Prooemium
Introductio generahs.
Beatus vir, cuius est norrwn Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Curii, sicut vult beatus Dionysius, bonum sit primuni appetibile; bonum autem sit duplex, temporale scilicet et aeternum, iuxta illud secundae ad Corinthios quarto: Quae videntur temporalia sunt, quae autem nonvidentur, aeterna: duplicem in noa- bis generat amorem sive appetitum, scilicet caritatis et libidinis, ut caritas sit amor rediens ad aeterna, libido ad terrena. Et quia convenientiam et differentiam appetituum sequitur convenientia et disconvenientia viorum; et secundum convenientiam in iegibus et moribus consistit unitas civitatis: ex hoc duphci amore duplex oniwc civitas, civitas sciUcet supernae lerusalem et civitas Babylonis. Primae fundamentum est caritas ordinata, secundae, libido perversa. Superna igitur civitas, quia fimdata est in caritate, quae erigit ad aeterna, in aeternis quiescit et in eis beatitudinem ponit. Babylonis vero civitas, quae per libidinem deprimitur ad terrena, in his terrenis beatitudinem ponit. — Et sic relinquitur ex praedictis, quod sicut duplex est bonuni, sic duplex est amor, sic duplex civitas, sic etiam beatitudo duplex, vera scilicet in aeternis, falsa in temporaUbus et caducis; Psalmus: Beatum dixerunt populum, cui haec sunt etc. — Et sicut amor se caritatis ct libidinis sic obviant sibi, ut simul esse possint; sic hae duae beatitudines; Matthaei sexto: Nemo potest duobus dominis servire. Ideo, si quis vult esse beatus, necesse est, ut futura bona diligat et contemnat praesentia. Ideo Spiritus sanctus tum, cum dicit: Beattis vir, cuius est nomen Domini spes eius; et a terrenorum aspernatione, quae faciunt vanum, cum dicit: Et non respexit in vanitates et insanias falsas. Vere beatus vir, cuiu.s est nomen Domini spes eius.
Solus autem Doininus beatificat, nec est aliud nomen sub caelo, quod beatificet. Solus enim Dominus est beatus per essentiam; primae ad Timotheum sexto: Serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et sohts potens Rex regum et Dominus dominantium. Illi ergo soli inest beatitudo et potentia per essentiam, beatitudo autem nostra est per participationem; secundum quod est per participationem, ortum habel ab illo quod est per essentiam: ergo beati sumus participantes fontem beatitudinis, qui est Deus. Ideo Apocalypsis decimo nono: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Primo enim Dens per desponsationem beatitudinem conimunicat Agno, per consequens his qui ab.gno sunt vocati.
Solus etiam habet affluentiam; quia de Sapientia, quae Deus est, dicitur singulariter Proverbiorum tertio: Pretiosior est cunctis opibus, et omnia. quae desiderantu/r, huic non valent comparari.
LongUiido dierum in dextera eius, el in sinistra illius divitiae et gloria. Beatitudo autem nostra est per banorum omnium aggregalionem: ergo in eo solo est, qui iiabet omnium affluentiam. Ideo infertur statini: Lignum vitae est Iiis qui appreheiiderint eam, et qui tenuerit eam, beatus; Sapientiae septimo: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa etc.
- Solus habet intransmutabilitatis quietem, quia omnia variantur, sed ipse non variatur; lacobi primo: Apud quem nmi est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Beatitudo autem nostra est per bonorum congregatoruni tranquillam possessionon, quia sine pace beatitudo esse non potest. Cum igitur in nullo sit perfecta tranquillitas nisi in Deo, non possumus ergo pacificari nec beatificari nisi in Deo; unde Apocalypsis decimo quarto: Beati mo/rtui, qui in Doniino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ul requiescant a laboribus suis.
b. Solus etiam habet aeternitatis immortalila- tem, sicut dicitur primae ad Timotheum ultimo: Qui solus immortalitalem habet et lucem habitat inaccessibilem. Beatitudo autem nostra est per bonorum possessorum interminabilem dui-atiorwm. Status enim, qui finiri potest, beatus non est, sed miseriae subiacet. Cum igitur interminabililatem non possit quis habere nisi a fonte immortalitatis, in eo solo beatificatur; ideo dicitur in Psalmo: Beati, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te, quia eorum erit laetitia sempiterna; Isaiae trigesimo quinto: Venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super capita eorum; gaudium et laetitiam obtinebunt. — Beatus igitur vir, cuius est nrnnen Domini spes eius.
