Skip to the text

Capitulum IX

Et apposui cor meum etc. Ostensum est, quomodo vanitas securitatis oritur ex sublimatione malorum et etiam ex depressione bonorum. Hic tertio ostenditur, quomodo oritur ex indistinctione horum et illorum. Quia enim mafi non possunt distingui a bonis, ideo sunt securi; et quoniam haec securitas ortum habet ex huiusmodi indistinctione, et ipsa etiam est principiura voluptatis; ideo habet pars ista duas partes. Primo ostenditur, quomodo ex indistinctione oritur securitas; secundo, quomodo ex securitate voluptas, ibi: Nemo est, qui semper vivat etc.

Primo ostendituv, quomodo inde na.scitur securitas.

Prinium ergo hoc ordine describitur: primo ergo notatur discernendi cassa sollidtudo; secundo vero, discretionis incertitudo; tertio, incertitudinis ratio; quarto notatur ex hoc vanae securitatis origo.

(Vers. 16. 17.). Insinuatur igitur primo discerneudi cassa sollicitudo, quae sollicitudo fuit diligens; unde dicit: Et apposui cor meuni, id est, intellectum applicui; ut scirem sapientiam, quantum ad invisibilia, et intelligerem distinctionem eorum quae versantur in terra, quantum ad visibiha, quia ad Romanos primo: « Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur ». Et ista sollicitudo cassa est, quia, quantumcumque homo laboret, non potest invenire; ideo subdit: Est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis, inimo laborat continue ad inquirendum; supra tertio: « Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea »; et subdit: « Cuncta fecit bona et mundum tradidit disputationi eorum »; et licet tantum laboret, nihil proficit. — (Vers. 1.). Sunt iusti atque sapientes etc. Tangitur hic secundum, scilicet discretionis incertitudo. Homo enim de se ipso nescit, utrum sit homo bonus, vel malus, etiam ipse bonus. Propterea dicit: Sunt iusti atque sapientes, et i(a boni; et opera eorum in manu Dei, id est, in potestate cognoscendi, acceptandi et retribuendi. In eius manu sunt merita et praemia. Sunt merita bonarum cogitationum; Proverbiorum vigesimo primo: « Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ». Sunt merita bonarum affectionum; Psalmus: « In manu eius sunt omnes fines terrae ». Sunt etiam bonarum locutionum; Sapientiae septimo: « In manu illius et nos et sermones nostri ». Sunt etiam operationum, sicut in proposito. Sunt etiam praeyniam manu eius; Sapientiae tertio: « iustorum animae in manu Dei sunt »; et cum sint in manu Dei, debent nosci. Et tamen nescit homo, utntm amore, an odio dignus sit, et ita nescit discernere; primae ad Corinthios quarto: « Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustiflcatus sum » etc.

(Vers. 2.). Sed omnia in futurum servantur. Notatur hic tertium, scilicet incertitudinis ratio. Ideo subdit: Et intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem, eorum, scilicet operum, quae fiunt sub sole; Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Ne laborelis, non enim comprehendelis ». Et quanto plus laboraveril ad quaeremluni, tanto minus inveniet; unde in Psalmo: « Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus », id est elongabitur; Augustinus: « Altus est Deus; elevas te, et fugit a te; humilias te, et venit ad te ». Etiam si dixerit sapiens, se nosse, nm poterit reperire, id est, si se credat scire, minus intelligit, quia dicitur ad Romanos primo: « Dicentes, se esse sapientes, stulti facti sunt»; supra septimo: « Dixi: sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me ». Et repetit sollicitudinem, addens, quod fuit curiosa; adhibere enim soUicitudinem, ubi non est utilitas, est curiositas.

Ideo dicit: Omnia haec Iractaviin corde meo, ut intelligerem curiose; et hoc reprehenditur Ecclesiastici tertio: « In supervacuis rebus noli scrutari multum, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus ». Et sic patet distinguendi sollicitudo, quae fuit diligens et cassa, et ideo curiosa. quae provenit ex hoc, quod in praesenti non fit remuneratio secundum merita, sed reservatur in futurum. Et propterea dicit ita: Nescit homo... Sed omnia in futurum servantur incerta, ut scilicet certiflcentur; primae ad Corinthios quarto «: « Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consiha cordium »; quod quidem modo non facit, sed reservat, secundum illud lob decimo quarto: « Signasti quasi in saeculo delicta »; et ita in praesenti omnia sunt in occulto. Et subditur: Eo quod univm-sa aeque eveniant iusto et impio etc.; universa, bona et mala, aeque eveniant iusto et peccatori, quos sub sex differentiis describit. iusto et impio, quoad fidei credulitatem, quae scilicet iustificat impium; Habacuc secundo: « lustus in fide sua vivit ». Bono etmalo, quantum ad dilectionispuritatem, quia sancta dilectio bonum facit; Matthaei septimo: « Bona arbor non potest malos fructus facere ». Mundo et immundo, quoad conversationis honestatem; illa enim attenditur circa exteriora, Tobiae quarto. Jmmolanti hostias et victimas et sacrificia contemnenti, quoad

