Capitulum VI
III. Quod quaeritur, quod Deus occupare dicitur deliciis cor illius; est respondendum, quod quaedam facit Deus misericorditer, quaedam iusto iudicio deserendo, sicut dicitur tradere sapientes mumli in reprobum sensum; sic et occupare dicitur cor deliciis permittendo iusto iudicio occupari et oblivisci aeternorum.
Tertio detestatur avaritiam, quia divitiae frequenter devolvuntur ad
Est el alitid malum etc. Supra ostendit, divitias esse contemnendas, et quia non ditant possessores suos, et quia frequenter non transmittuntnr ad posteros. Hic terlio ostendit esse contemnendas, quia frequenter devoluwntur ad extraneos; lioc quidem facit hoc ordine. Primo quidem insinuatur divitiarum conservalarum tramlatio; secundo vero, tenacitatis detestatio, ibi: Si genuerit quispiam etc; tertio subiungitur detestationis ratio, ibi: Frustra igitur venit etc.
(Vers. 1. 2.). Primo igitur Ecclesiastes consideravit mmtotem consequentem divites et proponit eam, assumit et concludit. Proponit dicens: Est et lyialum, quod vidi sub sole; et aggravat ex circumstantia: Et quod est frequens apudhomines, id est apud infirmos nmndi dilectores et divites, de quibus Psalmus: « Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium » etc. — Et assumit vanitatem, quae attenditur in hoc, quod divitias conservat, et alius devorat; ideo dicit: Vir, cui.Deus dedit divitias, qadintum ad mobilia; et substanliam, quanlum ad immobilia; ct honores, quantum ad sublimia. Omnia enim a Deo: diuitiae a Deo; Proverbiorum tertio: Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria». Et subslantia a Deo, maxime illa, de qua Ecclesiaslici decimo tertio: « Bona est substantia, cui non est peccatum in conscienlia ». Similiter hmwatio a Deo; unde Danielis quinto dixit Daniel Balthasar: «0 rex! Deus altissimus regnum et magiiificentiam et honorem dedit patri tuo ». Et ut consummet perfectam abundantiam bonorum fortunae, subiungit: Et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat, quia sulficienter habet. Animam vocat hic vitam carnalem, de qua loannis duodecimo- « Qui amat animam suam perdet eam ». Ita habet abundantiam ad possidendum, et tamen habet avaritiam ad retinendum, quae aufert ei potentiam ad fruendum; ideo subiungit: Nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedal ex eo, quia illud continue conservat et frustra; unde Ecclesiastici decimo quarto: « Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum »? Nec ipse utitur nec posteri, sed aUeni; unde addit: Sed homo extraneus vorabit illud; unde Ecclesiastici decimo quarto: « Qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur »; et Proverbiorum decimo tertio: «Custoditur iusto substantia peccatoris». — Et ex hoc infert vanitatem: Et hoc vanitas et miseria magna est: vanitas, quia ipse non laelatur; miseria, quia, alio auferente, tristatur; Isaiae primo: « Begionem vestram coram vobis alieni devorant » etc.
(Vers. 3.). Si genuerit quispiam etc. Hic notatur tenacitalis detestatio ratione praedictae translationis, et reprehendit ipsam lenacitatem, quantumcumque habeat successivam prosperitalem. Propterea subdit: Si genuerit quispiam centum liberos, hyperbolice dictum est, id est multos liberos; quia mali frequenter generant filios malos, de quibus non est gaudium, etiam si sint multi; Ecclesiastici decimo sexto: « Non iucunderis in filiis impiis; si multiplicantur, non oblecteris super illos ». Abundare filiis prosperitas est temporaUs; et sequitur alia prosperitas temporahs: Et vixerit multos annos, id est per multos annos; et plures dies aetatis habuerit, scilicet prae aliis hominibus; et haec quidem prosperitas est temporalis. Hanc prosperitatem frequenter habent impii; unde infra septimo: « Longo tempore impius vivit in impietate sua», si his prosperilatibus abundaverit. Et cunima illius non ulatur bonis substantiae suae, id est, tenax fuerit et avarus in vita; sepulturaque careat in morte, secundum quod de loachim dicitur leremiae vigesimo secundo: « Sepultura asini sepefietur loachim, putrefactus et proiectus extra portas lerusalem ». — His conditionibus prosperitati? et tenacitatis praemissis, subiungit detestationem: De hoc ego pronuntio, tanquam iudex terrae; quod melior illo sit abortivus, propter miseriamet vanitatem mullam, quibus abortivus caret; unde dicitur loh tertio: « Quare non in vulva mortuus sum? Quare egressus de utero non statim perii? Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus »? Et iterum decimo: « Quare de vulva eduxisti me »?