Sed non beatus, immo profecto vanus est qui sperat in mundo; respicit enim in vanitates et insanias fakas: ideo evanescit, secundum illud leremiae secundo: Ekmgaverunt a me patres vestri el abierunt post vanitatem, et vani facti sunt; post vanitatem, id est post mundum. — Mundus enim cum suis vanus esl, quia non praebet fulcimentum innitenti; unde Isaiae trigesimo: Aegyptus frustra el vane auxiliabitur, eo quod innitenti sibi fulcimentum non praebet. Est enim baculus arundineus, super quem si innixus fuerit homo, perforabit ambas manus; quia mundus et mundana omnia omnes in eis confldentes reddunt debiles et infirmos et ad orane opus bonum ineptos; ideo manus dicitur perforare. Weo desperans Propheta de auxilio mundanorum petit a Domino: Da nobis auxilium de Tribulatione, quia vana salus hominis.
Vanus etiam, quia non praebet plenitudinem continenti; unde dicitur Ecclesiastae quinto: Avarus non impkbitur pecunia. Et ratio huius est, quia mundana omnia vana, et vana non implent; unde dicitur Ecclesiastici trigesimo quarto: Vana spes et mendacium viro insensato, quasi qui apprekendit umbram et sequitur ventum; sic qui attendit ad visa mendacia; unde sicut ventus non satiat ventrem, nec umbra replet; sic nec temporalia, quae sunt unibra aelernorum, ad quae anima est creata.
Vanus etiani, quia non dat quietem laboranti, et ideo qui pro mundanis laborat in vanum laborat; Ecclesiastae secundo: Quid proderit homini de universo labore suo, quo laborat sub sok? Cuncti dies eius laboribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit; et hoc nonne vanitas est? quia laborat in vanum, quia non quiescit. Mundus iste non potest dare quietem, quia nec ipse permanet, immo semper circuit: ergo qui ei adhaerent necesse habent circuire. Ideo dicitur in Psalmo: In circuitu impii ambulant.
Vanus etiam, quia non praebet fructumdiligenti; unde dicitur Ecclesiastiie quinto: Qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. Non capit fructum, immo magis damnum, quia lucrando mundum perdit Deum et perdit se ipsum; et secundum quod dicitur Matthaei decimo sexto: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
Homo lucrando mundum patitur animae detrimentum. — Mundus enim praetendendo altitudinem erigit in superbiam, et per hoc hominem evanescere facit, iuxta illud lob undecimo ">: Vir vanus insuperbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum putat. Dum enim ad vana extenditur, in vanam superbiam elevatur, secundum quod dicitur lob trigesimo: ElevaHi me et quasi super ventum. ponens elisisti valide. — Mundus etiam praetendendo dulcedinem inflammat ad luxuriam, sicut vinum sua dulcedine trahit ad gulam et per hoc ad luxuriam; unde tertii Esdrae tertio: Vinum, quod praevalet omnibus, qui bibunt illud, seducit mentem. Item regis et orphani
facit mentem vanam, et hoc inflammando ad luxuriam, iuxta illud ad Ephesios quinto: Nolite inebriari vino, in quo esl luxuria. Ad hanc vanitatem mundus traxit Salomonem; Ecclesiastae secundo: Dixi: Vadam el affluam deliciis et fruar bonis; et vidi, quod hoc quoque esset vanitas. — Mundus etiam praetendendo sufflcientiam trahit ad cupiditatem, et per hoc facit cor hominis vanum, iuxta illud Proverbiorum vigesimo primo: Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est, excors est. Non solum avaritia facit hominem vanum, immo etiam sine corde; dicitur enim Ecclesiastici decirao de avaro, qui proiecit intima sua; quia, secundum quod dicit Veritas Matthaei sexto, ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; sed thesaurus est extra: ergo et cor extra. — Mundus etiam praetendendo sapientiam alhcit ad curiositatem, et per hoc facit vanum; unde dicit Apostolus primae ad Corinthios tertio et trahit ex Psalmo: Dominus scit cogitationes sapientium, quoniamvanae sunt; quia, secundum illud leremiae decimo, stultus factus est omnis homo a scientia sua. Haec enim est sapientia humana, quae non cognoscit utilia, sed mutabilia; et ideo Dominus eam fecit stultam, sicut dicitur primae ad Corinthios primo: Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi. Sapientia stulta vana est, quia erronea; unde dicitur Ecclesiastici trigesimo quarto: Divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est.
