Skip to the text

Caput IX. Propter quæ scelera in Pontificem animadverti possit ; canonistas fere omnes, non iisdem licet verbis, in eamdem rerum summam convenire

Propter quæ scelera in Pontificem animadverti possit ; canonistas fere omnes, non iisdem licet verbis, in eamdem rerum summam convenire.

Memoratum à nobis est sub Eugenio IV ab ipsi obedientibus, summa contentione animorum fuisse agitatum , propter quæ scelera Pontifex indubitatus accusari ac judicari posset . Ac passim consentiebant nunquam id fieri posse, nisi propter unam hæresis causam . Cæterum non eo secius in varias sententias abierunt. Pars enim aiebat Papam si scandalosus et incorrigibilis videatur, de hæresi suspectum , neque jam indubitatum esse Pontificem : [588] quo jure asserebant in eum animadverti passe, extrema etiam sententia, ea glossa nisi, quod contumacia sit hæresis.1 Hæc docebant in ipsa Eugenii curia Ludovicus Romanus, Antonius Rossellus aliique complures quos quidem, cum de Dionysio Carthusiano et Joanne Driedone ageremus, facile ostendimus summi ipsa consentire cum iis, qui de Papa scandaloso gravissima dicerent .

At pars alia, quæ magis Pontifici gratificari videbatur, haud multo leviora proferebat. Nam etsi Pontificem notorie etiam et contumaciter scandalosum deponi posse negabat ; at invito eo colligi synodum à cardinalibus ; at cardinalibus deficientibus, Patres ultro convenire posse ; at moneri Pontificem ; at corripi ; at si cogentes synodum impedire velit, impune contemni : quin etiam, si excommunicet, pro schismatico haberi ; quippe qui cum catholicis episcopis legitimaque synodo communicare teneatur, ac deinde deponi. At si ecclesiasticam pervertat disciplinam, si clerum vilipendere, si lata sententia canonem de percussoribus clericorum tollere, si alia facere unde Ecclesiæ status decolorari videatur, si hæreticos à pœnis hæreticorum in præjudicium officii sanctæ Inquisitionis absolvere, si dispensationes noxias concedere aggrediatur, repugnantibus canonibus, non modo non parendum esse , neque iniqua mandata, aut iniustissimas excommunicationes admittendas esse ; verum etiam contra eum brachium sæculare implorari, ac vim vi pelli posse consentiebant. Hæc passim Jacobatius ; hæc deinde Duvallius2 ; hæc alii omnes, quorum proinde certas constantesque sententias referre pigeat ; ut profecto Pontifici quoque præstet, coram synodo semel æquo jure agere, ac legitimum judicium experiri, quam hæc extraordinaria pati à subjectis, omnibusque risui ac contemptui esse, ac nihilo secius loco dejici ; et declarari schismaticum, si excommunicatione tueri se pergat. Et hæc tamen sunt, propter quæ hodie omnia concuti atque everti clament ; imo vero non hæc, sed longe leviora, cum ne hæc quidem, passim à canonistis firmata, clerus Gallicanus proferat. [589]

Quæ cum apud me reputo, subit admirari quantum in homines possit inanis verborum sonus, qui, cum audierint synodum Papa superiorem esse, statim reclamabunt, ac si forte ea vox in buccam venerit, erroneum dicent : iidem, si per alia verba, ac veluti per circuitum molliorem in eadem venias, sedati pacatique admittent fat profectò non efficient, ut erroneum sit planis ac simplicibus verbis explicare mentem, atque eum, qui sit judex, appellare superiorem.

Quod vero conciliis œcumenicis datam universim à Christo immediate potestatem nolunt, haud equidem intelligo, quo pacto stare possit cum iis, quæ ipsi asserunt. Nam ultro confitentur, merito à concilio Constantiensi pronuntiatum esse, potestatem conciliis à Christo immediate datam, his certe casibus ; si Papa sit hæreticus, vel schismaticus, vel dubius. At ego Iubens quæsivero quo loco Christus in illis speciatim casibus eam potestatem synodo immediate contulerit ? Certe in Scripturis nullam invenimus à Christo in Ecclesiæ ministros sive dispersos sive congregatos collatam potestatem, nisi ubi dicit : « Quodcumque ligaveritis, quodcumque solveritis ; » etc. ; et : « Si Ecclesiam non audierit, » etc. ; et : « Qui vos audit, me audit ; » aliaque ejus generis : quæ qui dixerit ad hæretici, aut schismatici, aut omnino dubii Pontificis casum merito pertinere, rideatur. Certum est ergo intelligi hæc universim dicta, neque aliter pertinere ad illos speciatim casus, nisi quod universim dictis, hos quoque speciales casus comprehendi necesse sit.

Quæ ratio cardinalem Jacobatium de superioritate tractantem movit usque adeo, ut statim exclamaret : « Profecto iste passus mihi valde est difficilis ; quia si concludam nullam potestatem clavium datam esse Ecclesiæ, quomodo poterimus dicere, quod Ecclesia et concilium judicet de titulo papatus, quia sine jurisdictione non recte quis judicat.3 » Ac revera, synodus quo jure judicat de papatu litigantes ? Pontificem hæreticum, quo jure deponit, seu declarat depositum ? Quo jure tot aliis in casibus ab ipso Jacobatio probatis, invito Pontifice, synodus seipsa colligit, ut delinquentem moneat atque corripiat : à quo eam omnem [590] subitò accipit potestatem, si nullam a Christo immediate potestatem jurisdictionis accipit ? An forte à Pontifice in ipsum Pontificem ? At revocare posset positivo tantum jure concessam, cujus dominum esse volunt. An forte quod scriptum sit : Hæreticum devita ,4 quanquam id haud magis ad Pontificem spectat quam ad quoscumque alios ? Sed etiam scriptum est : « Ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate5 : » neque tantum de hæreticis verum etiam de fornicariis, avaris, ebriosis, cæterisque scriptam est, cum hujusmodi nec cibum sumere6 ; ut si hæc et similia in certis casibus videantur dare episcopis aliquam potestatem, ea ad alios casus æquo jure trahatur. Non alia tamen hujus causæ præsidia apud doctissimos invenias, nisi forte addas rationem naturalem et jus naturale defensionis ; et ipsam necessitatem, et alia ejusmodi ; quæ utcumque se habeant, certe patere longius quam ad schisma et hæresim alii contenderint. Quare nulla solutio est, nisi nobiscum agnoveris et generatim traditam a Christo potestatem esse, et hujus administrandae rationem a Patrum traditione esse repetendam.

Footnotes

  1. Gloss., in cap. Si Papa , dist. xl. ↩

  2. Duval., loc. cit., part. i, q. ii, p. 88. Jacob., lib. V, VII, IX, pass. Vid. in alter. Append. Labb. ↩

  3. Jacob., lib. V. ↩

  4. Tit., iii, 10. ↩

  5. II Thess., iii, 6. ↩

  6. I Cor., v, 11. ↩

Chapter 45 of 49