cultus reUgiosUaltm; Exodi duodecimo: « Haec est religio Phase; omnis alienigena non comedet ex eo ». Sicut bonus, sic et peccator, quantum ad mandatorum observationem, quorum observatio bonos.et transgressio peccatores facit; Danielis nono: « Peccavimus, iniquitatem fecinius et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis ». Ut periurus, ita et ille qui verum deierat, quoad verilalis locutionem; deierat, ibi de auget, non minuit; deierat, id est vere iurat, secundum quam significationem accipitur primi Regum vigesimo: « Et addidit lonalhas deierare David, eo quod diligeret illum ». Omnjbus istis eveniunt aequa et quantum ad conditionem naturae, iuxta illud Sapientiae septimo: « Unus ergo est ingressus omnium ad vitam, et similis exitus»; et quantum ad conditionem culpae; ad Romanos tertio: « Omnes peccaverunt et egent gloria Dei »; et quantum ad conditionem poenae; Ecclesiastici octavo: « Memento, quoniam omnes in corruptione sumus ».

(Vers. 3.). Hoc est pessimum etc. Tangitur hic quartuni, scilicet vanae securitatis origo, quoniam oritur magna securitas ex hac indistinctione, quae multorum peccatorum est occasio. Ideo dicit: Ethoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. Ideo pessimum, quia multorum occasio peccatorum; non enim videtur Deus curare de nobis. Unde oritur illa sententia lob vigesimo secundo: « Nubes latibulum eius, nec nostra considerat ». Et quod ex hoc oriantur mala, ostendit, quia oritur securitas, per quam homo cadit in malitiam et contemptum. Ideo dicit: Unde et corda fdiorum liominum, id est malorum et carnalium, implentur malitia et contemptu. In inipletione multitudo vitiorum designatur, ut malitia sit in concupiscibili, et contemptus in irascibili, quae sunt duae radices peccatorum; Genesis sexto: « Corrupta est terra coram Deo et repleta iniquitate »; et hoc in vita sua, id est, quamdiu habent locum merendi; primae ad Thessalonicenses secundo: « Ut impleant peccata sua semper ». Et quia tales praecipitantur in poena, ideo subdit: Et post haec ad inferos deducentur; Psalmus: «Tu vero Deus, deduces eos in puteum interitus»; et lob vigesimo primo: « Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt ».

I. Incidit hic quaestio de hoc quod dixit: Intellexi, quod operum Dei nullam possit homo invenire rationem.

  1. Ergo si quod intelligimus debemus scire rationem; et nullius possumus invenire rationem: ergo nihil intelligimus.

  2. Iteni, rationahs natura est ad inteUigendam et videndam rationem: ergo si rationem non possumus invenire, frustra habemus potentiam rationalem.

Respondeo: dicendum, quod «sermones accipiendi sunt secundum materiam »; ipse autem- non loquitur de operibus Dei generaliter, sed de divinis iudiciis, quae sunt opera Dei, secundum illud Psalrai: Magna opera Domini etc. « Haec iudicia, ut dicit Gregorius, non sunt discutienda, sed formidoloso silentio veneranda »; quia, etsi habeant rationem, habent tamen rationem latentem, et quam per nos non possumus indagare, quia supra nos est; et si intelligimus, hoc est per Spiritus sancti illustrationem, qui scrutatur profunda Dei, non per humanam inventionem. Aliorum operum, ut creaturarum, multae rationes inveniuntur, et multae scientiae habentur; sed de illis operibus non loquitur hic.

II. Itera, dubitatur de hoc quod dicit: Nescit homo, utrum amore, an odio dignus sit.

Quod videtur falsum: 1. Quia ad Romanos octavo: Quis nos separabit a caritate Christi? certus sum etc.: ergo instantiam habet ibi. — Dices, quod sciebat revelatione; obiicitm-, quod homo possit per se scire; quia dignitas divini amoris ponit in nobis gratiara gratum facientem; sed.ugustinus -' dicit, quod quae sunt essentialiter in anima melius cognoscuntur, quam quae secundum speciem: ergo si certi sumus de his quae cognoscimus secundum speciem, ut si ponatur dulce super linguam, multo magis de gratia.

  1. Item, Augustinus dicit, quod qui habet fidem certus est, se habere fidem. Ergo qui habet dilectionem sive caritatem certus est se habere: ergo qui habet gratiam certus est: ergo certus est, utrum Deo placeat.

