Capitulum XI
(Vers. 20.). Exhortatur igilur, ut nec malumdicat minuendo famam, nec malum imprecetur optando eius miseriam. Ideo dicit: Jn cogitatione tua regi ne detrahas, id est in occulto; Exodi vigesimo secundo: « Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices ». Et in secreto cubiculi tui, id est conscientiae, n£ makdixeri diviti, el hoc imprecando malum; ad Romanos duodecimo: « Benedicite persequentibus vos, benedicite et nohte maledicere»;
et primae Pelri tertio: « Non maledicium pro maledicto ».
Quia aves caeli etc. Hic redditur exhortationis ratio: quia publicabitur ab Angelis quod dixisti in occullo, quia aves caeli portabunt vocem tuam. Aves caeli vocat daemones propter suam velocitatem, quia veloces sunt, vel propter rapacitatem; unde Genesis decimo quinto: « Descenderunt volucres caeli super eadavera, et abigebat eas Abraham »; et Matthaei decimo tertio: « Aliud cecidit secus viam, et venerunt volucres et comederunt illud ». Et appellatur hic caelum aer caliginosiis, in quo daemones habitant. Isti portant vocem, quia publicant frequenter occulta; Matthaei decimo: «Nihil occultum, quod non scietur ». Et qui habet pennas annuntiabit sententiam, id est, diabolus annuntiabit malam tuam locutionem, quia ipse est accusator; sed ipse proiicietur tandem, unde Apocalypsis duodecimo: « Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos die ac nocte».
- Sed incidit hic dubitatio, quia dicit, quod aves caeli, id est daemones, denuntiant detractionem cogitationis: ergo videtur, quod diabolo sit nota voluntas nostra et cogitatio.
Sed contra hoc est: 1. Quia de solo Deo dicitur, quia ipse est scrutans corda et renes: ergo solus cognoscit cogitationes et affectiones.
- Item dicit Augustinus, quod si diabolus cognovisset patientiam lob, nunquam eum tentasset, quia non tentat aliquem, nisi ut vincat, non ut vincatur.
Respondeo: dicendum, quod nec daemones, nec etiam boni Angeli nisi in Verbo, possunt cognoscere cogitationes nostras et affectiones occultas; et
Secundo datur lemedinm contra vanitatem secuiitatis ortam ex defectu letiibutionis iustitiae.
Mitte panem tuum etc. Posuit supra remedium contra hoc, quod videbatur deflcere regimen providentiae ex inordinatione praelationis; hic secundo voco occultas, quae non manifestantur- per signa; eas autem, quae per signa manifesL-mtfir, daemones deprehendunt et illas cognoscunt; et quia paucae sunt, quarum non appareant aliqua signa vel in opere, vel in facie, vel in verbo, sive alio modo: ideo di- II. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod aves caeli portabunt vel annuntiabunt.
Ego quaero: quomodo portabunt? Si dicatur, quod ad eum, de quo dicitur; istud falsum est, quia tunc quihbet sciret omnia mala occulta, quae de se dicuntur: inteUigit ergo, quod portabunt ad Deum.
Sed contra: 1. Deus est nobis immediatior et praesentior quam daemones, cum non longe sit unoquoque nostrum «. Si igitur portare vel annuntiare flt ei qui distat, patet, quod non sit idem.
- Item, illud portare per quos flt? Aut per Angelos bonos, aut per malos; non per bonos, quia boni nostram salutem procurant, non ergo damnationem: non ergo offerunt mala. Si per daemones; conlra: Daemones Deum non vident nec magis Deo loquuntur quam mali homines: ergo si mali homines non ferunl ad Deum, ergo nec daemones.
Respondeo: dicendum, quod aves dicuntur hic maU spiritus sive daemones; isti dicuntur Deo portare merita mala et occulta, Angeli autera boni merita bona. Portare autem, hoc non est Deo voce tenus referre, vel ei tanquam ignoranti notificare, sed malitiam nostram cognoscere et cognoscendo memorari et testis esse. Boni autem addunt supra cognitionem, memoriam et testimonium intercessionem, mali vero accusandi voluntatem.
