Capitulum XII
(Vers. 10.). Aufcr iram etc. Hic tertio hortatur abiicere omnem nequitiam, videlicet malitiam cordis et immunditiam carnis. Quantum ad malitiam cordis dicit: Aufer iram a corde tuo, ut non irascaris, quia ira reddit hominem nequam; Mat- Thaei quinto: « Ego autem dico vobis, quod omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio»; et si irascitur, non perdurare debet; unde ad Ephesios quarto: « Sol non occidat super iracundiam vestram ». Quantum ad immunditiam carnis dicit: Et amove malitiam a carne tua, et sic excludit omnem immunditiam carnis; lacobi primo: « Abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum». Ille aufert malitiam a carne, qui eam mortificat; ad Colossenses terlio: « Mortificate membra vestra, quae sunt super terram ». Et redditur ratio huius: Adolescentia enim et voluptas vana sunt, quia cito transeunt; priet post haec erit regnum Christi aeternum. Ibid. c. 12, 7. dicit:
Partis tertiae membrum II. De poena, quae est pura afflictio, agitur tum generaliter tum specialiter.
Memento Creatoris tui etc. Egit supra de vanitate poenalitatis, quae est poena et peccati occasio; hic agit de illa quae est pura afflictio, quae revocat a malo et sollicitat in bono. Et habet haec pars duas: quia primo tangit poenalitates et miserias in generali; secundo, in speciali, ibi: Quarulo commovebuntur etc.
Abt. 1. Poena, quae est pura afflictio, describitur generaliter.
Poenalitatem igitur in communi describit quantum ad trJa: primo, quantum sA praesentiam nocivi; secundo, quantum ad absentiam iucundi; tertio, quantum ad defeclum remedii; ex quorum consideratione hortatur meminisse Dei.
(Vers. 1.). Quantum igitur ad praesentiam nocivi dicit: Memento Creatoris tui, laudem et confessionem sibi dando; in diebus iuventutis tuae, id est, quamdiu iuvenis es et sanus; Ecclesiastici decimo septimo: « Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Dominum, et gloriaberis in miserationibus iUius ». Et ratio huius est, ut non exspectetur tempus senectutis, in quo est praesentia nocivi; propter quod dicit: Antequam veniat tempus afflictionis; Ecclesiastici decimo octavo: « Ante languorem adhibe medicinam, et ante iudicium interroga te ipsum ». Et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent. Isti sunt anni, in quibus natura humana inquietatur per multas molestias; et isti suntin senectute et appropinquant, quia in Psalmo: « Anni nostri sicut aranea meditabuntur » etc.
(Vers. 2.). Quantum ad absentiam iucundi dicjt: Antequam tenebrescat sol, in cuius aspectu est magna iucunditas; supra undecimo: « Dulce lumen et delectabile est oculis videre solem »; unde Tobiae quinto: « Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video »? Et ut significet omnimodam absentiam, excludit omne lumen cae- Vers. 17. — Subinde allegatur Sap. S, 8. et 9. teste; unde dicit: Antequam tenebrescat sol, ut scilicet non videatur in sua rota, et lumen, ut non videatur eius influentia, et hoc de die; et luna et stellae, de nocte; Isaiae decimo tertio: « Stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum, obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo ».
Quantum ad defectum remedii dicit: Et revertantur nubes post pluviam. Post pluviam consuevit caelum serenari; quando ergo post pluviam revertitur turbatio nubium, signum est, quod non est reditus ad exsultationem et laetitiam; Tobiae tertio: « Post tempestatem tranquillum facis, et post lacryraationem et fletum exsultationem infundis ». Sed dies illi convertentur in tenebras nec revertentur ad lucem; lob tertio: « Exspectet lucem et non videat, nec ortum surgentis aurorae ». dat in caecitatem erroris. Propterea debent recordari Dei, quia creator. Primum quidem Aediiessentiam; Isaiae quadragesimo quinto: « Ego feci terram et hominem super eam creavi », ideo Dei recordandum; contra quod Deuteronomii trigesimo secundo: « Oblitus es Dei, Creatoris tui ». Dedit potentiam; Deuteronomii octavo: « Domini Dei tui recordaberis, eo quod ipse tribuit tibi vires, ut impleret pactum suum». Dedit operationem bonam; ad Philippenses secundo: « Deus operatur in nobis velle et perficere»; et Isaiae vigesimo sexto: « Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine »; et ideo recordandum; Psalmus: « Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum ». — Quia pro nobis incarnatus est; Canticorum primo: « Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum ». — Quia redemptor, qui pro nobis passus; Threnorum tertio: « Recordare paupertatis meae et transgressionis » etc.; qui nobis cibus de caelo datus est; Psalmus: « Memoriam fecil mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timenlibus se ». — Quia remunerator secundum meritum; Psalmus: «Reddes unicuique secundum
opera sua»; propter hoc dicitur alibi in Psalmo: (t Memor fui iudiciorum tuorum » etc. Ad votum; Isaiae vigesimo sexto: « Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae » etc.; et ideo subditur: « Anima mea desideravit te in nocte ». Retribuens supra desideriwm; Isaiae sexagesimo tertio: « Miserationum Domini recordabor super omnibus, quae reddidit nobis Dominus» etc.