  2. Item, de odio potest quis esse certus, ut ille qui peccavit et vult peccare, certus est, quod est I dignus odio.

CoNTBA: 1. Primae ad Corinthios quarto: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iuslificatus sum etc.

  1. Item, lob nono: Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam; et ibidem: Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.

  2. Item, Ecclesiastici quinto: De propiliato peccato noli esse sine metu: ergo nullus est certus.

Ad hoc respondent quidam, quod illud intelligitur de odio praedestinationis et reprobationis, de quo nullus est certus; et sic non habet instantiam, quia praedestinatio non ponit in nobis aliquem efTectum, per quem possit sciri. — Aliter respondendum, eo quod haec responsio non satisfacit litterae; dicit enim littera: Nescit, utrum amore dignus sit; sed nullus dignus est nec meretur praedestinari: ideo intelligitur secundum praesentem iustitiam.

Propter hoc respondent alii, qumJ duplex est cognitio, scilicet necessaria et infallibilis; et hanc habere non possumus, quia nemo certitudinaliter potest cognoscere, utrum habeat gratiam, nisi per revelationem, sicut Apostolus. Est alia probabilis et per signa; et haec quidem haberi potest et habetur; quia multi per signa probabilia cognoscunt, se esse in gratia.

    1. Quod ergo obiicitur, quod essentialiter videt; dico, quod habitus in anima non cognoscuntur nisi per hoc, quod anima videt se habilem ad aliquem actum; et quia actus fidei informis et formatae et dilectionis gratuitae et naluralis adeo sunt similes, ut vix aut nunquam possit homo discernere: ideo, etsi cognoscat habitum, nescit tamen, utrum gratuitus.
  1. Quod obiicitur de odio, dico, quod ipse loquitur de iutis, quia ipsi nesciunt, n(rum amore,an odio digni sint; non de aperte malis.

Quidquid tamen sit de caritate et fide, utrum homo sciat, se habere, vel non; tamen nescit, utrum amore, an odio Dei dignus sit; quia credere possumus, sed quomodo scimus, quod Dominus odiat malos et diligat bonos, cum tot el tanta bona faciat malis sicut et bonis? Unde Ecclesiastes non dixit, quod nesciant, se esse iustos, sed nesciunt, se dilectos a Deo.

III. Potest etiam dubitari de hoc quod dicit: Hoc est pes.nmum suh sole, quod eadem cunclis eveniant.

CoNTRA: i. Peius est, quando malis eveniunt bona, et bonis mala, quam quando istis et illis eadem eveniunt, quia, sicut dictum fuit supra, illud est indebitum et indignum.

  1. Item, supra dictum est: Hoc vanissimicm iudico de hoc, quod mali sunt securi, et iustis mala proveniunt; sed « quod per superabundantiam dicitur uni soh convenit »: ergo etc.

Respondeo: dicendum, quod intensio et remissio in vanitate vel malitia polest accipi proprie; et sic dicitur intensive, secundum quod dicitur: margarita est albior equo; et sic intensive maior est vanitas, cum mali exaltantur, et deprimuntur boni. Potest ulterius magis et minus accipi extensive, quia in pluribus vel plurium est causa vel occasio; et hoc modo indistinctio bonorum a malis est maior vanitas, quia plurium malitiarum origo. Si enim bonis evenirent mala, et malis bona; possent discerni boni a malis; sed dum eveniunt eadem, discerni non possunt.

Secando ostenditur, quomodo inde nascsitnr voluptas.

Nemo est, qui semper vivat. lam monstravit, quomodo ex indistinctione nascitur securitatis vanitas; hic secundo monstrat, quomodo ex securitate nascitur voluptas; et hoc quidem facit hoc ordine. quarto, eommendationi-s confirmatio.

(Vers. 4.). Primo igitur notatur mortis certUudo per hoc, quod nullus evadit eius iudicium. Propterea dicit: Nemo est, qui semper vivat; propterea in Psalmo: « Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem »? Et in hanc damnationem cecidit Adam cum sua posteritate, cum dictum est ei Genesis tertio: « Pulvis es, et in pulverem revert«ris ». Et qui huius rei habeat fiduciam, supple: nemo est; huius rei, scilicet spem de semper vivendo; lob septimo: « Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, et consumti sunt sine ulla spe, quia ventus est vita mea, et non revertetur » etc.

Melior est canis vivus etc. Hic secuhdo ostenditur, quod per mortem est.stalus delerioratio; et hoc proponit sub metaphora: Melior est canis vivus leone niortuo. Licet leo excedat canem, tamen mors reddit inferiorem, quia canis vivas aliquid potest, leo mortuus nihil potest, et tamen vivens potentior est cane; Proverbiorum trigesimo: « Leo, fortissimus animalium, ad nullius pavebit occursum ». Sic metaphorice vult dicere, quod quilibet vivens, quantumcunique vilis, melior est mortuo, quantumcumque bono.