- Et sic patet responsio, quia non referunt tanquam distanti, sed tanquam iudici. Et ad secun- dum, quia mali ex oflicio mala observant et damnationem procurant; ideo eis competit. ponit remedium contra hoc, quod videbatur deficere retributio iustitiae, propter quam assecurabatur homo in malo et torpebat ad bonum. Remedium autem hoc consistit in consideratione retributionis futurae; et quoniam Deus tribuit bene facientibus bona et male facientibus retribuit mala: ideo primo ex considerapossent in hominibus cernere, non tenlarent; sicut illam in lob
tione praemii invitat ad bonum; secundo ex consitleratione supplicii revocat a malo, ibi: Si annis multis vixerit fiomo.
Primo inyitat id bonum oonsideratione priemii.
Bonum autem, ad quod invitat, est bonum pietatis, quae « valet ad omnia », et propter quam maxime iusti salvantur, sicut patet apud Matthaeum vigesimo quinto, ubi sola opera misericordiae numerantur. Ideo hortatur hic ad opera misericordiae et eleemosynae faciendae propter retributionem.
Et primo hortatur, ut fiant libenter; secundo, ut flant abundanter, ibi: Da partes septem; terim, ut flant incessanler, ibi: Qui observat ventum nunquam etc. — Cum ergo hortatur, ut flant voluntarie et libenter, praemittit exhortationem et subiungit rationem.
(Vers. 1.). Exhortatur igitur ad libenter eleemo- synam faciendam; ideo dicit: Mitte panem tuum, id est, hbenler et liberahter da, non per extorsionem et quasi coactus; secundae ad Corinthios nono: « Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus ». Panem tuum, non alienum; Ecclesiastici trigesimo quarto: « Qui ofTert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris». Super transeuntes aquas. Aquae multae -sunt popuU multi, Apocalypsis decimo septimo; transcuntes aquae sunt qui transeunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum; tales sunt peregrini et advenae; istis facienda est eleemosyna; Isaiae quinquagesimo octavo: « Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuara ». Vel: aquae sunt tribulationes praesentes, iuxta illud Psalmi: « Intraverunt aquae usque ad animam meam »; transeuntes aquae sunt pauperes et afilicti, quia per tribulationes transeunt ad requiem; talibus est eleemosyna facienda; Lucae decimo quarto: « Cum facis eleemosynam, voca pauperes ac debiles, caecos etc. Et redditur ratio: Quia post tempora multa invenies illum, id est retributionem pro illo; non ergo deficit retributio, sed differtur; Ecclesiastici duodecimo: « Benefac iusto, et invenies retributionem magnam; et si non ab illo, certe a Domino »; item Lucae decimo sexto: «Facite vobis amicos de mammona iniquitatis » etc.
(Vers. 2. 3.). Da partes septem etc. Ilic secundo hortatur ad dandum abundanler; et praemittit exhortationem et subiungit rationem. Exhorlatur ergo ad abundantiam dicens: Da partes septem nec non et octo, id est secundum possibilitatem tuarum virium da eleemosynam, ut, sive pauper fueris, sivo dives, des bonorum tuorum septimam et octavam, id est, partem pauperum facias bonam; secundae ad Corinthios octavo: « Ut vestra abundantia illorum inopiam suppleat »; et Lucae undecimo: « Date eleemosynam de eo quod superest ». Ideo dicit: Da partes septem; per septenarium enim intelligimus quantum suflicit ad supplendam necessitatem pror priam; quidquid ultra illud est dicitur septem, et octo; et hoc pauperibus est distribuendum, non est congregandum in thesauros terrenos, sed caelestes; unde Matthaei sexto: « Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demohtur »; et Tobiae quarto: « Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si parum, etiam illud hbenter imperliri stude ». Et /'aiw huius largitatis redditur, cum infertur: Quia ignoras, quid mali etc. Et multiplex redditur ratio, scilicet propter cautelam mali; unde dicit: fgnoras, quid mali futurum sit super terram. Quia ergo non es cerlus, necesse habes tibi providere, ne incidas in periculum; et remedium optimum est abundans eleemosyna; Ecclesiastici vigesimo nono: « Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit et liberabit ab omni malo ». — Propter ampli/icationem meriti dicit: Si repletae fuerint nubes, a Deo supple, imbrem super terram effundenl, propter quem imbrem terra fructificat; Osee sexto: « Veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae »; et hoc ad fructificandum et multiplicandum bona terrae merito eleemosynae. Sicut enim nubes plenae inebriant terram pluvia, sic eleemosynae multiplicatae inebriant animam gratia; secundae ad Corinthios nono: « Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae ». Propter stabilitatem praemii, quod non poterit variari nec perdi; propter quod dicit: Si ceciderit lignum ad austrum; lignum istud, homo; de quo lob decimo quarto: « Lignum habet spem, si praecisum fuerit, rursum virescet ». Et auster dat intelligere calorem caritatis et statum gloriae; Cantici quarto:
«Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum » etc. Lignum igitur cadere ad uustrum est liominem in morte introduci in gloriam; et tunc ibi erit, id est, nunquam poterit demoveri; Apocalypsis tertio: « Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius ». Si ceciderit ad aquilonem, ibi erit, id est, si ad poenam infernaleni; leremiae primo: « Ab aquilone pandetur omne malum »; qui cadit in infernum ibi eril, quia inde nunquam liberabitur. iusto enim dicitur Isaiae ultimo: « Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur ». In quocumque loco ceciderit, ibi erit, sive bono, sive malo; ad Galatas sexto: « Quae seminaverit homo, haec et metet ».
Qui observat ventum etc. Hic hortatur ad dandum incessanter; et primo docet, tempord non esse observanda; secundo, opera divina non esse perscrulanda; tertio, opera misericordiae continuanda.
(Vers. 4.). Quantum ad primum dicit: Qui observat ventum non seminat, quia frequenter venit ventus, quem non vult, et non venit ventus, qui placeat. Et qui considerat nubes numiuam metet; et ideo oportet, quod quando est tempus merendi, metat, et serendi, seminet, non exspectet. Sic etiam in proposito, dum tempus habet, bonum faciat; Ecclesiastici quarto: « Cor inopis ne afflixeris, et ne protrahas datum angustianti »; et Proverbiorum tertio: « Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare »; et ita non debet tardare.
(Vers. 3.). Quomodo ignoras, quae sit via etc. Supra dixit, tempora non esse observanda, hic secundo docet, divina opera non esse considerarula vel perscrutanda, quia non possumus; ideo dicit: Quomodo ignoras, quae sit via spiritus. Spiritus, qui est Deus, quia hanc ignoramus; unde loannis tertio: « Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed nescis » etc; et lob nono: « Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligara». Spiritus, qui est animus sive spiritualis creatura, cuius via, id est ortus, nescitur, nec etiam occasus; supra tertio: « Quis novit, si spiritus fdiorum Adam ascendat sursum»? Spiritus, qui est ventus, cuius via nescitur, id est origo; unde in Psalmo: « Qui profert ventos de thesauris suis »; Exodi decimo quinto: « Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare ». Dicit ergo: Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, id est, quomodo compaginentur et distinguantur; quia etiam ipse Avicenna dicit, quod vis formativa membrorum est vis divina; secundi Machabaeorum septimo=: «Nescio, qualiter in utero meo apparuistis; neque enira spiritum et animam donavi vobis, et singulorum membra non ego compegi»; sed ille compegit, ad quem lob decimo: «Ossibus et nervis compegisti me ». Quomodo haec ignoras, quae sunt carnaUa; sic ignoras opera Domini, qui fabricator est omnium; opera, id est occulta iudicia, de quibus in Psalmo: « Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius». Haec opera ignoramus; ad Romanos undecimo: « 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius »!
Man£ semina etc. Hic tertio hortatur ad bene faciendum incessanter; et praemittitur exhortatio; secundo subiungitur exhortationis ratio, et tertio remuneratio.
(Vers. 6.). Exhortatur ergo ad faciendum opera misericordiae incessanter, cum dicit: Mane semina semen tuum, hoc est in tempore iuventutis, quia, Threnorum tertio, « bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua ». Et vespere ne cesset manus tua, id est in senectute, quasi dicat, quod in omni tempore et aetate sine cessatione sunt bona opera facienda; ad Galatas ultimo: « Bonum autem facientes, non deflciamus; tempore enim accepto metemus, non deficientes ». Ideo continue serendum, quia, secundum quod dicitur secundae ad Corinthios nono, « qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet ».