Huius igitur Creatoris debemus recordari et gratias agendo et ad ipsum convertendo; antequam tenebrescat sol, scilicet iustiliae, Christus, cum homo cadit a fide; Amos octavo: « Occidet eis sol in meridie»; et lumen, gratiae, cum homo cadit a caritale, tunc enim perdit gratiam; Sapientiae quinto: « Erravimus a via veritatis, et lumen iustitiae non luxit nobis»; et luna, intelligentia sacrae Scripturae, quae scilicet lumen recipit a Christo; Apocalypsis duodecimo: « Muher amicta sole, et luna sub pedibus eius ». Mulier amicta sole est gentium Ecclesia, cui data est sacrae Scripturae plena intelligentia. Et stellae, exempla perfectorum; Baruch tertio: « Stellae lumen dederunt in custodiis suis », nocte scilicet, « et dixerunt: Adsumus ». Et nubes revertantur etc, id est, cesset doctrina praedicatorum; Ezechielis tertio: « FiU hominis, adhaerere faciam linguam tuam palato tuo ». Abt. 2. De poenis pure affliclivis in speciali, secundum triplicem earum differentiam.
Quando commovebuntur etc. Supra egit de poenahtate, quae venit et consequitur iuventutem in generali; hic agit in speciali. Et primo agit de miseriis antecedentibus mortem; secundo, de concomitanlibv, ibi: Quoniam ibit homo; terlio, de conequentibus, ibi: Antequam rumpatur funis argenteus.
De miseriis mortem antecedentibus.
Prima pars habet duas: quia primo agitur de poenalitate, quae attenditur in membrorum debiiitate; secundo vero, de signo debilitatis, ibi: Excelsa quoque timebunt.
(Vers. 3.). Primo igitur ostendit debilitationem futuram in senectute quantum ad sex genera membrorum: primo scilicet quantum ad commotionem ossiuM, quae ordinata sunt ad corpus protegendum, cum dicit: Quando commovebuntur custodes domus. Drnius est machina corporis; haec fragilis est, et ideo custode indiget; et ideo dicit Philosophus quod natura fecit ossa dura ad custodienda membra mollia, sicut costae ad ventrem, et testa ad caput. Haec commoventur, quando eorum iuncturae laxantur.
Item, quantum ad debilitationem crurium ad pondus corporis sustinendum; unde dicit: Et nutabunt viri fortissimi; viri fortissimi sunt crura, quia, sicut fortes portant pondus belli, sic crura pondus corporis. Hi viri fortissimi nutant, quando crura tremulant et vacillant et non secure sustentant.
Tertio, quantum ad imminutionem dentium ad cibaria masticandum; unde dicit: Et otiosae erunt mokntes, imminuto numero; molenies sunt duae maxillae, quae ad modum duarum molarum conlerunt cibum. Hae, imminuto numero dentium, sunt otiosae, quia cibum ad manducandum non possunt conterere.
Quarto, quantum ad obscurationem oculorum ad videndum; ideo dicit: Et tenebrescent videntes per foramina; videntes per foramina oculi sunt, qui sunt quasi duo foramina ad videndum. Isti tenebrescunt, quando senes lumen videre non possunt, sicut Heli; primi Regum tertio, qui « non poterat videre. Lucerna Dei, antequam exstingueretur » etc. Sicut etiam Isaac, de quo Genesis vigesimo septimo: « Senuit Isaac, et caligaverunt oculi eius » etc.
(Vers. 4.). Quinto, quantum ad immobilitationem labiorum ad pronuntiandum, cum dicit: Et claudent ostia in platea; ostia sunt labia, per,quae clauditur porta oris. Ista ostia ciauduniur in platea, quando homo prae senectute non potest alte loqui, ut audiatur a multis; ideo dicit: /n humilitate vocis molentes, id est plane loquentes; molere dicit loqui, ([ms., sicut homo movet maxillas ad cibaria conterendum, sic movet maxillas et labia ad verba formata pronuntiandum.
