Skip to the text

Caput II. Falso imputari Parisiensibus, quod saltem in fidei causis, recursus ad concilium semper sit necessarius

Falso imputari Parisiensibus, quod saltem in fidei causis, recursus ad concilium semper sit necessarius.

At illud ineluctabile esse putant, quod, saltem in fidei causis, recursus ad concilium semper sit necessarius, si Papam negemus esse infallibilem. Qua una doctrina prævalere hæreses, cum in ea incidunt tempora, quibus concilium vix ac ne vix quidem congregari possit. Hoc adversarii omnes ad unum inclamant ; sed hæc omnia frustra sunt. Jam enim Lutherum omni anathemate prosecuti sumus, quod ad generale concilium omnia fidei decreta suspenderet ; et nostra Facultas eamdem doctrinam in Milleterio condemnavit atrocibus notis : quam censuram integram suo loco referemus. Neque obscurum est Gersonem et alios, id non tantum concilio generali et congregatæ Ecclesiæ, sed etiam ubique diffusae tribuisse, ut errare non possit ; nec mirum, cum concilium ipsum eo sit infallibile, quod Ecclesiam repræsentet : quo fit ut Ecclesiam per se esse infallibilem negare nequeat, qui vel intelligat repræsentare quid sit. Denique pestiferam doctrinam clerus Gallicanus, novissima illa, quam totis studiis impugnant, Declaratione confixit, dum sine concilio quoque Ecclesiæ consensum valere professus est. Sed illum quem laudamus, Ecclesiæ consensum irridet Nicolaus Dubois, dum ea verba tractat Declarationis Gallicanæ : Nisi Ecclesiæ consensus accesserit. Sic enim interrogat : « Cujus Ecclesiæ ? An universalis, omniumque prælatorum et episcoporum, etiam capitulorum, tam cathedralium quam collegiatarum ? » Ut ludit vir suavis, sibique et aliis offundit nebulas ! Pergit porro : An omnium episcoporum totius orbis, etiam Japonum, Indiarum et aliorum apud infideles vel hæreticos latitantium ? Quandonam tandem hic habebitur ? Dum expectabitur ab aliquibus aliorum consensus, ex his forsan mortui erunt plures, qui forte consenserint, sed de quorum consensu non constet authentice, Illorum igitur qui successerint novus consensus [575] erit expectandus... An majoris partis... Facti quæstio inextricabilis, quia unde scietur, quod illi quos consensisse constabit authentice, majorem partem Ecclesiæ constituunt.1 » Quin episcoporum labori ac sumptibus parcit vir providus : « Quanta, inquit, singulis episcopis molestia et sumptus , ut ex toto orbe, ab omnibus ecclesiis vel saltem majori earum parte obtineant authenticam consensus demonstrationem ? » Metuit etiam Galliæ ab iis, qui praetendunt pontificias Bullas de Janseniano negotio, non esse recopias : « Satisque, inquit, ipsis erit si negent ; quia . .. illi incumbit probatio, qui affirmat, non qui negat . » Hæc tamen et alia, quæ operose et anxie vir bonus congerit, eo fundamento nituntur, quod consensus, nisi certa consentientium omnium, per peculiare instrumentum, testificatione constare non possit ; quod cum sponte et uno veluti flatu corruat, tum omnis machina concidat necesse est, et inanes terriculæ, uti illa in nubibus efficta monstra, evanescunt.

Paribus argumentis si quis adoriatur nostrum auctorem, rogetque aliqua lex recepta, an obsoleta sit ? Credo, plebiscitum requiret, quo ipsi quidem constet plebem decreto facto legi obstitisse, aut vero consensisse : vel quandoquidem plebi subditæ non est datum abrogare legem à principe latam, nisi aliquo modo princeps consenserit, noster hæsitabit quoad de abrogata lege diploma principis afferatur : totumque illud, quo de explicito et implicito, interpretativoqne consensu, theologi, philosophi, jurisconsulti sanciunt ad unum omnes, futurum est irritum. Hos in re tam seria ludos agunt.

Neque cogitant consensum publicum non eo constare, quod aliquod de illo exiet commune et publicum instrumentum. Quin illud est persæpe multo validissimum, ut in omnibus imperiis, ita in imperio Christi, quod nullo peculiari instrumento consignatum, sed omnium inscriptum mentibus, omnium sermone usuque celebratum. Atque illud in Ecclesia plerumque contingere, et ex sese perspicuum est, et suo loco fusius exequemur, et vel nunc satis liquet de decretis pontificiis nullam dubitationem [576] esse posse, receptane sint annon ? Quis enim nesciat nullis missis nuntiis, nullis perlatis litteris, de janseniano negotio diplomata ubique obtinere, cum neminem obstrepere ac reclamare audiamus ? Quod cum sit, tunc concilium non est necessariam. Sic enim sua sponte per pronos animos, ab alta Sede Petri, vera doctrina prolabitur, ac Romano Pontifice omnium explicante doctrinam et sententiam, nihil necesse est, ut congregata synodo, ipsa per se tota quid censeat Ecclesia eloquatur. Denique quocumque modo fiat , ut Ecclesia consentiat, transacta plane res est. Neque enim fieri potest unquam ut Ecclesia, Spiritu veritatis instructa, non repugnet errori. Sic res janseniana processit. Sed hoc quoque suo loco. Interim, satis constat totum illud tantopere à Disquisitore aliisque jactatum, de sumptibus atque laboribus, deque nuntiis ac litteris quocumque mittendis, ludicrum vanumque esse.

Footnotes

  1. Disq. , art. viii, n. 107, 108, 109, 110 et seq., p. 38, 39. Vid. etiam part. refut., etc. p. 78. ↩

Chapter 38 of 49