(Vers. 4. 5. C. 7.). Frustra enim venit etc. Hic subiungitur tertio detestationis ralio, scilicet quod isto niodo tenaci melior sit abortivus, quia, sicut abortivus frustra venit et pergit ad tenebras, quia statim moritur, sic ct iste; ideo dicitur: Frustra enini venit et pergit ad tenebras, scilicet ipse tenax; lob terlio: « Viro cuius abscondita est via,
et circumdedit eum Deus tenebris »? Et quoA frustra veniat in hunc mundum talis avarus et tenax, ostendit, et propter deletionem nominis in morte et propter inexperientiam boni in vita et propter inexpletionem desiderii in utroque statu. Propter deklionem nominis dicit: El oblivione dekbitur nomen eius, id est, non permanebit nec re nec nomine, secundum quod comminatur Dominus Babyloni Isaiae decimo quarto: « Perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, ait Dominus »; et Sapientiae secundo in persona malorum: « Nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo erit memor operum nostrorum ». — Propter inexperientiam boni subiungit: 7ion videt solem, in quo scilicet est delectatio et experientia boni, secundum quod dicitur infra undecimo: « Dulce lumen et delectabile est oculis videre solem ». Hunc non vidit vir avarus, quia errat; Sapientiae quinto: « Erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non iuxit nobis; et sol intelligentiae non est ortus nobis » etc. Et ita non vidit solem, hoc est, non habuit cognitionis lumen; neque cogmvit distantiam boni et mali, quia scilicet non est expertus. — Ideo dicit: Etiam si duobus millibus annis vixeril, quia non habemus cognilionem per diuturnitatem, sed per experientiam; Ecclesiastici trigesimo quarto: « Qui non est expertus pauca recognoscit », secundum quod dicit Philosophus: « Experientia fecit artem, inexperientia casum ». Propter incompletionem desiderii subdit: Nonne ad unum locum properant omnia? quasi dicat: e'x parte corporis cedent in terram; Ecclesiastici quadragesimo primo: « Omnia, quae de terra facta sunt, in terram convertentur »; et supra tertio: « Cuncta subiacent vanitali, et omnia pergunt ad locum unum ». Ex parte igitur corporis est incineratio, ex parte autem animae desiderii sui incompletio. — Propterea dicit: Omnis labor hominii in ore illius; os dicitur inhiatio desiderii; qui enim desiderat quasi os aperit; laborem igitur esse in ore, boc est laborare ad desiderii completionem; unde Proverbiorum decimo sexto: « Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum ». Et licet hoc ad desiderium complendum faciat, non tamen completur; ideo dicit: Sed anima illim, scilicet divitis tenacis, non implebitur bonis, sicut dictum est supra quinto: « Avarus non implebitur pecunia »; unde Habacuc secundo: « Dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi raors non adimplebitur ». Ita verum est de avaris, de pecunia; ita etiam de scientia; secundae ad Timotheum tertio: « Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes ».
I. Quaeritur de hoc quod dicit: Non dedit ei Deus potestatem, ut fruatur bonis. — Contra: Haec est Uberum arbitrium; sed dedit liberum arbitrium: ergo et potestatem.
Respondeo: dicendum, quod potentiam habet ad fruendum, scilicet qm potest frui; sed iusto Dei iudicio impeditur aliqua poena, quia incurrit sollicitudinem superfluam et timorem et dolorem; et quia potestas dicit potentiam expeditam, et haec iusto iudicio impedita est: ideo etc.
II. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod nihil deest animae suae ex omnibus, quae dcsidm-at.
Contra: Supra quinto: Avarus non implebitur pecunia; et rursus Hieronymus: « Avaro deest tam quod habet, quam quod non habet »: male ergo dicit, cum ait: Et nihil deest.
Respondeo: dicendum, quod deesse aliquid, hoc potest esse dupliciter: vel quantum ad suflicientiam secundum rem et naturam, vel secundum opinionem. Dico ergo, quod bene potest esse avarus ita dives, quod nihil desit ei secundum ran et naturam; sed tamen nunquam ita dives, quin aliquid ei desit secundum suam aestimationem, quia semper plus cupit habere; et ita sibi deest.
III. Item de hoc quaeritur, quod abortivum ei praefert. Videtur, quod male:
Quia abortivus nullarum rerum habuit cognitionem, iste autem habuit; item. avarus, cum peccat mortaliter, fruitur utendis.
Item, quomodo dicit, quod non cognovit distantiam boni ctmali, nisi fuerit perfruitus bonis? Ergo videtur, quod abortivus sit melior omnibus, qui non delectantur in bonis praesentibus et qui non sunt carnales; hoc autem est haereticum.