Sexto, quantum ad surditatem aurium ad audiendum dicit: Consurgeni ad vocem voiueris, id est galli, quia senes non possunt audire aita, quia de facili laeduntur et facillime excitantur. Non possunt etiam audire sonora et consonantia; unde dicit: El obsurdescent omnes filiae carminis. Filiae carminis, quae audiunt consonantia, sunt aures; hae in senibus obsurdescunt, quia voces sonoras audire non possunt; secundi Regum decimo nono dixit Berzellai ad David: « Octogenarius sum; nunquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum, vel audire possum ultra voces cantatorum et cantatricum »? — Isti igitur sunt sex defectus, qui consequuntur vel concomitantur senectutem: quia senes non possunt nociva repeiiere, non possunt se lulis viscerum gratia claudunt etc. — lam ab Hieronynio (in
sustmtare, non possunt comedere, non possunt vedere, non possunt loqui, non possunt audire.
Excelsa quoque timebunC etc. Supra posuit debilitationem corporis in sene; hic subiungit signa debi- litationis, quae sunt quatuor: tremor corporis, canities capitis, tumor ventris et infrigidatio libidinis.
(Vers. S.). Prinium igitur signum infirmitatis in seue Bst tvemor corporis; propter quod dicit: Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via, id est, omnia membra cqrporis edicientur tremulosa; et illud est signum resolutionis et debilitationis virtutis contentivae membrorum, quae membra non valet conlinere; et ideo compellitur continue agitare; unde miser senex potest dicere illud Psalnii: « Tinior et tremor venerunt super me » etc. — Secundum signum est canities capitis, quantum ad quod dicit: Florebit amyydalm, id est, canescet caput et barba; amygdalus enim, dum floret, dealbatur, et istud est signum debilitatis virtutis; quia enim in sene debilitatur virtus contentiva humorum, ideo putrescunt huinores et etiam refrigescunt, in cuius signum superfluitates de forpore senis albae procedunt; et ideo cauescunt. — Tertium signum seuilis infirmitatis est tumor ventris vel aliorum membrorum corporis; quantum adquoddicit: /mpinguabitur locusta. Impinguatio looustae etiam circa suum senium est potius tumor quam vera pinguedo, per quem modum est in senibus impinguatio, et hoc est signum debilitatis caloris digerentis. Quia enim calor digerens deficit, abundat humor phlegmaticus, aquosus et indigestus, qui corpus senis implet et impinguare videtur. — Quartum signum est remissio libidinis; propter quod dicit: Dissipabilur capparis. Capparis est herba quaedam, quae « valet renibus », ut dicil Glossa, et confortat actum virtutis generativae; et secundum Hieronymum in Hebraeo commune nomen habet ad herbam et ad amorem libidinosum. In quacumque igitur significatione accipiatur, rectus est sensus: dissipabilur capparis, id est, remittetur fervor libidinis; et istud est signum debilitationis in sene. In actu enim generationis movet calor, et materiam subministrat digestus humor. Quia igitur senectus est frigida et sicca, deficit calor et humor, et ideo libidinis minuitur fervor. De miseriis mortem concomitantibus in moriente et compatientibus.
(Vers. 3.). Quoniam ibit homo in domum etc. Descriptae sunt miseriae antecedentes mortem. Hic describitur ipsa miseria mortis et in moriente et in compatientibus. In moriente, cum dicit: Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, id est, morietur. Domus enim post mortem aeterna est, quia, supra undecimo, « si ceciderit lignum ad austrum, ibi erit; si ad aquilonem, ibi erit »; et ita domus post morlem recte dicitur domus aeternitatis. Quantum ad miseriam in compatienlibus dicit: Et circuibunl in platea plangentes; circumeunt, quia prae dolore quiescere nesciunt; Psalmus: « Capul circuitus eoruni, labor labiorum ipsorum operiet eos ». Et plangent super mortuo quasi nolentes consolari, sed non sic debent; Ecclesiastici vigesimo secundo: « Luctus mortui septem dies ».
De miseriis mortem consequentibus.
Antequam rumpatur funis etc. Supra tetigit miserias antecedentes et concomitantes mortem; hic git consequentes, quae sunt corporis resolutio et spiritus ad Deum migratio; quae isto ordine describuntur.