(Vers. 0. 6.). Et probat primo quoad actura cognitionis. Viventes enim sciunt, se esse morituros; saltem de hoc cerli sunt; secundi Regum decimo

quarto: « Oitines morimur, et quasi aquae, quae dilabuntur iu terram, quae non revertuntur ». Vel: morituros, id est necessitati mortis deditos; ad Romanos octavo: « Corpus mortuum est propter peccatum. Mortui enim nihil noverunt amplius, quia cognitio supponit vitam; et ita praecellunt in actu oognitioiiis vivenles mortuos; non enim habent nec motum nec sensum. Quoad actum recordationis dicit: Nec habent ultra mercedem, scilicet famae in memoria aliorum; quia oblivioni iradita est memoria eorum; supra secundo: « Non erit memoria sapientis, sicut nec stulti, in perpetuum et futura tempora » etc. Vel: quia eorum memoria non habet actum recordationis; lob septimo: « Qui descendet ad inferos non ascendet nec revertetur ultra ad domum suam, nec cognoscet eum ainplius locus eius». ciuntur, ut prius in vita. Quoad actum exterioris operationis dicit: Nec habent partem in hoc saecido, et exponit quantum ad quid: et in opere, quod sub sole geritur, quia non possunt operari, iuxta ilhid loannis nono: « Venit nox, quando nemo potest operari ».

(Vers. 7. 8. 9.). Vade ergo et comede etc. Tangitur hic tertium, scihcet praesentis delectationis commendatio, ad quam amplectendam exhortatur primo secundum guslum; unde dicit: Vade ergo et comede cum laetitia panem; per pamn intelligitur omne, quod pertinet ad cibum. Et bibe cum gaudio vinum tuum; per vinum, omne, quod spectat ad potum. Quia Deo placent opera tua; quasi dicat: non es certus, utrum displiceant; ideo praesume, quod placeant, et ideo secure comede et bibe, secundum illud Isaiae vigesimo secundo: «Ecce, gaudium et laetitia comedere carnes et bibere vinum; comedamus et bibamus, cras enim moriemur». — Deinde secundum visum dicit: Omni tempore sinl veslimenta tua candida, ut homo decorus appareas in veslitu; et oleum de capile luo non deficiat, ut decorus appareas in aspectu. Hoc modo ornant se qui placere volunt in conspectu hominum. Exemplum de ludith, quae cum vellet placere oculis Holofernis, ornavit se, secundum quod dicitur ludith decimo; sed ipsa faciebat pro bono, quia alias est reprehensibile; Ecclesiastici undecimo: « In vestitu ne glorieris unquam ». laclv.m dicit: Perfruere vita cum uxore, qucLm di- ligis. Haec perfruitio describitur in Proverbiorum septimo: « Veni, inebriemur uberibus et perfruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies ». Et hoc non tanlum semel, sed cunctis diebus vitae instabiiitatis tuae, qui dati sunt tibi suh sole. Vere vita nostra est instabilis, secundum illud lob decimo quarto: « Nunquam in eodem statu permanet». Et ad maiorem expressionem dicit: Omni tempore vanitatis tuae. Vita nostra teinpus est vanitatis; unde in Psalmo: « Homo vanitati similis factus est; dies eius sicut umbra praetereunt »,

(Vers. 9. 10.). Haec estenimpars etc. Hic tangitur quartum, scilicet commendationis confirmatio, et est confirmatio in hoc, quod homo nullam aham exspectat mercedem nec alium habet fructum, ideo debet accipere quod potest; ideo dicit: Haec est enim pars in vita tua et in labore, quo laboras sub sole, scilicet praesentialiter delectari; Sapientiae secundo: « Ubique relinquamus signa laetitiae nostrae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors ». — Et quia nulla alia est exspectanda, debet homo de hac accipere, quantum potest; ideo dicit: Quodcumque pofest manus tua, instanter operare, id est, dum tempus habes, non exspectes futurum; et ideo subditur: Quia nec opus, in agendis; nec ratio, in deliberandis; nec scientia, in cognoscendis; nec sapientia, in diligendis, erunt apud inferos, quo tu properas; ibi non sunt haec, quia, sicut dicitur lob decimo, « terra ilia est tenebrosa et operta morlis caligine, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ». Illuc properant peccatores, et omnes ante adventum Christi quantum ad limbum; lob decimo septimo: « In profundissimum infernum descendent omnia mea ». liluc properanl peccatores, per dies et dies appropinquantes; Deuteronomii trigesimo secundo: « luxta est dies perditionis ».