H. Ab hac quadruplici vanitate cordis interiori quadrupliciter evanescit homo exterius. — Primo namque vanitas superbiae reddit infrucluosum, iuxta illud Ecclesiastici sexto: Non te extollas in cogitatione tua velut taurus, ne forte elidatur virtus tua, et relinquaris velut lignuni aridum in eremo, et ita vanum quantum ad fructum boni operis; de quo leremiae decimo: Vana sunt opera eorum et risu digna, in die visitationis suae peribunt. — Vanitas avaritiae reddit negotiosum, et per hoc multis laboribus obnoxium; Ecclesiastae quarto: Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole: unus est et secundum non habet, et tamen laborare non cessat, nec satiantur octdi eius divitiis. Divitiae enim sunt dii alieni, de quibus leremiae decimo sexto: Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die ac nocte. — Vanitas luxuriae reddit hominem compositum, quia luxuriosi se exterius consueverunt ornare; unde in persona eorum dicitur Sapientiae secundo: Coronemus nos ro-m, antequam marcescant; et hoc quidem vanitas, quia dicitur Proverbiorum ultimo: Fallax est gralia, et vana est pulcritudo; ideo vana, quia omnis gloria et pulcritudo carnis tanquam flos foeni. — Vanitas mundanae sapientiae reddit wam'%MMm. Dum enim cor errat, os vana pronuntiat; primae ad Timotheum primo: Finis praecepti est carilas de corde puro et conscientia bona et fide non ficla, a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, non intelligentes neque quae loquuntur, neque dc quibus afftrmant. Et quia mundana sapientia sunt corrupti et decepti, alios volunt per vana verba seducere; unde ad Titum primo: Sunt multi inobedientes, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui. — Sic igitur a vanitate rerum exteriorum oritur vanitas cordium, et ab hac oritur vanitas exteriorum operum.
Secundum hoc igitur colligitur, quod triplex est vanitas, scilicet mutabilitatis, iniquitatis et poenalitatis, et secundum quod dicit Hugo de sancto Victore, « prima est naluralis et apta, secunda culpabilis, quia perversa, tertia poenaUs et misera »; et habet una ortum ab alia, ut visum est. Qui igitur vult recedere a vanitate miseriae deserat vanitatem culpae, et qui hanc vult deserere non respiciat ad vanitatem mutabilis naturae, sed speret et adhaereat divinae, et sic beatus erit. Beatus igitur vir, cuius est nomen Domini spes eius.
Quoniam igitur sapientis est viam docere ad veniendum in beatitudinem, hoc fuit praecipuum et operae pretium sapienti Salomoni; sed quia, ut patet ex dictis, ad beatitudinem acquirendam necesse est, aeterna diligi et praesentia despici, et ulterius scire m medio pravae nationis debile conversari; ideo tres libros edidit, Proverbiorum scilicet, in quibus docet filium sapienter in hoc caeculo conversari; Eccksiasten, in quo docet praesentia contemnere; et Cantica canticorum, in quibus docet caelestia diligere, maxime ipsum Sponsum.
De quadruplici causa huius libri.