(Vers. 6. 7.). Primo notatur dissolutio nervo- 7-um, cum dicit: Antequam rumpatur funis argenteus, et debet repeti verbum: « Memento Creatoris tui » etc. Nervorum involutio recte dicitur funis, quia totum corpus cingit et ligat, et argenteus, propter ipsorum- albedinem et pervietatem. Funis ergo argenteus rumpitur, quando nervorum ligatura dissolvitur. — Secundo, resolutio venarum sive arteriarum, cum dicit: Et recurrat vina aurea; venarum involutio recte dicitur vilta, quia, sicut vitia circumvolvitur, et ea totum ligatum salvatur; sic venis et arteriis tota corporis machina circumdatur et salvatur. Ista venaruin involutio et arteriarum recte dicitur aurea, quia aurum rubrum et huiusmodi venae rubeae propter contenti sanguinis rubicunditatem. Tunc ergo recurrit vitia aurea, qmndo venarum et arteriarum involutio non perdurat. — Tertio notatur confractio vasis urinae, cum dicit: Et conleratur hydria super fontem. Hydria est receptaculum aquae exhaustae a fonte, et xiesica est receptaculum urinae procedentis ab hepate tanquam a fonte. Urina enim est colamentum sanguinis et aliorum humorum, qui ab hepate in totum corpus procedunt tanquam a fonte. Hydria ergo conteritur super fontem, quando vesica rumpitur et colamentum humorum non potest recipere, quod procedit ab hepate. — Quarto notatur destruclio meatus superfluitatis impurae, cum dicit: tEt confringatur rota super cisternam. Rota est instrumentum, per quod flt dicitur de luclu Rachel: Plorantis lilios suos et nolenlis consoeducUo aquae foetidae et lutosae de cisterna; cisterna continet ut plurimuni aquam lutulentam; et talis est venter noster. Totam igitur confringi super cisternam est meatum impurae superfluitatis a ventre exeunlis in morte dissipari. — Quinto notatur totius corporis incineralio, cum dicitur: Et revertatur pulvis in terram suam, umle erat, id est, corpus incineretur, secundum illud Genesis tertio: « Pulvis es, et in pulverem reverteris ». In terram suam, quia de illa est; Ecclesiastici quadragesimo: « Omnia, quae de terra facta sunt, in terram convertentur ». dedit illum. Ipse Dominus datspiritum, unde dicitur in Psalmo: « Qui finxit singillatim corda eorum » etc.; et ad eum redit omnis spiritus tanquam ad retributorem; ad Romanos decimo quarto: « Omnes stabimus ante tribunal Christi » etc.
Spiritualiter ab illo loco: Quando commovehuntur etc., describitur hic status Ecclesiae finalis: primo, quoad aniecerfenfta iudicium; secundo, quantum ad concomitantia, ibi: Quoniam ibit homo in domum; tertio, ad consequentia, ibi: Antequam '""'wpaM funis argeuteus. — Status ante iudicium, qui erit in adventu antichristi, describitur quantum ad tria: primo, quantum ad diminulionem fidei; secundo, quantum ad dilatationem erroris, ibi: Et consurgent ad vocem volucris etc.; terlio, quoad modum dilatandi, ibi: Florehit amygdalus etc.
Primo ergo praedicit, futuram esse diminulionem fi- fi,dei quantum ad quatuor genera personarum: primo, quantum ad praelalos; secundo, quantum ad perfectos; tertio, quantum ad simplices; quarto, quantum ad sapientes. Primo igitur praedicit commotionem praelatorum, cum dicit: Quando commovehuniur custodes domus. Domus ista est Ecclesia, de qua in Psalmo: « Domum tuam decet sanctiludo » etc. Custodes sunt praelati, quibus cura dominici gregis est commissa; Isaiae sexagesimo secundo: « Super muros tuos, lerusalem, constitui custodes ». Custodes igitur commovebuntur, quando praelati in fide concutientur; et hoc quidem erit in antichristi adventu; unde ludith ultimo: « Montes a fundamentis commovebuntur ». — Secundo praedicit dubitationem perfectorum, cum ait: Et nutabunt viri fortissimi: Viri fortissimi sunt perfecti in caritate et spe, secundum illud Isaiae quadragesimo: « Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem ». Isti nutabunt; Matthaei vigesimo quarto: « Surgent pseudoprophetae et dabunt signa, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi »; et ibidem: « Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur ». — Tertio praedicit lapsum simplicium, cum subiungit: Et otiosae erunt molentes imminuto numero, id est, simplices a bono opere cessabunt, affecti taedio propter multam eorum deceptionem; unde dicit: imminuto numero, quia multum minuentur; Matthaei vigesimo quarto: « Duo ad rnolam, unus assumetur, et alter relinquetur ». — Quarto praedicit errorem sapientium, cum dicit: Et tenebrescent videntes per foramina, id est, sapientes, qui subtiliter vident, erroris tenebris involventur; lob duodecimo: « Palpabunt quasi in tenebris et non in lumine, et errare faciet eos quasi ebrios ». Et quia cadentes a fide cadunt a confessione fideli, ideo dicit: Et claudent ostia in platea, id est in publico; inhumilitate vocis molentes, id est mussitantes. Sed vera confessio est in publico; unde Matthaei decimo: « Quod in aure auditis praedicate super recta ».