Potest autem istud exponi spiritualiter, ut primo hortetur ad iucunditatem contemplationis; secundo vero, ad instantiam alionis. Viris autem conlemplativis necessaria est meditatio sacrae Scri- pturae, puritas conscientiae, amplexus devotionis internae. — Quantum ad meditationem sacrae Sc'i- i ptura£ dicit: Comede panem et bibe vinum: panem quantum ad diflicilia, et vinum quantum ad facilia; Proverbiorum nono dicit Sapientia; « Venite comedite panem meum et bibite vinum, quod

miscui vobis ». — Quantum ad puritatem conscientiae dicit: Omni tempore vestimenta tua sint candida, id est conscientia munda; Apocalypsis tertio: « Non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis ». Quocontra dicilur Isaiae nono: <c Vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis ». Et quia ad munditiam conscientiae sequitur interna laetitia, ideo dicit: Et oleum de capite tuo non deficiat; unde in Psalmo: «Ut exhilaret faciem in oleo»; Matthaei sexto: «Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum » etc. — Quantum ad amplexus devotionis internae dicit: Perfruere vita cum uxore, quam diligis. Haec uxor est religio, in qua vacandum est contemplationi; Proverbiorum quinto: « Laetare cum muliere adolescentiae tuae, cerva carissima » etc. Haec uxor dilecta figurata est per Rachel, pro qua « servivit lacob seplem annis », Genesis vigesimo nono.

Deinde quantum ad activos dicit: Quodcumque potest manus tua, instanter operare. Instanter operan est operari celeriler, contra negligentiam; Ecclesiastici trigesimo primo: « In omnibus operibus tuis velox, et omnis infirmitas non occurret tibi»; ferventer, Proverbiorum decimo octavo: « Qui mollis est et dissolutus in opere suo frater est sua opera dissipantis »; continue, ut non tepescat; Ecclesiastici vigesimo septimo: « Si non in timore Domini te tenueris inslanter, cito subvertetur domus tua »; perseveranter; secundae ad Timotheum secundo: « Qui certat in agone non coronabitur, nisi legitime certaverit », id est perseveranter. Et subiungitur ratio, quare oportet instanter bene operari in praesenti: quia breve est tempus meriti; unde: Apud inferos non est opus, ad se exercendum ad pietatem; loannis nono: « Me oportet operari, donec dies est». Et ideo dicitur ad Galatas ultimo: «Operemur bonum, dum tempus habemus, ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei ». Non est ratio, ad inquirendum et discernendum, quid bonum, quid malum; lob duodecimo: « Palpabunt quasi in tenebris et non in lumine, et errare eos faciet quasi ebrios »; Isaiae decimo nono: « Et Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis ». Non est sapientia et scientia: scientia, scilicet ad contemplandum Deum in operibus suis, nec sapientia, ad contemplandum in se; de his Isaiae trigesimo tertio: « Divitiae salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus ».

I. Potest quaeri de hoc quod dicit: Mortui nihil noverunt amplius.

Videtur esse falsum: quia anima separata a corpore est liberior; sed substantia quanto liberior a corpore, tanto magis idonea cognitioni: ergo mortui sunt magis apti ad cognoscendum: aut igilur anima perit, aut cognoscit.

II. Item de hoc est dubitatio, quod non habenl ultra mercedem. — Hoc est haereticum manifeste, quia hoc tollit divinam iustitiam.

III. Item de hoc quod dicit, quod amor et odium simul perierunt. — Contra: Mala voluntas semper remanet: ergo si mala voluntas est per amorem et odium: ergo etc.

IV. Item de illa exhortatione: Vade ergo et comede panem tuum el hihe vinum etc.

Si velimus ad haec respondere, quod illud dicitur in persona Epicuri, tunc patet responsio; sed si volumus sustinere, quod in persona sua; dicendum, quod cum dicit, quod mortui non noverunt, intelhgitur quantum ad ea quae sunt in hoc mundo; quia haec mundana non noverunt, nec sunt in memoria mundanorum nec habent affectionem ad mundana. Et hoc patet per litteram, quia dicit:.ec habent partem in hoc saeculo.

Quod obiicilur de illa exhortatione, dico, quod illa exhortatio non est absolute dicta, sed conclusio ex praedicta vanitate illata. Unde dicit: Vade ergo, hoc est dicere: si homo non potest distinguere, utrum in praesenti debeat Deo placere et in futuro praemiari; si hoc, inquam, scire non potest, nec potest semper vivere: ergo secure potest gaudere. Sed illud non tenet, nisi hoc supposito, quod Dominus non remuneret aliter in futuro quam in praesenti; quae est praedicta vanitas, quam destruet infra undecimo '». Seoundo oiitar secaritas ex appaientia defeotas regiminis providentiae; qaae appaientia daplicitei ostenditur.

