Caput IV. Adversarii quæstionem de superior itate Papæ ad vana redigunt ; casui hæresis evertit eorum generales regulas : Cajetani argutiæ recitantur
Adversarii quæstionem de superior itate Papæ ad vana redigunt ; casui hæresis evertit eorum generales regulas : Cajetani argutiæ recitantur.
Repulimus ea quæ Parisiensibus falsa imputantur, sed odia profecto omnia, quibus hanc sententiam prosequuntur, necesse [578] est ut concidant, cum ea viderimus, quæ ipsi, vel tanquam necessaria, vel tanquam probabilia confitentur.
Placet primum audire quid illi velint, qui vehementissimi omnium fuerint. Hi dicent statim, Papam supra omnia concilia esse ; nullo casu à sibi subjectis judicari ; neque enim duas potestates supremas esse posse ; contrariam sententiam erroneam esse . ita Cajetanus,1 primus omnium, quod sciam, erronei affixa nota, satis confidenter ( quippe quem nec alii sequerentur). Sed ipsum tanta dicentem audiamus. Statim hæret ad canonem Si Papa ,2 et ad illud, nisi fuerit à fide devius ? Tunc enim accusari, damnari, deponi Pontificem, velit, nolit, confitetur . At forsitan declarative tantum, non autem destituti ve, ut aiunt : Papam enim volunt per hæresim ipso jure cadere à papatu, ac declaratione tantum opus esse. Hæc alii, non ipse Cajetanus ; atque omnino asserit non id divino jure, non humano esse cautum. Sic denique statuit : « Papa hæreticus non est ipso facto depositus, sed deponendus.3 » Sagatis enim ingenii vir satis intelligebat ad quam pontificii status ac publicæ securitatis perniciem pertineret illud, ipso facto depositus, Statim enim, hæresis mentione facta, contemni impune Pontificem à quocumque privato, et ejus acta haberi nulla et irrita, et totam concuti Ecclesiam : quæ Gerson intuens docebat, « Papam non cessare, ipso facto, quo cadat in hæresim, sicut nec alius episcopus, propter incertitudinem ecclesiasticæ politiæ.4 » Neque erat quod ad notorietatem incurrerent. Primum enim de ipsa notorietate luditur, periculosissimumque est notorietate agere, nisi ipsa notorietas certo supremoque judicio declaretur. Tum si ad notorietatem solam animadversio necessaria redigitur, maximum erat periculum, permitti Ecclesiam hæretico Pontifici, certa in fidem, licet nondum notoria machinanti. Quo in genere, quæ occultiora, ea periculosiora sunt. Quare nec canon, Si Papa, in notoria tantum hæresi Papam judicari vult, sed generatim, si sit à fide devius, honorique ac securitati ipsius Pontificis datur, ut nonnisi à concilio generali judicandus veniat. His quidem [579] rationibus victus Cajetanus assensit. At illa interim præclara quam animo informaverat, pontificatus idea effluebat. « Magna enim, inquit, restat ambiguitas quomodo et à quo judicabitur Papa deponendus... ; cum judex in quantum judex, sit superior eo qui judicatur.5 » Magna certe et inextricabilis difficultas. Videamus quomodo se expediat. Primum refert à quibusdam dici, « quod licet absolute Papa non habeat superiorem in terris, ipse tamen, in casu hæresis, habet superiorem in terris Ecclesiam universalem ; et sane, inquit, est via communis. » Verum eam ipse rejicit, male sibi metuens, ne scilicet ex illo casu pulsus in alium, nullo loco possit consistere. Neque enim Christus peculiare quidquam, universali Ecclesiæ tribuit in solo hæresis casu ; atque omnino tota illa de perfectissima, hoc est, in omni casu suprema et absoluta Pontificis monarchia, tota, inquam, illa Cajetani idea ac regula perit, si vel in uno casu hæresis fallit. Attamen sic elabitur : « Posse dici quod Papa nec simpliciter, nec in casu hæresis habet superiorem in terris, sed subest potestati ministeriali universalis Ecclesiae, quoad solam depositionem. » At interim extorquetur vel ab invito illud, subest ; neque efficiet ulla arte Cajetanus, eum qui, ut deponatur, subest, non etiam subesse, ut convincatur et ut judicetur. Neque item efficiet, ut is qui habeat judicem, non habeat superiorem . Quis autem negaverit ministerialem esse Ecclesiæ potestatem ? Respectu Christi certe ; Papæ quidem respectu, ministerialem esse, qua Papa judicetur ac deponatur ; nec si millies dixerit Cajetanus, omnesque argutias exhauserit, ulli persuadebit.