Et consurgent ad vocem etc. Hic secUndo notatur dila.ratio erroris post diminutionem fidei quantum ad tria. Primo dicit, quod praedicabitur et audietur falsitas; secundo, quod tacebitur veritas; tertio, quod sublimabitur et timebitur antichristi potestas. — Primum quidem praedicabilur falsitas ab cum dicit: Consurgent ad vocem volucris. Vox volucris nocte canentis est praedicatio antichristi praedicantis in nocte obscuritalis et infidelitatis. Ad vocem ergo eius consurgent qui praedicationi eius credent. Propterea dicitur Matthaei vigesimo quarto, ut fidem non adhibeant: « Si ergo dixerint vobis: Ecce, in deserto est; nolite credere ». Tamen multi audient et credent; loannis quinto dicitur ludaeis: « Si alius venerit in nomine suo, illum recipietis». - — Secundo praedicit, quod tacebitur veritas, quia non erit qui audiat; ideo dicit: Obsurdescent omnes filiae carminis. Tunc filiae carminis obswdescunt, quando sonum veritatis, quae est velut quaedam consonanlia, audire non possunt. Illud erit tempore antichristi, sicut praedictum est; Isaiae trigesimo praedicitur de illo populo, qui adhaerebit antichristo: « Populus ad iracundiam provocans est, filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ». — Tertio
bunt etc., id est, omnes, tam parvi quam magni, verebimtur potentiam antichristi et prae timore adorabunt; unde Apocalypsis decimo tertio: «.dmirata est omnis terra post bestiam, dicentes: Quis similis bestiae huic, et quis poterit pugnare cum ea»? Et post: « Et data est illi potestas in omnem tribum et populum et linguam, et adorabunt eam omnes, qui habitant in terra, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae ».
Florebit amygdalus. Descripta est supra debilitatio fidei et dilatatio erroris; hic tertio describitur moclus multiplicandi errorem. Et iste modus erit triphci via, scilicet per miracula, per danaria, per tormenta. — Primo igitur praedicitur modus trahendi ad errorem per miracula, cum dicit: Florebit amygdalus, ut sicut virga Aaron mirabiUter floruit et amygdalas produxit, secundum quod dicitur Numeroruni decimo septimo; ita in aemulationem antichristus faciet florere virgam et deflorere et alia multa miracula, per quae stulti convertentur ad ipsum; Apocalypsis decimo tertio: « Et fecit bestia signa magna et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu hominum ».
Secundo praedicit modum trahendi per donaria, cum subiungit: Et impinguabitur locusta. Locusta impinguatur, quando homo avidus pecunia repletur et per illam a Deo avertitur; Deuteronomii trigesimo secundo:. « Incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus, impinguatus, dilatatus » etc. Hoc modo multos avertet antichristus a fide, quod significatum est secundi Machabaeorum septimo: « Antiochus, cum adhuc adolescentior superesset, hortabatur non tantum verbis, sed etiam iuramento promittebat, divitem se et beatum eum facturum et translatum a legibus carum habiturum ». — Tertio praedicit, ahquos trahendos per to7-mmta, cum dicit: Et dissipabitur capparis. Capparis, ut dictum fuit, est herba hbidinem provocans. Per hanc intelliguntur carnales, qui curam carnis gerunt in desideriis. Isti dissipantur, cum timore tormentorum a fide recedunt; sunt enim de illis, de quibus dicitur Lucae octavo: « Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt». Tempus tentationis erit in adventu antichristi; unde Matthaei vigesimo quarto: « Erit talis tribulatio, qualis non fuit ab initio mundi usque modo ».