Verti me ad aliud etc. Sicut supra dictum esl, securitas est in mahs, primo, quia videtur deficere retributio iustitiae; secundo, quia videtur deficere regimen providentiae. Actum est de defectu, qui apparet esse in retributione iustitiae; agitur hic secundo de defectu, qui apparet esse circa regimen

pTovideiUiae, non enim videntur haec regi Qrdinate, sed casualiter. Et liabet haec pars duas, quia primo oslonditur defectus ordinis communiter; secundo speciahter, ibi: Ilanc quoque vidi sapientiam etc, ciroa praelationis inordinationem.

Primo oatonditnr defeotas ordinis in generali.

Circa priuuuii sic procedit. Primo oslendit inordinationem et casum, quod videtur esse quantum ad vitae conversalionem; secundo, quod videtur esse quantum ad mortis terminationem, ibi: Nescit homo finem suum.

(Vers. ll.). Quantum igitur ad vitae conversa-;jo,j ostendit inordinationem, quia res non aptantur ad ea, ad quae habent idoneitatem. Propter quod dicit: Ferri me ad aliud, quia supra consideravit retributionem, hic vertit se ad considerandum ordivelocium esse cursum, cum tanien siol idonei ad currendum; Amos secundo: « Peribit fuga a veloce». Nec fortium beUum, cum tamen sint idonei ad pugnandum; secundi Regum primo: « Ceciderunt rnbusti, et perierunt arma beliica». Nec sapientium panem, cum tamen idonei sint ad cibaria distribuendum; Isaiae tertio: « Non sum medicus, et in domo mea non est.panis». Nec doctorum divitias, cum sint idonei ad omnia dona possidendum; infra eodem: « Inventus est in ea vir pauper ». Nec artificum gratiam, cum tamen sint idonei ad grata opera faciendum; Isaiae vigesimo: « Confusi sunt omnes, qui operabantur bene». Sed tempus casumque in omnibus, quasi omnia a casu veniant, et temporaha varientur; supra lertio: « Omnia tempus habent et suis spatiis transeunt ». Et distinguuntur praedicta dona, quia duo prima respiciunt corpus: agilitas, ad assequendum desideratum, fortitudo ad resistendum malo illato; tria sequentia animam, scilicet sapientia in corde, doctrina in ore, ars in opere.

(Vers. 12.). Nescit homo finem suvm etc. Tangjtur hic secundum, scilicet defectus regiminis quoad mortis lerminationem, quia nulh determinatum est, nec quando nec quomodo debeat mori. Et videtur, quod mors tahs vel talis casu eveniat. Et proplerea dicit: Nescit homo finem suum,d est diem mortis; Matthaei vigesimo quarto - « Vigilate ergo, quia nescitis, qua-hora Doiiiinus vester venlurus sit». Et ponit exemplum, quomodo est inordinatio et incertitudo, dicens: Sed sicut pisces capiunlur hamo, scilicet ignoranter, et sicut aves comprehenduntur laqueo, scilicet per fraudem; Ecclesiastici undecimo: «Sicut perdix induritur in caveam, et sicut caprea in laqueum; sic et cor superborum». Sic capiuntur homines in tempore malo; primae ad Thessalonicenses quinto: « Cum dixerint: Pax et securitas, repentinus superveniet interitus ». Cum eis supervenerit extemplo, id est repente; Isaiae trigesimo: «Subito, dum non speratur, veniet contritio eius, et conterltur velut lagena figuh ».

Spiritualiter hic insinuatur bonorum superna elv.ctio, et postmodum malorum occulta damnatio. Ut igitur tolam bonorum operationem Deo attribuat, dicit primo: Non esse velocium cursum; quia est a se, quod currunt, sed a Deo; ad Romanos nono: « Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis ». Nec fortium bellum, quia in Psalmo: « Non salvatur rex per multam virtutem ». Nec sapientium panem, a se, sed a Deo; loannis sexto: « Paler meus dat vobis panem de caelo verum ». Nec doctorum divitias, sapientiae scilicet et scientiae, a se, sed a Deo; primae ad Corinthios primo: « In omnibus divites facti estis in illo », scilicet in Christo. Nec artificum gratiam, a se, sed a Deo; Psalmus: « Misericordiam et verilatem dihgit Deus; gratiam et gloriam dabit Dominus ».