Quia nescis etc. Hic notatur secundum, scilicet exhorlationis ralio: quia nescit homo, quando et quae opera acceptat Deus, sicut qui seminat nescit, quod semen fructum facit. Ideo dicit: Quia nescis, quid magis oriatur; hoc, id est serotinum, an illud, id est matutinum; supra nono: « Nescit homo, utrum amore, an odio dignus sit». Etsiutrumque simul, melius erit, quia « plura bona paucioribus magis eligenda »; Isaiae trigesimo secundo: « Beati, qui seminalis super omnes aquas ».
(Vers. 7.). Duke lumen etc. Hic notatur tertium,
solis aeterni, in quo est summa dulcedo, el ita inagna remuneratio est. Et propterea dicit: Dulce limen, ad aspiciendum. De liac dulcedine in Psalmo: « Quam magna muUitudo dulcedinis tuae, Domine» etc. Etdelectabile est oculis videre solem, illum solem, de quo Malachiae quarto: « Orietur vobis timentibus Deum sol iustitiae ». Hunc sokm delectabile est videre; ideo primae Petri primo: « In quem desiderant Angeli prospicere». Et quia hi soli videbunt illud lumen, qui erunt a dexlris; ideo in Psalmo: « Delectationes in dextera tua usque in finem».
Possunt etiam breviter haec exponi de eleemobenler sive liberaliter, abundanter et incessanter: Ubenler sive liberaliler, cum dicit: Mitte panem tuum etc, id est, gratis da; Matthaei decimo: « Gratis accepistis, gratis date»; panem, scilicet doclrinae, de quo dicitur Threnorum quarto: «Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis». Super transeuntes aquas, id est contemuentes bona temporalia, quibus solis dandus est; Malthaei septimo: « Nolite dare sanctum canibus ». Vel: super illos, de quibus in Psalmo: « Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos » ete.
Abundanter etiam dispensanda; ideo dicit: Da partes septem; partes septem intelligimus doctrinam Chrisli veteris testamenti, quia ibi praecipiebatur septimus dies servari. Per octo intelligimus doctrinam novi testamenti, quia octavus dies observari praecipitur. Et quia non potest homo abundanter doclrinam communicare, nisi desuper impleatur, dicit: Si impletae fuerint nubes, imbrem super terram effumlent. Nubes sunt praedicatores boni, qui volant ad alta per contemplationem; Isaiae sexagesimo: « Qui sunt hi qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas »? Isli replentur a Domino scientia; Isaiae undecimo: « Repleta est terra scientia tua, sicut aqua maris operientis »; et hoc per Spiritum sanctum; Sapientiae prinio: « Spiritus Doraini replevit orbem terrarum ». Istae nubes repletae effuiuimt imbrem, id est divini verbi doctrinam; Ecclesiastici trigesimo nono: « Ipse tanquam. imbres mittet eloquia sapientiae suae »; Isaiae quinquagesimo quinto: « Quomodo descendit imber et nix de caelo et inebrial terram et infundit eam; sic erit verbum meum », super terram cordis ad fructilicandum; ad Hebraeos sexto: « Terra super se venientem bibens imbrem, et proferens herbam opportunam » etc.
fncessanter etiam est dispensanda; ideo dicit: Qui considerat ventum non seminat. Seminare est verbum Dei praedicare; Matthaei decimo tertio: « Exiit qui seminat seminare semen suum »; et postexponit: «Semen est verbum Dei ». Ventumte est ventus detractionis, de quo lob primo: « Ventus venit a regione deserti et concussit quatuor angulos domus». Qui observat hunc ventum detraclionis nunquam seminat, quia qui timet verba hominum detrahentium non praedicat ad fructum, immo agitatur ut arundo; Matthaei undecimo: « Quid existis videre? Arundinem vento agitatam »? Kt qui cmsiderat nubes nunquam metet. Nubes, ut dicit Glossa, est blandimentum adulationis, quam qui cupit habere nunquam metit vitam aeternam, quia «recepit mercedem suam », Matlhaei sexto; et seminat in carne, et ideo metet corruptionem ad Galatas ultimo: « Qui seminat in carne » etc. Et ideo haec contemnenda, sed mane et vespere praedicandum; secundae ad Timotheum quarlo: « Praedica verbum, iusta opportune, importune »; Actuum vigesimo: « Per triennium non cessavi die ac nocte, cum lacrymis monens unumquemque vestrum».