Quoniam ibit homo in domum etc. Egit supra de antecedentibus ad iudicium; hic agit secundo de ipso iudicio, in quo praemiabuntur boni, et punientur mali. — Quantum ad praemiationem bonorum dicit: Ibit homo in domum aetemitatis suae, quando scilicet dicetur eis: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod paratum est vobis a constitutione mundi », Matthaei vigesimo quinto. Et tunc ibunt in domum aeternae laetitiae; Isaiae trigesimo quinto: « Venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super capita eorum; gaudium et laetitiam obtinebunt ». — Quantum ad malos dicit: Et circuibunt in platea plangentes, scilicet mali; unde Sapientiae quinto: « Dicent intra se, poenitentian» agentes et prae angustia spiritus gementes »; et Matthaei vigesimo quarto: « Videbunt signum filii hominis in caelo; et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt fihum hominis » etc.
Antequam rumpatur funis etc. Egit supra de quentia post iudicii statum. Primo nolatur evacuatio eloquentiae, cum dicitur: Antequam rumpatur funis argenleus. Argentum est sonorum et significat eloquentiam; funis argenteus est verborum pulcra coniunctio et colligatio, quae ad modum funis hominem ligat, dum persuadet, secundum illud quod dicitur Proverbiorum septimo: « Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum ». Tunc ergo rumpetur funis argenteus, quando post diem iudicii mundana eloquentia obmutescet; Matthaei vigesimo secundo: « Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit ». — Secundo notatur evacuatio praelationis sive potentiae, cum dicit: Recurrat vitia aurea. Per vittam, quae ponebatur in capite sacerdotis, intelligitur ordo potentiae et praelationis, in quo colligatur Ecclesia. Ista vitia recurrit ad suum principium, scilicet quando solus Christus dominabitur, et omnis alia potestas auferetur; et hoc erit post iudicium; primae ad Corinthios decimo quinto: «Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et dominalionem et virtutem ». — Tertio notatur evacuatio mundanae sapientiae, cum dicit: Et conteratur hydria super fontem. Ista hydria est cordis curiositas, quae affertur ad hauriendam sapientiam; de qua in figura loannis quarto: « Venit mulier de Samaria cura hydria haurire aquam ». Mulier de Samaria gentilitas est, quae venit cum hydria, id est curiositate, ad sapientiam hauriendam; unde dicitur Actuum decimo septimo: « Athenienses ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi ». Fons autem est mundana sapientia; unde in Psalmo: « Dirupisti fontes et torrentes » etc. Hydria ergo supm fontem frangitur, quando non restat locus, ut mundanae sapientiae curiose vacetur; Isaiae trigesimo: « Et comminuetur velut lagena figuli contritione pervalida » etc. — Quarto notatur ablatio mundanae optilentiae, cum subiungit: Et confringatur rota super cisternam. Per cisternam, quae recipit aquas, intelligitur congregatio opulentiae mundanae, secundum illud leremiae secundo: « Me dereliquerunt, fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas » etc. Rota dicitur volubilitas et variabihtas in possidendo; unde ista dicuntur bona fortunae. Tunc ergo 7-ota confringiiur super cisternam, quando omnis spes habendi bona temporalia aufertur; quod significatum est Exodi decimo quarto: « Respiciens Dominus super castra Aegyptiorum, subvertit rotas curruum», quia, Ecclesiastici quadragesimo, « substantiae impiorum sicut fluvius siccabuntur ». — Quinto notatur, quomodo malis fiet inflictio poenae, cum dicit: Et revertatur pulvis in lerram. Pulvis recte dicitur impius et peccator, secundum illud Psalmi: « Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem proiicit ventus a -facie terrae ». Terra est obscuritatis profunditas, secundum illud Proverbiorum vigesimo quinto: « Caelum sursum, et terra deorsum ». Tunc ergo pulvis ad terram reverlitur, quando peccator in infimum infernalis tenebrositatis recludilur; Apocalypsis vigesimo: « Qui non est inventus in hbro vitae scriptus missus est in stagnum ignis ». — Sexto vero notatur, quomodo iustis et spiritualibus fiet collatio gloriae, cum dicit: Spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Spiritus est homo spiritualis et bonus, qui Deo est coniunctus per gratiam; primae ad Corinthios sexto «: « Qui adhaeret Domino unus spiritus est ». Iste spiritus redit ad Deum, non quia prius fuerit cum eo et post recesserit, cum venit ad corpus et in morte iterum revertitur, quemadmodum voluit Origenes; sed ideo redire dicitur, quia ab illo est et per illum et ad illum finaliter ordinatur; et hoc quidem erit in gloria post iudicium, secundum quod dicitur ad Colos- Vers. 7. Vulgata omiuit cum hydria, de qua ibid. senses tertio: « Cum autem apparuerit Christus, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria».
Triplicis phobatonis conclusio.
