Skip to the text

Caput V. Suaris labores æque irriti circa depositionem Papæ in hæresim lapsi

Suaris labores æque irriti circa depositionem Papæ in hæresim lapsi.

Vidit Suarez Cajetani mirum in modum laborantis conatus irritos. « Hic, inquit, Cajetanus mire se vexat, ne cogatur admittere in casu etiam hæresis concilium stare super Pontificem.1 » Et ille quidem assentitur Cajetano neganti casum ullum esse, quo certus et indubitatus Pontifex superiorem agnoscat, et ad illud recurrit : in casu hæresis, Pontificem ipso facto depositum esse. Ne tamen in illa quæ jam relata sunt, incurrat incommoda, illud, ipso facto, non valere dicit, nisi post Ecclesiæ declarationem. At jam illa omnia redeunt : si Papa accusandus, citandus, judicandus veniat, ergo habet superiorem ; ac prohibere nemo potest, quin illa, quam Suarez postulat, declaratio Ecclesiæ, non sit illius judicantis actus.

Id quidem sentit vir sagax . Cæterum sic se expedit : « Quando Ecclesia Papam hæreticum deponeret, non ipsa tanquam superior, sed ex consensione Christi Domini juridice declararet eum hæreticum esse, atque adeo prorsus indignum Pontificis dignitate, tumque ipso facto immediate deponeretur à Christo.2 » Quid sit autem illud consensione Christi Domini, hæreticum adeoque indignum declarare, et quæ tandem illa sit Christi Domini consensio ? specialisne ea, an generalis, et quatenus nobis comperta sit, exponat qui potest. Certe quæ in Ecclesia recte legitimèque fiunt, Christi, non dico consensione, sed auctoritate fieri confitemur, et eatenus Christus vere in Ecclesia est per suum Spiritum omnia administrans . Cæterum immediate, hoc fieri, id est, nulla interposita Ecclesiæ auctoritate, nec Suarez dixerit, ut profecto ipse, haud minus quam Cajetanus sese inani opera vexasse videatur.

At enim Suarez ait : Ut, in electione Papæ, electores non conferunt ei potestatem, sed personam designant, cui Christus conferat ; ita qui deponunt, personam designant, cui Christus [582] abroget potestatem : neque absimilia dixerat Cajetanus ; sed hæc nihil ad nos. Id certe quærimus, an non Ecclesia aliquam exerceat jurisdictionem super eum quem citet, quem convincat, quem declaret inhabilem ac potestate destitutum. Verba quærunt illi ; nos rem ipsam intuemur. Certe electores Papæ genus aliquod jurisdictionis exercent in electum, quippe qui eidem papatum conferant, cujus detrectantis excusationes admittere, si justæ videantur, vel si iniquæ, respuere, atque ad onus suscipiendum cogere omnino possint. Sed ut ut sit, jus illud in privatum exercent : non enim electus vere perfecteque est Pontifex, antequam saltem acceptaverit : in depositione vero potestas exercetur in certum Pontificem, qui proinde non ut homo privatus, sed jam ut Pontifex judicanti subsit, ac proinde aliquo in casu, nempe in casu hæresis, inferior habeatur.

Huc accedit quod non tantum certo hæreticum, sed etiam suspectum et diffamatum judicare, adeoque vel damnare, vel absolvere debeat Ecclesia, ut et Joannem Driedonem dicentem audivimus, et doctissimi quique confitentur, propter ingens fidei periculum. Unde Glossa in caput Si Papa, distinctione xl, verbo, à fide, sic habet : « Hic specialiter fit mentio de hæresi, ideo quia etsi occulta esset hæresis, Papa de illa posset accusari, sed non de alio occulto crimine : » quo casu nec recurri possit ad illud : Papam ipso facto esse depositum. Neque enim suspectus de occulta hæresi, aut etiam diffamatus, ipso jure est depositus ; sed venit accusandus, convincendus, deponendus, si contumax esse judicetur et incorrigibilis. Neque vero hæc commemoramus quod illud, declarative aut destitutive deponi Pontificem, magni ad fidem catholicam momenti esse putemus. Ea namque omnia, cum in idem re ipsa redeant, habemus promiscue ; quanquam nostra, ut planiora ac simpliciora, praeferimus. Neque placet per verborum circuitus et ambages in ea recidere, à quibus prima specie abhorrere videaris . [583]

Footnotes

  1. Suar., de Fid., disp. x, sect. vi, n. 9. ↩

  2. Id., n. 10. ↩

Chapter 41 of 49