Quantum autem ad malorum damnationem occuUam dicit: Nescit homo finem suum; quia « via impiorum tenebrosa » etc. Sicutpisces hamo, id est voluptuosi, qui capiuntur hamo voluplalis; primo: «Totum in hamo sublevavit». Et sicut aves laqueo, id est ambitiosi laqueo honoris; primae ad Timotheum tertio: « Non neophytum, ne, iii superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli ». Sic capiuntur homines, id est avari, in tempore malo; lob vigesimo septimo: « Dives, cum dormierit, nihil secum

  1. Potest dubitari de iioc quod dicil, quod vidit tempus et casum in omnibus. — Ergo secundum hoc videtur, quod omnia casu eveniant.

Sed contba. Videtur, quod non omnia casu eveniant:

Thess. 5, 3,

  1. Quia quae eveniunt secundum propasitnm non eveniunt casu; sed multa fiunt ex proposito: ergo non omnia casu.

  2. Praeterea videtur, quod in nullis sit casus, quia, ut dicit Plato, <f nihil est praeter primam causam, cuius ortum legilima causa non praecesserit i>: ergo secundum hoc nihil fit casu, sed omnia a causa determinata proveniunt.

  3. Iteni, in omni operatione Deus est agens principaliter; sed quidquid Deus agit principaliter, agit et scienter et ex proposito, et nihil tale fit casu: ergo nihil omnino casu flt.

Respondeo: dicendum, quod casus et forluna 5mj)t causae per accidens, non quia aliae causae a causiser se, sed quia, quando natura et intellectus aliquid faciunt, ad quod directe ordinantur, hoc per se feciunt, et non est ibi casus; quando vero ex eorum operatione aliquid evenit, ad quod directe non ordinantur, propter concursum allerius causae; ibi est casus; ut patet de creditore invento in foro et lapide cadente super caput. Dico ergo, quod si eventyj rerum comparentur ad causam primam, quae Deus est; cum Deus omnia praevideat, nihil est casuale secundum divinae praescientiae ordinationem. Si autem loquimur per comparationem ad causas creatus, aut circa immntabiles, sicut est circa motum superiorum corporum, aut circa mutahiles, sicut sunt causae inferiores, quae sunt sub sole; in dispositione causarum istarum mutabilium vix est, quin concurrat aliquis effectus non intentus, immo praeter intentionem; et ideo invenitur casus in omnibus, non quod omnia casu eveniant, sed quia circa omnem mulabilem creaturam aliquid evenit casuale.

  1. Quod obiicitur de divina praescientia, iara pjtgt jjj gpjjjj (jicitur casus in comparatione ad divinam praescientiam.

  2. Quod obiicitur secundo, quod omnia habent causam; dicendum, quod verum est, quod omnia habent legitimam causam, scilicet naturam, vel intelkctum; sed tamen per hoc non excluditur, quin aliquid possint facere vel faciant praeter ordinem, Deo exceplo.

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Sicut pisces capiuntur hamo; utrum comprehensio piscium sit a casu, vel non. Quod sic, videtur:

' In Timaeo: Onine aiilem, quod gignitur ex aliqua causa,

  1. Quia, quod iste piscis magis veniat quam alius, hoc non est per naturam nec per rationem: ergo per casum.

  2. Item, quod unus homo capiat, alter non, hoc non est per rationem naturae, vel artis: ergo a casu.

Sed contra: Si quis intendens invenire aurum foderet, non esset casus: ergo cum qui piscatnr intendat capere, non est ibi casus.

Respondeo: dicendum, quod est loqui de captione per comparationem ad capientes, et sic non est a casu; est etiam loqui per comparationem ad pisces, qui vadunt adhamum; et quia vadunt propter cibum, et aliud evenit, quantum ad illos est ibi casus. Secando ostenditar defectas ordinis in regimine providentiae in speoiai, et hoc tripliciter.

Hanc quoque vidi sub sole sapientiam. Determinavit supra defectum regiminis providentiae in generali; hic intendit ostendere in speciali, scilicet circa praelationem, quia sapientes contemnuntur, et stulti promoventur. Sunt igilur in hac parte tres partes. In prima ostendit sapientis depressionem; in secunda subiungit depressi commendationem, ibi: Etdicebam ego meliorem etc.; in tertia vero subinfert stulti promotioiwm, ibi: S(" spiritus potestatem habmtis etc.

Sapientis igitur depressio hoc ordine describitur. Primo praemittitur sapienliae laus; secundo exprimitur casus, in quo est potentiae defectus; tertio notatur sapientiae succursus; quarto vero, sapientis contemptus.

(Vers. 13.). Praemittitur ergo sapientiae /aw, cum dicit: Hanc vidi sub sole sapientiam, id est, in rebus mundanis per effectum cognovi; et probavi maximam, id est, approbavi et laudavi lanquam magnam valde. Magna enim sapientia est in vincendo mimicum inferiorem; maior, in vincendo aequipollentem; maxima, in vincendo fortissimum; unde dicitur lob vigesimo sexto de summe sapiente: « Prudentia eius percussit superbum ».