(Vers. 8.). Vanitas vanitatum etc. Sicut dictum fuit a principio libri, totus liber iste ad probandum unam propositionem ordinem habet, quam in principio libri proposuit, hanc scilicet: Vanitas vanitatum etc. Hanc per totum librum probavit et modo in fine concludit dicens: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes. Supra similiter dixit, id est proposuit; sed nunc: dixit Ecclesiastes, id est ccmclmit. Z)?a:i<, inquam: Vanitas vanitatum. Sermo iste materialiter tenetur, et transit actus dicendi super ipsum, ut sit sensus: Ecclesiastes dixit hunc sermonem: Vanitas vanitatum; et in hoc sermone genitivus ille designat originem, ut sit sensus: Vanitas vanitatuni, id est, a vanitatibus oritur vanitas. Dixit etiam Ecclesiastes hoc, scilicet: Omnia vanitas, et intelligitur verbum substantivum ex usu loquendi, ut sit sensus: Omnia sunt vanitas. — Ex hoc duphci dicto ehcitur tahs ratio: Si a vanitatibus oritur vanitas; et omnia vanitas: ergo omnia creata dileclorem suum beatum non faciunt, sed faciunt vanum, secundum iiiud leremiae secundo: « Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ». Si ergo omnes deberit appetere beatitudinem et refugere vanitatem: ergo omnes debent terrena bona despicere. Et haec est conclusio huius libri.
Cumque esset sapientissimus etc. Dictum est supra, quod liber iste habet tres partes principales, scilicet prologum, tractatum et epilogum. Duabus primis partibus terminatis, hic incipit tertia pars. In hoc cioritas; tertio reprimiiur curiositas audiiorum; quarto aperitur summa dictorum.
(Vers. 9. 10.). Insinuatur ergo primo scribentis studiositas: quia, cum esset sapiens, sapientiam suam non abscondit, sed aliis enarravit. Ideo dicit: Cumque esset sapieniissimus Ecclesiastes; tertii Regum quarto: « Praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium; et erat sapientior cunctis hominibus ». Cum ita esset sapiens, non fuit negligens, sed diligens. ITnde docuit populum; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam »; et post: « Respicite, quia non mihi soU laboravi, sed omnibus quaerentibus veritatem ». Explicat diiigentiam, scilicet per multitudinem scriptorum et documentorum; et tanguntur hic tres libri, quos composuit. Primo EcclesiastBs, cum dicit: Et enarravU quae fecerat, supple: in hoc libro Ecclesiastae; supra primo et secundo capitulo narravit opera spiritualia et carnalia, ut in malis daret exemplum detestandi, in bonis exemplum imitandi. Secundo tangitur liber Proverbiorum, cum dicit: Et investigans compo.mit parabolas, quae sunt verba ulilia, id est in Proverbiis; in principio Proverbiorum- « Parabolae Salomonis, filii David, regis Israel, ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intelligenda verba prudentiae ». Tertio tangitur liber Canticorum, cum dicit: Et conscripsit sermones rectissimos ac veritate ptenos. Hoc dicit, quia illa verba, quae dicuntur in Canticis, videntur verba luxuriae et libidinis; ideo dicit: Sermones rectissimos, id est iustos et bonos; Proverbiorum octavo: « lusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum ». Videntur etiam verba Canticorum esse falsa et iocosa, cum dicit: « Nasus tuus sicut turris »; ideo dicit: Ac veritate plenos; plenum enim est illud quod intra continet aliquid et capit; sic et verba Canticorum intus celant et ambiunt veritatera; et hoc est necessarium omni doctrinae; Ecclesiastici trigesimo septimo: «Ante omnia opera verbum verax praecedat te ».
(Vers. 1 1.). Verba sapientium etc. Hic secundo notatur sermonum sive documentorum eius auctoritas, quia non sunt leviter prolata, immo cum consilio prolata et a Deo inspirata, et ideo sunt firma et stabilia. Et propterea dicit: Verba sapientium quasi stimuli, ad interiora scilicet penetrantes; et quasi clavi in altum defiTi, id est in profundum, qui sunt immobiles, et ideo non de facili repelluntur a corde, sed manent et ad bonum inducunt. Unde verbum Dei gladio comparatur ad Ephesios sexto: « Et gladium spiritus, quod est verbum Dei ». Et ideo pungit cor, secundum quod dicitur Actuum secundo: « His auditis, compuncti sunt corde». Sunt ergo verba sapientium penetrantia, quia non sunt leviter dicta; ideo dicit: Quaeper magistrorum consilium, id est deliberatam discussionem et sententiam, data sunt a pastore uno, id est a Christo, qui est pastor, secundum quod dicitur loannis decimo: « Ego sum pastor Ijonus ». Ab isto pastore verba sapientium sunt data, quia, secundum quod dicit Augustinus, « cathedram habet in caelo qui intus docet »; unde Matthaei vigesimo tertio: « Unus est magister vester, Christus ». Sunt tamen dataper consilium magistrorum, id est ministrorum istius summi magistri, quos ipse misit et docuit; unde dicitur primae Petri quinto: « Seniores, pascite qui in vobis est gregem Dei, ut, cum venerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam ». Hos misit ipse; Matthaei ultimo: « Euntes ergo docere omnes gentes ».
