentis ». Et quid prodest

ri, nisi quod cernit divitias oculis suis? quasi dicat: nihil plus sibi quam aliis, quia tantum comedit quilibet aliorum, quantum ipse solus; et ita non habet fructum prae ahis, immo damnum, quia peccatum habet plus; unde Ecclesiastici undecimo: « Si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si secutus fueris, non apprehendes » etc.

(Vers. 1 1.). Dulcis est somnus. Hic tertio ostendit divitias aspernandas, quia affligunt et hominem quiescere non permittunt; unde auferunt somnum quietis. Propterea dicit: Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive mullum comedat. Et ita operans et laborans ahquando quiescit; Ecclesiastici trigesimo primo: « Somnus sanitatis in homine parco; dormiet usque mane, et anima ilUus delectabitur cum illo». Sed econtra de divite: non quiescit; unde subdit: Saturilas autem divilis non sinit eum dormire; 1. vel, quia multas habet divitias, multas habet curas, quae auferunt somnum; lob decimo quinto: « Sonitus terroris semper in auribus, et cum pax sit, ipse insidias suspicatur »; unde supra secundo: « Cuncti dies eius laboribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctemmente requiescit ». Vel etiam, quia multum comedit et bibit et non laborat, ideo non quiescit; unde Ecclesiastici trigesimo primo: « Vigilia et cholera et tortura viro infrunito », et sic prae satietate non quiescit.

Sed quaeritur de hoc quod dicit, quod divitiae non prosunt possessori.

  1. Nam infra septimo: Uliiior est sapientia cMjn divitHs el magis prodest videntibus solem.

  2. Item, Proverbiorum decimo tertio: Redemptio animae viri, divitiae eius: ergo valent ad redimendum animam.

Contra: 1. Omne illud, quod mehus est simpliciter dimittere quam tenere, est simpliciter inutile, quia, si absentia alicuius est utihs, praesentia est damnosa; ergo si dimittere divitias est bonum, tenere eas est inutile.

  1. Item, omnis utilitas attenditur secundum ordinationem ad fmem ultimum: ergo quod praestat impedimentum deveniendi in fmem non est utile, sed inutile; sed divitiae sunt huiusmodi, quia amantem divitias impossibile est introire in caelum, et diflicile est habere eas et non amare: ergo divitiarum possessio impedit: ergo non prosunt, sed obsunt.

Respondeo ad hoc, quod, sicut dicit Bernardus % « temporalia ista de se nec bona sunt nec mala, quorum usus bonus, abusio mala, solhcitudo peior, quaestus turpior ». Si igitur quaeratur, utrum divitiae sint utiles, vel inutiles; dico, quod bene utenti utiles sunt, sed reservanti sunt inutiles, male.. utenti damnosae; unde dicitur infra eodem: Divitiae comservatae in malum domini sui; bene vero utenti valent, cum scilicet distribuit in opera pietatis. — Sic enim valent ad redemptionem culpae; DanieUs quarto: Peccata tua eleemosynis redime. Valent ad augmentum gratiae; primae ad Timotheum quarto: Exerce lemetipsum ad pietatem etc. Valent ad adeptionem gloriae; Lucae decimo sexto: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

  1. Quod obiicit, quod inutiles, quia bonum est dimittere; dicendum, quod dimittere est Deo donare, et hoc est divitiis bene uti; unde utiles sunt ad dimittendum, ad dandum pauperibus, ad emendum regnum.

  2. Quod obiicitur, quod difQcile est habere et non amare; respondeo, quod ex hoc non sequitur, quod impediant, quia « omnis virtus est circa difficile*», et tamen virtus non impedit, sed adiuvat. Tamen utilior et securior usus est semel totum dimittere quam paulatim dare, propter vitanda pericula, quae accidunt. Secundo contemnendae divitiae, quia frequenter non transmittuntur ad posteros.

Esl et alia i7ifirmitas etc. Supra ostendit, quod divitiae non ditant possessores suos; hic subiungit secundo, quod contemnendae sunt, quia frequenter 7ion transmittuntvr ad posteros; et hoc quidem facit hoc ordine. Primo notatur consideratio egestatis futurae in prok. Secundo ex hoc deteslatur sollicitudinem laboriosam pecuniae acquirendae. Tertio in huius detestationem commendat fruitionem praesentis laetitiae, addens, hoc esse donum largitatis divinae.