- Sic igitur patet, quis sit finis Ubri Ecclesiastes. Et quoniam « finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem°»; cum finis sit contemptus
praesentium, de eis tractat, non ea ratione, qua attrahunt, sed ea ratione qua contemnuntur: attrahunt sub specie boni, sed contemnuntur sub specis vani. Ideo sequitur ex hoc, quod materia huius Ubri sunt rerum praesentium vanitates, sive ipsae res, secundum quod vanae, ut melius dicatur, quia vanitatem quasi passionem probat in rebus, primo proponens, secundo probans, tertio concludens. Unde procedit persuadendo et probando illam, scilicet triplicem vanitatem, quae supra dicta est, scilicet naturae, culpae et miseriae. — Et ex hoc patet modus agendi sive forma. Habet enim modum agendi singularem inter alios hbros; procedit enim ut concionator, diversorum sententias proponendo, modo sapientis, modo stulti, ut ex plurium sententiis una clarescat veritas in animis auditorum. — Ex praedictis concluditur, quis debuit esse ejficiem. In isto enim libro docentur contemni voluptates, divitiae, honores et curiositates tanquam vanitates. Et quia non creditur de contemptu talium nisi experto — non enim creditur pauperi, qui non habuit divitias, de ipsarum contemptu, quia non est expertus, et ideo non recognoscit — oportuit, quod esset tahs, qui omnium haberet experientiam horum, scilicet qui esset potens, dives, luxuriosus et curiosiis sive sapiens. Nullum alium legimus nee audivimus in tanta excellentia haec habuisse, sicut habuit Salomon; ideo ipse prae ceteris fuit talis libri convenientior auctor. — Palet igitur, quae sit huius libri causa materialis, formalis, efficiens et finalis.
Sed iuxta has quatuor causas quatuor particulae possunt quaeri.
QuAESTio I. De fine libri Ecclesiastes.
Primo de fine. Dicitur enim, quod flnis libri est contemptus mundi. Quod autem sic sit determinatus, 1. probatur per illud quod dicitur lacobi quarto: Amicitia huius mundi inimica est Deo; sed omne, quod Deo est inimicum, bonum est contemnere.
- Item, primae loannis secundo: Nolite diligere murulum, neque ea quae in mundo sunl.
Sed contba: 1. Laus operis redundat in artificem, ergo et contemptus operis redundat in eundem, ergo qui contemnit mundum contemnit Deum: aut jgitur iste mundus non est factus a Deo, aut non est contemnendus.
- Item, Proverbiorum decimo sexto: Universa propter semetipsum operatus esl Dominus, ergo omnia ordinantur ad Deum; sed quod ordinatur in finem non est contemnendum, sed accipiendum et amandum: ergo mundus iste, et ea quae sunt in eo, sunt amanda.
Respondeo: dicendum, quod, sicut vult Augustinus et Hugo, mundus iste est quasi quidam anulus datus a sponso ipsi animae; sponsa autem pliciter potest diligere anulum a sponso sibi coUatum, amore scilicet casto et adulterino. Amor castus est, quo diligit anulum in memoriam sponsi et propter amorem sponsi; adulterinus, quo diligit anulum plus quam sponsum; et hoc non potest sponsus non habere pro malo. Sicut enim duplex est amor, ita duplex odium vel contemptus, quia « quoties dicitur unum oppositorum, et reliquum ». Contemptus anuli, quasi sit parvum et vile donum, redundat in sponsum; sed contemptus anuli, quasi nihil reputetur comparatione amoris sponsi, iste est ad gloriam sponsi; et de hoc contemplu dicitur Cantici ultimo: Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. De hoc contemptu est hic sermo; et sic patent obiecta.
QuAESTio II. De materia eiusdem.
Postmodum quaeritur de materia, et dicitur, quod hic agitur de vanitate.
Sed contba: I. Omnis scientia est de bono et vero; sed vanum privat bonitatem et veritatem: ergo de ipso non est scientia.
Praeterea videtur, quod in rebus non sit vanitas, quia dicitur Genesis primo: Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona: ergo si omnia sunt valde bona, nihil est vanum.
Praeterea, vanum est et frustra, quod non est ordinatum in finem, sicut, si afiquis se balnearet, ut sol deficeret, in vanum operaretur, quia hoc non est ordinabile in illud; sed omnes creaturae tendunt ad summum bonum suo modo, ut dicit Dionysius, Vide eliam Serm. 368. (alias 37. inter 50 Homil.) c. 4. n. 4.
et Boethius, quod omnia bonum exoptant, et etiam Philosophus: ergo nihil in rebus omnibus reperitur vanum.