Respondeo: dicendum, quod secundum illam viam, quodsi hoc dicatur in persona carnalis, facilis est responsio; sustinendo tamen, quod hoc dicat secundum veritatem, dico, quod tali diviti tenaci abortivum praeponit, quia ille, quamvis non sit expertus bona, tamen non sustinuit mala; hic autem susti- B. Albert., in V. Metapli. Ir. 2. c. 12: Oporlet sciro, quod
nuit niala et non guslavit bona; ideo ille potior, et quantum ad hoc intelligit.
Quod obiicitur de ratione, quia non est jier- Cruitus bonis; dicendum, quod frui uno modo dicit dilectionem alicuius cum quietalione in illo; alio modo quietalicmem et (klectatimem. Dico ergo, quod qui diligit Deum habet, sicut dicit.ugustinus in libro Octoginta trium Quaestionum et ideo qui Deum diligit in eo delectatur. Sed pecunia vel res temporahs, cum diligitur et noh habetur ad votum, parit tristitiam. Ideo potest esse fruitio harum rerum, id est dilectio summa, et tamen dekctatio modica et tristitia niagna. Ideo non sequitur, quod quamvis tahs avarus peccet, quod delectatione requiescat, sed tjimen quiescit amore, quia propter se diligit.
Quod obiicitur, quod non cognovit distantiam; dicendum, quod simplici notitia ille qui habet semper bona, cognoscit bona et mala; similiter et ille qui semper habet mala; sed tamen non notitia experienliae, nisi habeat bona et mala. Et quia talis semper habet mala, nunquam bona; ideo etc. — Quod obiicitur de viro spirituali, dico, quod ipse non est sine delectatione spirituali, ideo videt solem et cognoscit distantiam. Sed avarus tenax, quia peccator, non habet delectationem spiritualem; quia tenax, non habet carnalem: et ideo non cognoscit distantiam boni et mali. Art. 3. De remedio contra vanitatem impradentiae, quod esl aquisitio sapientiae, quae explicatur duabus partibus.
Quid habet amplius etc. Posuit supra remedium contra vanitatem malitiae et contra vanitatem ttvaritiae; hic tertio ponit remedium contra vanitatem imprudentiae. Contra hanc autem remedium summum est acquisitio sapienliae; et quia nemo potest sapientiam acquirere, nisi habeat modum debitum addiscendi r ideo habet haec pars duas. In prima dat modum, in secunda explicat «apiCTiftae documenta, ibi: Melius est nomen bonum etc.
Primo explicatur mbdos acquirendi sapientiam triplici ratione.
Modus autem considerandi vel addiscendi ei qui vult esse sapiens, traditur hoc modo. Primo, ut addiscat utilia; secundo, ut relinquat abscondita; tertio, ut non inquit'at sublimia.
(Vers. 8.). Primo ergo docet utilia quaerere et considerare, et hoc est, quomodo possit ad vitam gloriae pervenire. Propterea quaerit: Quid habet amplius sapiens stuUo, et quid pauper? Bene coniungit ista duo: pauper et sapiens. Pauper enim dicilur per contemptimi praesentium; unde Matthaei quinto: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum >>; sapiens, per aeternorum saporem et rectam aestimationem; de quibus Proverbiorum terlio: « Gloriam sapientes possidebunt; slultorum exaltatio, ignominia ». Stultus vero dicitur homo mundanus, qui e contrario, contemptis aeternis, inhiat terrenis; de quo lob quinto: « Vidi stultum firma radice, et maledixi pulcritudini eius statim ». Quid stulto amplius habet sapiens el pauper in hac vita? supple: modicum. Nisiutpergat illuc, ubi est vita, scilicet aeterna, ad quam debet aspirare homo, non ad temporalia, quae teneri non possunt; propter quod hic parum liabet in mortah vita, quia « moritur doctus pariter et indoctus», supra secundo; sed in aeterna vita multo amplius habet, quia esse deliciosnra, copiosum, securum, omnia obtinebit in visione aperta et fruitione summi boni; de qua vita loannis decimo septimo: « Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum » etc. Ad hanc vitam pergunt sapientes, quia ad hanc oculos dirigunt, sicut dicitur supra secundo: « Sapientis oculi in capite eius »; et ideo ipse sequitur Christum, lucera, qui, ut dicitur loannis decimo quarto, est « via, veritas et vila »; sed stultus non pergit; unde infra decimo: « Labor stultorum aflliget eos, quia nesciunt in urbem pergere ».
Chapter 7 of 13