(Vers. 12. 13. 14. 13.). Co?w«rferai igitur primo egestatem futuram in divilis prole, quia, cum conservantur diu a patre, non remanent filio. Propterea dicit: Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole, aha sciUcet a praedicta, quae, inquam, est in possessione divitiarum; unde dicit: Divitiae conservatae in malum domini sui, quia non possunt aurum] quidem, quod ad animi bonum speclal, nec bona sunt

congregari sine malo et poenae et culpae; Ecclesiastici trigesimo primo: «Beatus vir, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit nec speravit in pecuniae thesauris. Quis est hic? et laudabimus eum; fecit enim mirabilia in vita sua «. Vel: in malmi, faciunt enim hominem venire in malum poenae; lacobi quinto: « Agite nunc, divites, plorate uhilantes in miseriis, quae advenient vobis ». Domini sui, immo secundum rem servi, quia avaritia facit avarum servum; unde ad Ephesios quinto: « Avaritia, quae est idolorum servitus ». — Hae, inquam, pereunt in afflictione pessima, quia necesse est, quod ipse cum dolore eas relinquat; lob vigesimo septimo: «Dives, cum dormierit, nihil secum auferet ». Nec tantum relinquunlur a domino, sed etiam amittuntur a filio, unde subdit: Generavil filium, qui in summa egestale eril. Est egestas summa, et haec bonorum omnium, de qua Proverbiorum sexto: « Veniet tanquam viator egestas » etc. — Et sic divitiae conservatae non relinquuntur heredi nec etiam asportari a possessore possunt; unde subdit: Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, non in uterum, sed in terram. Et nihil auferet secum de labore suo; lob primo: « Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc». — Et hoc valde dolendum; unde subdit: Miserahilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur; unde primae ad Timotheum ultimo: « Nihil intulimus in hunc mundum, liaud dubium, quod nec auferre quid possumus ».

(Vers. 15. 16.). Quid ergo prodest? Hic secundo 2. j-epye/ioidit soUicUudinem augendae pecuniae consideratione egestatis superventurae; unde infert quasi ex praedictis, quod vanum est in tantis laboribus se affligere in rerum acquisitione. Ideo dicit: Quid ergo prodest ei, scilicet diviti avaro, quod laboravit in ventum? id est, in vanum, si ita est, quod « sicut nudus egressus de utero, nudus revertetur » et ipse et filius, quasi dicat: iiihil. Propterea in Psalmo: «Filii hominum, usquequo gravi corde? II t quid diiigitis vanitatem et quaeritis mendacium »? Divitiae vento comparantur propter vanitatem; unde Ecclesiastici trigesimo quarto: « Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia »; laboravit ergo in ventum, cum laboravit pro divitiis acquirendis. — Et subdit magnitudinem laboris: Cunctis diehu vitae suae comedit in tenebris, propter solitudinem; et in curis muUis, propter sollicitudinem; ct in aerumna, propter expensarum tenuitatem; et tristitia, propter expensarum necessitatem. Tristatur enim, quia oportet eum quid manducare; Ecclesiastici decimo quarto «: « Oculus nequam et invidus non satiabitur pane, et indigens in tristitia erit super mensam suam». Divitiae faciunt, hdminem esse in curis et aerumnis; quia Matthaei decimo tertio: « Sollicitudo huius saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum ».

(Vers. 17. 18. 19.). Hoc itaque mi/ii est. Hic tertio commendat fruitionem laetitiae in detestationem alTlictionis avaritiae. Quia enim avarus se affligit, et nihil ei prodest; ideo bonum visum est sibi comedere; et propterea dicit: Hoc itaque mi/ii visum est bonum, ut comedat quis et hihat, quantum ad iucunditatem exteriorem; et fruatur laetitia ex labore suo, quo lahoravil suh sole; laetitia, quantum ad iucunditatem interiorem; et hoc, dum potest; unde et subdit: Numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, quasi non exspectet aliud tempus. Et /laec est pars iUius. De his omnibus Isaiae vigesimo secundo: « Ecce gaudium et laetitia iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum, comedamus et bibamus; cras enim moriemur», quasi illa sit pars.- — Et hanc considerationem approbat, quasi placeat Deo; unde etsubdit: Et omni /lomini, cui dedit Deus substantiam et divitias; haec enim a Deo sunt; unde Ecclesiastici undecimo: « Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt ». Poteslalemque ei tribuit, ut comedat ex eis, exterius delectando; et fruatur parte sua, in iis quiescendo; et laetetur de labore, gaudenter acquisita exponendo. Hoc donum Dei est, haec enim potestas a Deo; quia loannis decimo quinto: « Sine me nihil potestis facere». Et quod sit magnum donum, ostendit, quia cruciatus curarum et sollicitudinum, quae sunt magnae poenae, per delicias temperantur. Ideo subdit: bene dico, quod donum Dei est, in quantum a cruciatibus avaritiae liberat. — Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, id est, non multum affligetur curis, quae spectant ad vitam;eo quod Deus occupet cor eius ddiciis, non spiritualibus, de quibus in Cantici septimo: « Quam pulcra es et quam decora, carissima, in deUciis»! sed carnalibus, de quilms dictum est supra secundo: « Feci mihi cantores et cantatrices et delicias fdiorum hominum ».

I. Sed incidit hic quaestio primo de hoc quod dicit: Hoc visum est mih.i bonum, ut comedat.

CoNTRA: 1. Infra decimo: Vae tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt: contradicit ergo sibi ipsi.