- Praeterea, si vanum reperitur, et scientia ista est fundata super illud tanquam super subiectum; et quod fundatum est super vanum vanum est: ergo haec scientia vana est.
Respondeo: ad intelligentiam praedictorum uno modo potest dici sic, quod vanum dicitur dupliciter: uno modo simpliciter, et sic privat verum et bonum, et tale non est in universo. Est alio modo vanum per comparationem ad terminum initialem, quia de nihilo; et sic non repugnat bono, immo unum et idem est bonum et vanum: sed bonum, quia a bono et ad bonum; vanum, quia de nihilo et sibi relictum tendit ad nihil; et talis vanitas habet bonitatem sub scientia, et ideo de tali potest esse scientia et doctrina. — Et per hoc solvi potest ad omnia obiecta, quia procedunt, ac si essent de vano simpliciter.
Sed haec solutio non solvit, quia non agit Ecclesiastes de rebus, secundum quod ex nihilo sunt, immo secundum quod ab hominibus appetuntur; et praeterea agit de vanitate culpae, quae privatio est: ideo oportet aliter dicere.
Respondendum igitur aliter et dicendum, quod citur verum, secundum quod convertitur cum ente, et sic dicitur, quod omne ens est verum; et sic vanum vero opposilum dicitur non-ens, sicut diciraus, quod chimaera est non-ens. — Alio modo dicitur verum, secundum quod ultra entitatem addit ordinem ad operationem et finem, sicut dicitur verum vinum, quod habet veram operationem vini, sic homo verus, qui habet operationem debitam homini, et haec est operatio virtutis; et sic vanum dicitur per privationem ordinationis in flnem, et sic peccata omnia et abusiones vanae sunt. — Alio modo dicitur verum, secundum quod addit supra esse impermixtionem ad non-esse, quod nullo modo habet potentiam ad illud; et sic dicitur habere verum esse, quod habet esse immutabile; et hoc modo vanum oppositum vero est illud quod est mutabile et transmutabile. Et sic omnis creatura vana est, quia subiecta vanitati, id est mutabilitati.
Sic igitur dicto vano tripUciter: uno modo per privationem esse simpliciter, alio modo per privationem esse ordinati, tertio modo per privationem esse intransmutabilis; de primo nullo modo est nec doctrina, nisi forte habeat esse in causa et secundum illud cognosci et edoceri; et sic non est vanum; sed secundum quod vanum est, nec per se nec per accidens est de eo scientia. — De secundo modo non est scientia per se, sed per accidens. Sicut enini medicina est scientia sani et aegri, sani quidem pei- se, aegri vero per accidens, ut vult Philosophus; sic de culpa vel peccato est theorica, sed ratione virtutis. — De tertio modo, de mutabilitate creaturae, scientia est per se, sicut patet de motu solis et orbium et aliarum rerum. — In hoc igitur libro agitur de vanitate mutabilitatis sive naturae, quia est pulcra et apta, et de vanitate culpae; de alia vanitate, scihcet pnyawms cmfinimodae, non agitur, quia de illa non est scientia neque doctrina. vano eliam potest esse ratione veri; et qui cognoscit principia vera, et falsa cognoscit; et similiter est de aegro et sano, similiter et in proposito.
- Quod obiicitur, quod creaturae non sunt vanae, quia valde bonae et in flnem ordinatae; solvendum, quod non dicuntur vanae per defectum boni vel ordinis, sed per defectum esse incommutabilis; et sic omnis creatura vana, nec est ita vana, quin habeat veritatem et bonitatem; et ideo scientia et doctrina de ipsa est vera.
QuAESTio III. De modo agendi in eodem.
Item, quaeritur de modo agendi; dictum est enim, quod agit et loquitur in personis diversis, scilicet fatui et sapientis.
Sed: 1. Sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo, ex ore fatui reprobabitur parabola: ergo et sententia dicta in persona fatui non est attendenda: ergo si sententia librorum sacrorum est attendenda, non debet loqui in persona fatui.