Seonndo levooit a malo oonsidei&tione fatuii supplicii.
Si annis muUis vixerit homo etc. Supra hortatus est ad bonum consideratione praemii; hic intendit revocare a malo consideratione futuri supplicii; et id quidem facit hoc ordine. Primo dicit, futuri temporis habendam esse memoriam; secundo reprehendit praesentem laetitiam; tertio hortatur abiicere omnem nequitiam et malitiae abundantiam.
(Vers. 8.). Ad futuri temporis memoriam habendam hortatur et monet, quantumcumque homo nientem super se bibens imbrem et generans herbam opporabundet praesenli prosperitate. Propler quod dicit: Si annis nmltis vixerit homo, quia revera, elsi videantur inulti, multi tamen esse non possunt, secundum illud Ecclesiastici decimo octavo: « Numerus dierum hominis, ut multum centum atini ». Et in his omnibus laetalus fueril, secundum quod illi, de quibus dicitur lob vigesimo primo, « tenent tympanum et gaudent ad sonitum organi; ducunt in bonis dies suos » etc. Meminisse (lebel tenebrosi temporis, id est diei iudicii, quae erit teinpus tenebrosum; Sophoniae primo: « Dies illa, dies irae, dies tenebrarum et caliginis »; et dierum muUorum. Isti sunt dies sive anni aeternitatis; in Psalmo: « Melior est dies una in atriis tuis super millia». Memorari debet diei iudicii, ut timeat; memorari debet gloriae, ut speret et gaudeat, et hoc secundum vicissitudinem operum; unde Ecclesiastici undecimo: « In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum ». Dierum, inquam, muUorum, qui cumvenerint, vanUatis arguentur praeterita, id est, manifeste ostendentur fuisse vana; unde Hieronymus: Cum regnum Christi venerit, cetera regna evanescent. Arguentur praeterita, scilicet de vanitate mutabilitatis; Sapientiae quinto: « Quid nobis profuit superbia? Aut divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt haec omnia velut umbra». Arguentur de vanitate iniquitatis; Ecclesiastici decimo septimo: « Quid nequius, quam quod excogitavit caro et sanguis »? Et haec arguentur; ad Ephesios quinto: « Quae enim arguuntur a lumine manifeslantur ».
(Vers. 9.). Laetare ergo iuvenis etc. Hic secundo reprefiendit praesmtem laetitiam, asserens, hominem pro illa iudicandum esse; unde ironice loquens dicit: Laetare ergo, in iuvenis, adolescentia tua, quia illa aetas est laetitiae apta; unde Sapientiae secundo: «Venite, fruamur creatara tanquam in iuventute celeriter»; quasi dicat: ne laeteris in iuventute, ne doleas in senectute; unde Ecclesiastici quinto: « Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui ». Et explicat laetitiam, ut sit completa et in animo et in opere et in signo. Quantum ad laetitiam delectationis in aninw dicit: Et in bono sil cor tuum, quasi dicat: non laeteris corde, quia supra septimo: « Cor stulti, ubi laetitia». Quantum ad delectationem in opere: Et ambula in viis cordis tui, id est, exterius comple opere quod desiderascorde, quasidicat: non ambules; Ecclesiastici decimo oclavo: « Fili, post concupiscenlias tuas non eas, et a voluntate tria avertere ». Quantum ad laetitiam in signo dicit: El in intuitu oculorum tuorum, ut ea intueatur oculus, quae desiderat cor, et operatur manus tua, secundum quod de illis dicitur, de quibus secundae Petri secundo: « Habentes oculos plenos adulterii et incessabilis delicti », quasi dicat: non sic ambules; Isaiae tertio: « Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nulibus oculorum » etc. Et quod istud sit ironice dictum, patet, quia comminatur malum sic laetantibus; unde subdit: Et scilo, quod pro his omnibus adducet te Deus in iudicium. Et ideo omnia sunt fugienda; lob decimo nono: « Fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius, et scitote, esse iudicium ».
Chapter 12 of 13