Sane operæ pretium est intueri ut se torqueat, dum potestatem illam ministerialem exponit Ait enim potestatem illam, qua Papa deponitur, tripliciter considerari posse . « Tria enim, inquit, inveniuntur in Papa ; scilicet papatus, persona quæ est Papa, puta Petrus, et conjunctio utriusque..., ex qua conjunctione resultat Petrus Papa, » His positis subdit : « Et quoniam amotio Papæ, sive per renuntiationem, sive per depositionem, sive per ejectionem non est corruptio papatus, nec Petri, sed conjunctionis papatus et Petri ; idcirco diligentissime et cautissime oportet pro [580] regula habere ante mentis oculos, cum de amotione Papæ tractatur, quod non requiritur potestas superior Papa, sed superior conjunctione inter Petrum et papatum. »
Hæc Cajetanus operosissime tribus exequitur prolixissimis capitibus xx, xxi et xxii. Qua sane doctrina facile demonstraveris, ne Nestorium quidem, exempli gratia, ab Ephesino concilio, tanquam superiore fuisse depositum. Quis enim non videat depositionem eam non esse corruptionem episcopatus, qui sane in Ecclesia catholica manet integer ; neque etiam Nestorii, qui incolumis superest ; sed conjunctionis episcopatus cum Nestorio : atque adeo concilii Ephesini potestatem non esse superiorem episcopo Nestorio, sed superiorem conjunctione inter Nestorium et episcopatum : quæ quam vana et absurda sint omnes intelligunt.6
Quare et illud vanum est, quod illa potestas qua Papa hæreticus deponitur, « licet minor papatu, habet tamen vim coactivam, non super Petrum Papam, sed super conjunctionem papatus et Petri..., in causa hæresis ; ita quod illa potestas relata ad Papam est ministerialis, relata ad conjunctionem Petri et papatus in fieri vel dissolvi, subjecto existente disposita, est auctoritativa.7 »
Huc denique recidunt qui paradoxa fingunt, ut altiora quam ipse Christus de Christi Vicario meditentur. Quæ Cajetanus, ut ipse profitetur, ex intimo philosophiæ sensu quantumvis deprompserit, omnemque scholasticæ suæ artem excusserit, non tamen perfecerit ut ad hæc inania , theologiæ gravitas, ne dicam fidei, redigatur auctoritas. [581]
Footnotes
-
Cajet., de Comp. Pap. et Conc., loc. cit., et pass. ↩
-
Dist. xl, cap. vi. ↩
-
Cajet., ibid., cap. xvii, xviii et seq., p. 19 et seq. ↩
-
Gers., tract. An liceat appellare à Papa,, tom. II, p. 305. ↩
-
Caj., de comp., etc., cap. xx. ↩
-
On n'a pas oublié que, dans cette question, tous les raisonnements de l'auteur reposent sur la supposition impossible que le Pape, enseignant ex cathedra, comme chef de l'Église, peut tomber dans l'erreur. Quelles que soient les explications des théologiens, nous répondons à tout d'un seul mot, en niant l'hypothèse. ↩
-
Caj., de comp., etc., cap. xxi. ↩
Chapter 40 of 49