(Vers. 12.). His amplius etc. Hic tertio reprimitur curiositas auditorum, quos alioquitur sub persona filii dicens: His dmplius, fili mi, ne requiras, ut semper velis audire nova; sufficit enim necessaria; Ecclesiastici tertio: « Quae praecepit Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ne fueris curiosus ». — Et redditur ratio duplex huius admonitionis, quia inquisitio huius curiositatis est interminata et laboriosa. Est interminata; ideo dicit: Faciendi plures libros nuUus est jlnis; quia curiosi nunquam tot liabent, quin velint audire plures, quia nunquam volunt audire vetera, sed semper nova; unde Actuum decimo septimo: « Athenienses ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi », Ideo dicitur Danielis duodecimo: « Pertransibunt plurima tempora, et multiplex erit scientia », eo quod scientia semper quodam modo renovatur. Non tantum est interminata, sed etiam boriosa curiosa inquisitio; ideo subdit: Frequensque meditatio carnis est afflictio; Ecclesiastici trigesimo primo: « Vigilia honestatis tabefaciet carnem ». Est, inquam, afllictio magna, et e contrario utihtas modica, secundum quod dictum est supra octavo: « Est homo, qui diebus et noctibus non capit somnum ocuUs. Et intellexi, quod operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole ».
(Vers. 13.). Finem loquendi pariter etc. Hic quarto tangitur sententia dictorum per quandam epilogationem, ad quam audiendam, et memorandam excitat discipulorum audienliam cum dicit: Finem loquendi, id est terminum et consummationem locutionis, pariter omnes audiamus, tanquam omnibus utilem et necessariam. — Et consistit in hoc sententia omnium dictorum, scilicet in declinatione mali, vel m operatione boni; ad quod ordinatur omnis doctrina et locutio Salomonis, immo tota Scriptura. Ideo primitus quantum ad declinationem mali dicit: Deum time; Proverbiorum decimo sexto; « In timore Domini declinat omnis a malo ». Quantum ad operationem boni dicit: Et mandata eius observa; Deuteronomii sexto: «Audi, Israel, et observa, ut facias quae praecepit Dominus». Hoc est omnis homo, id est totus et perfectus homo. Si enim facit bonum et non declinat a malo, non est integer homo, sed dimidius; rursus, si decUnat a malo et non facit bonum, non est nisi dimidius; si autem dechnat a malo per timorem et facit bonum per mandatorum observationem, iam est omnis homo, id est completus iustus. Dominus ab homine nil amplius requirit; Deuteronomii decimo: « Et nunc Israel, quid Dominus requirit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius, et servias Domino in toto corde tuo et in (ota anima tua, custodiasque mandata Domini Dei tui »?
(Vers. 14.). Et ratio est, quare Deus timendus sit, et mandata eius smt observanda: quia de omni-
I. In hoc Commentario componendo S. Bonavenlura praeter bus exiget rationem, sive de bonis, sive de malis. Ideo subdit: Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, quia nihil remanebit indiscussum, nec gestum per malitiam nec gestum per errorem; Matthaei duodecimo: « De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem ». Et non tantum discutientur mala, immo etiam bona; ideo subiungit: Sive bonum, sive malumsit, adducetur in iudicio; unde in Psalmo: « Cum accepero tempus, ego iustilias iudicabo»; et rursus, secundae ad Corinthios quinto: « Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi »; ideo cuncta iudicabit, quia orania respicit. Et hoc est quod multum debet hortari ad timorem et mandatorum observationem; et ideo in hoc consummat, sicut et Boethius in fine de Consolationibus: « Magna est nobis indicta necessitas probitalis, dum cuncta agimus in conspectu iudicis cuncta cernentis ». sum obscuriorum locorum occurrentes breviter et dilucide sol- II. In sententiis gravibus ex verbis S. Scripturae eruendis,
Chapter 13 of 13