- Item, quae dicit in persona fatui et carnalis sunt reprobanda; sed nescitur, quando loquitur,
utrum hoc dicat in persona propria, vel aliena: ergo nescitur, quid in hoc libro tenendum, quid reprobandum.- ergo haec scientia via est ad errorem. Sed libri canonici debent purgare errorem: ergo hber iste tollendus est de canone.
Respondeo: dicendum, quod loqui ahquid in persona fatui vel carnaUs est dupUciter: vel ut approbet, vel ut reprobet et vanum esse ostendat. Primo modo non convenit scientiae verilatis; secundo modo convenit, sicut si al quis vellet errorem reprobare et prius illum exphcaret, postmodum destrueret. Et hoc modo loquitur, non primo; et ideo non est reprobandus, immo commendandus, quia reprobat reprobanda.
- Quod obiicitur, quia nescitur, quando loquitur in persona sua; dicendum, quod disputationis altera pars non potest sciri, quousque veniatur ad sententiam et ad determinalionem, quia in solutione scitur, quid eUgatur et quid reprobetur. Sic dico, quod Ecclesiastes procedit quasi disputando usque ad finem Ubri et in fine dat sententiam, cum dicit: Finem loquendi omnes pariler audiamus: Deum time, et scito, quod pro omni errato adducet te Deus in iudicium. In quo verbo damnat omnes sententias fatuorum, carnalium et mundanorum. Unde quod ilU sententiae concordat in propria persona dicit, quod vero discordat, in persona aliorum: et ideo non potest sciri liber iste, nisi audiatur totus.
QuAESTio IV. De causa efficienie eiusdem.
Potest etiam quaeri ultimo de efficienle; et dictum est, quod efficiens fuit Salomon. Quod autem non conveniat, talem esse auctorem, videtur:
Quia ipse fuit peccator et carnaUs; sedquando carnaUs praedicat spirituaUtatem, potius scandaUzat quam aedificet: ergo hber iste potius est ad generandum scandahim quam aedificationem.
Item, in Psabno dicitur: Peccatori aulem dixil Deus: Quare tu enarras iustilias meas? Ergo si Salomon peccator erat, ergo peccabat divinam iustitiam enarrando.
Praeterea, bonus auctor facit fidem, unde habet robur locus ab auctoritate, ergo malus auctor nuUam fidem; sed Ubri sacrae Scripturae sunt ad generandam fidem: ergo etc.
Ad hoc respondendum, quod, sicut dicit Hierony- 1. mus ut tradunt Hebraei, liber iste Salomonis fuit poenitentiam agentis; et quia non abiicit Deus poenitentes, sed potius acceptat, secundum hoc non erat Salomon in statu reprehensibih, quando hunc hbrum scripsit.
Aliter responderi potest, quod Spiritus sanctus non tantum loquitur vera et bona per bonos, immo etiam per malos; unde ipse Dominus in Evangelio dicil: Quae dicunt facite, quae autem faciunt nolite facere; unde et per Balaam expressissime prophetavit, sic et per Salomonem etiam carnalem multa bona dixit.
Quod ergo obiicitur, quod ipse peccabat; respondendum, quod sibi erat donum sapientiae commissum specialissime inter alios; et quia tenebatur talentum Domini non abscondere, debebat docere populum Domini et verbo et scripto, maxime cum esset ad eius regimen institutus. Unde non peccabat in hoc, quod docebat, sed in hoc, quod non debitc
Quod obiicitur, quod non est credendum libro, cum auctor non sit dignus fide; respondeo: sicut credimus Prophetis, quod non per se, sed per Spiritum sanctum locuti sunt; sic et in omnibus libris Scripturae, quod Spiritu sancto dictante sunt editi; unde bonitas personae non facit ad maioreni vel minorem fidem, hoc supponendo, quod fuerit per Spiritum locutus. Et quia constat nobis, Salomonem spiritu sapientiae fuisse repletum, sicut patet ex tertii Regum tertio; ideo Ecclesia indubitanter recipit libros eius.
PrOLOGUS ComMENTARU S. HlERONYMl
Chapter 1 of 13