(Vers. k.). Civitas parva etc. Notatur hic cundo potentiae defectus, et hoc ad resistendum insurgenti; ideo dicit: Civitas parva, et pauci in ea aliqvid el quaecumque ab inlellectu utique aguntur, el quaecumviri, et debet suppleri lioc verbum: erat, vel construi cum verbo sequenti. Perfecla est obsidio. Et quia parva et paucos habens viros, ideo debilis est ad se defendendum; unde dicebat losapliat secundi Paraliponienon vigesimo: « In nobis non est tanta fortitudo, ut possimus resistere huic muUitudini» magnae, quia scilicet erant pauci. Maxime tunc non possunt, quando est fortis oppugnator; propter quod dicit: Venil conlra eam rex magnus, scilicet per potentiam; eC vallavit eam, per multam malitiam; exstruxitque munitiones per gyrum, ad pugnam; et perfecta esl obsidio, per resistendi impotentiam. Exemplum huius habetur ludith septimo de Bethulia, quae fuit ab Holoferne obsessa. Hoc etiam praedixit Dominus lerusalem Lucae decimo nono: « Circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te undique «.

(Vers. 15.;. Jnventusque est in ea etc. Notatur hic tectium, scihcet sapientiae succvrsus, ubi erat potentiae defectus. Propterea dicit: Inventusque est in ea vir pauper, et ita impotens; et sapiens el liberavit urbeni per sapientiam suam. Exemplum huius, quomodo sapiens liberavit, habetur de ludith in libro suo, quomodo liberavit Bethuliam ab Holoferne sapientia sua, cum esset infirma. Exemplum aliud habetur secundi Regum vigesimo, ubi dicitur, quod sapiens in.bela liberavit urbem ab impetu loab. Quocontra dioilur Baruch tertio: « Et quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam»; dicitur de forlibus.

Et nullus deinceps etc. Tangitur hic quartum, scilicet sapietUis liberanlis contemptus, cuius signum est oblivio. Ideo dicit: NuUus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Ecce, contemptus et ingratitudo; quocontra dicitur Ecclesiastici vigesimo nono: « Gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris; dedit enim pro te animam suam » etc.

Spiritualiter sunt quatuor hic consideranda: quae civitas, quis rex magnus, quis pauper sapjgft, quomodo nullus eius recordatur. — Civitas est Ecclesja; Psalmus: « Gloriosa dicta sunt de te, civitasDei». llaec civitas pa;-wi per humihtatem, quia in his solus Dominus habitat; Isaiae ultimo: « Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spirilu et trementem sermones meos »? Pauci in ea viri, comparatione malorum, Matthaei vigesimo: « Multi sunt vocati, pauci vero electi ». — Rex magnus est diabolus, de quo dicitur lob penullimo: « Ipse est rex super omnes fllios superbiae»; est etiam magnus, secunduin quod dicitur ibidem: « Non est potestas super terram, quae possit ei comparari». Hic rex conlra civitatem venit, per suggestiones; vallat, offerendo multipliciter delectationes; exstruxit munitiones, procurando peccatorum occasiones; et perfecte obsidet, cum implicat in mandatorum transgressiones. De his Lucae decimo nono: « Circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te et ad terram prosternent et non relinquent lapidem supra lapidem». — Vir pauper ei sapiens, qui est Christus, qui est vir a virtutis robore; leremiae trigesimo primo: « Mulier circumdabit virum ». Ipse etiam pauper; secundae ad Corinthios octavo: « Cum esset dives in omnibus, propter vos egenus factus est »; sapiens, immo ipsi, Sapientia; primae ad Corinthios primo: « Christum dicimus Dei virtutem et sapientiam ». Iste est a quaerentibus inventus; Matlhaei septimo: « Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit». Ipse liberavit populum, Isaiae - decimo nono: « Claniabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mitl«l ei salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos»; liberavit per suam sapientiam, cum tainen posset per potentiam; lob vigesimo sexto: « Prudentia eius percussit superbum». — Et nullus eius deinceps recordatus est, quia paupertas contemnitur; Proverbiorum decimo nono: « Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo ». Nullus recordatus est compatiendo, secundum quod dicitur Threnorum tertio: « Recordare paupertatis et transgressionis meae, absynthii et fellis »; sed econtra, Amos sexto: « Nihil patiebantur super contritione loseph ». Gratias agendo; Lucae decimo septimo: « Et non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena ». In apera imitando; Isaiae decimo septimo: « Eris deserta, quia oblita es Dei salutaris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata ». In ore cow/?tew/o; Genesis quadragesimo: « Succedentibus prosperis, pincerna est oblitus interpretis sui ».

Chapter 10 of 13