II. Praeterea dicit: Et laetetur.

Contra: 1. Infra septimo: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; et iterum: Cor sapienlium, ubi Tristitia.

  1. Item, ipsa Veritas dicit Lucae sexto: Vae vobis, qui nunc ridetis, quia flebitis: ergo malum est laetari, et tota Scriptura reprehendit laetitiam carnis; quid est ergo, quod hic commendat eam?

Ad hoc respondetur per modum procedendi in i. libro isto singularem inter omnes libros sacrae Scripturae. Ipse enim loquitur ut concionator disputationem suam contexens, in qua diversae sententiae adducuntur secundum diversas personas, secundum quas loquitur; unde aliter in persona carnalis, ut hic, aliter in persona sapientis, ut infra: Melius est ire etc. Sed postmodum loquitur in persona propria, ubi dicit: Finem bquendi pariter omnes audiamus, ubi quasi fert sententiam eorum quorum prius ventilaverat causam: Deum time, et quod Deus omnia iudicabit. Unde quidquid in libro legitur, quod illi sententiae adversatur, irritatur per illam sententiam; et talia sunt omnia, quae dicuntur in commendationem voluptatis praesentis; et sic una solutione respondetur ad omnia.

Aliter potest dici, quod ipse Ecclesiastes, quae- 2. cumque dicit, in persona propria dicit; sed tamen ad intelligenda ea quae dicit, duo sunt attendenda, scilicet ieratio dicendi et modus. Modus dicendi duplex vates aquas, infra undecimo; ironice, ut illud: Laetare ergo, iuvenis, in adokscentia tua. Et hoc patet per sequentia: Et scito, quod pro his omnibus adducet te Deus in iudicium, infra undecimo. — Alia variatio attenditur in modo, quia quaedam dicit approbando: Ne temere quid loquaris etc.; quaedam recitamlo, quod ipse ita fecit, sicut dixit supra secundo: Nm prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur etc.; hoc non approbat, sed recitat, se sic fecisse, sicut et Apostolus de se dicit, quod fuit blasphemus. Similiter quaedam dicit recitando, quod ita cogitaveiit, sicut cum dixit supra secundo: Nonne mdius est comedere et bibere? etc. Et tali genere locutionis multum utitur in hoc libello, quasi narrans suas tentationes; unde liber iste fuit quasi quaedam meditatio Salomonis. Et sicut homo ab una meditatione cadit in aliam secundum diversas considerationes, sicut quando quis cogitat, hoc esse bonum, et post- > Vers. 16. modum cadit in aliam aestimationem; sic narrat Salomon et in isto libro.

Quantum ad ratiorw7n dicendi attendendum, quod quaedam dicit simpliciter ad sui approbatiormn, quaedam vero non dicit in approbationem, sed in aliorum comparationem et detestationem, sicut qui vellet vituperare avaritiam laudaret prodigalitatem; sic et in hoc libro laudabat mortuos comparatione viventium, voluptatem respectu avaritiae; quia in avaritia est poena et culpa. Hoc autem facit, ut ab illa revocet, non ut ad hanc attrahat. — Ulterius quantum ad rationem dicendi attendendum, quod quaedam dicit ad omnes, quaedam ad aliquos, qui aliquid supponunt, et ex eorum suppositione arguit contra eos, ut supra dixit, quod non eitmemoria sapientis, ut stulti. Hoc dixit illis sapientibus, qui totam suam remunerationem in laudibus hominum constituebant.

Haec ergo regula est in verbis eius generaliter attendenda, quod quae dicit vere et approbando dicit per se commendando, dicit omnibus, id est vere et assertive, universaliter et absolute; haec quidem in auctoritatem sunt adducenda. Quae autem dicit ironice et quae dicit recitatorie dicit ad aliorum detestationem, vel ex aliqua suppositione, sive ad contrarium. Illud igitur verbum dictum est non assertorie, sed reeitatorie; recitat enim suam tentationem, quam narrare intendit. — Vel dictum est non absolute, sed ad detestationem avaritiae.

in. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod hoc est donum Dei, ut fruatur divitiis; sed hoc est peccatum: ergo etc.

IV. Item dicit, quod Deus occupat cor deliciis in vita; sed hoc iterum est peccatum.

Respondeo: dicendum, quod tam bona fortunae quam naturae quam etiam gratiae sunt dona Dei; sed fortunae minima, naturae media, sed gratiae optima. Inter dona naturae computatur salus et fortitudo, inter bona forlunae prosperitas et quies. Deus enim aliquibus dat divitias, quibus non dat salutem nec quietem, et isti non fruuntur bonis; quibusdam snperaddit quietem et salutem, et tales habent potestatem fruendi; et quia illa sunt dona Dei, ita etpotestas; sed ulterius abusio potestatis mala, haec non est a Deo.

Chapter 6 of 13