Caput XI. Ex his consequi Romanos Pontifices in hac quæstione non se commoturos, cuius rei multa sunt argumenta : primum, ex Declarationibus sacræ Facultatis, anno 1663, toto re…
Ex his consequi Romanos Pontifices in hac quæstione non se commoturos, cuius rei multa sunt argumenta : primum, ex Declarationibus sacræ Facultatis, anno 1663, toto regno promulgatis, ipsis Pontificibus nihil conquerentibus.
Quæ cum ita sint, Romam Pontifices ad tam exilia redigi fidei quæstionem haud sese omnino commoveri sinent ; fremant multi licet, impetu magis ut vidimus, quam ratione incitati, in articulos Gallicanos , ut Sedis apostolicæ censuram provocent. Non illa à prisca gravitate discedet, aut innocuam sententiam, post tot sæcula condemnabit. Cujus quidem rei duo hic argumenta proferemus. Ac primum. Plus viginti anni sunt ex quo editæ fuere Declarationes Facultatis Parisiensis, factæ apud Regem super quibusdam propositionibus , quas nonnulli voluerunt adscribere eidem Facultati, die 8 Maii 1663.1
1° « Non esse doctrinam Facultatis, quod Summus Pontifex aliquam in temporalia regis christianissimi auctoritatem habeat : imo Facultatem semper obstitisse, etiam iis, qui indirectam tantummodo esse illam auctoritatem voluerunt.
2° Esse doctrinam Facultatis ejusdem, quod rex christianissimus nullum omnino agnoscit, nec habet in temporalibus superiorem, præter Deum ; eamque suam esse antiquam doctrinam, à qua nunquam recessura est.
3° Doctrinam Facultatis esse, quod subditi fidem et obedientiam regi christianissimo ita debent, ut ab iis nullo prætextu dispensari possint. [600]
4° Doctrinam Facultatis esse, non probare nec unquam probasse propositiones ullas regis christianissimi auctoritati, aut germanis ecclesiæ Gallicanæ libertatibus , et receptis in regno canonibus contrarias ; verbi gratia, quod Summus Pontifex possit deponere episcopos adversus eosdem canones.
5° Doctrinam Facultatis non esse quod Summus Pontifex sit supra concilium œcumenicum.
6° Non esse doctrinam vel dogma Facultatis, quod Summus Pontifex, nullo accedente Ecclesiæ consensu, sit infallibilis. »
Hi sex articuli continebant ea, quæ « regi christianissimo declaranda erant, ex parte Facultatis per os illustrissimi Domini archiepiscopi Parisiensis designati, cum amplissimo comitatu magistrorum ejusdem. »
Quæ cum à deputatis, « juxta decretum pridie in congregatione generali factum, deliberata essent, eadem die 8 mensis, illustrissimus Parisiensis archiepiscopus designatus Harduinus de Perefixe, easdem declarationes pronuntiavit apud christianissimum regem nostrum Ludovicum XIV, cum secum adessent quamplurimi sacræ Facultatis theologiæ doctores, secundum quod statutum fuerat in conventu ejusdem Facultatis. »
Hæ declarationes sacræ Facultatis, re ac sententia plane conveniunt cum Declaratione cleri Gallicani. Et quidem quod attinet ad regiam potestatem, ab omni depositionis metu absolvendam , nulla est difficultas, neque vero obstat quod duæ postremæ declarationes in negativam formam conscriptae fuerint : « Non est doctrina Facultatis quod Summus Pontifex sit supra concilium ; » aut « sit infallibilis, nullo accedente Ecclesiæ consensu. » Hac enim negativa forma sacra Facultas sufficienter declarabat, quam graviter ferret has propositiones adscribi sibi, quemadmodum ipse titulus à nobis relatus præferebat. Et quidem adeo graviter tulit, ut id ipsi regi per tantum archiepiscopum, ejus præceptorem, Facultatis doctorem ac Sorbonæ provisorem, magno cum comitatu publice declararet.
Neque vero ita mentem declaravit suam, ut utramque quæstionis partem indifferentem haberet ; quod ut fieret ita pronuntiandum esset : « Non esse doctrinam Facultatis Pontificem [601] superiorem esse : » neque item « ejus doctrinam esse, non esse superiorem ; » sed unam duntaxat partem aversata Facultas, nempe quod Pontifex superior esset, significavit se maxime metuisse ne alteri parti favisse videretur. Idem de infallibilitate dicendum est.
Quis autem ferat tam gravem magistrorum theologiæ cœtum, ac tam celebrem Facultatem tanto studio amoliri à se, non dicam quæ fide certa sint, aut cum fide conjuncta, aut quocumque modo necessario propugnanda ; verum etiam ea quæ usquequaque tuta et innocua essent ? Fac enim Facultatem declarare sic : « Non est doctrina Facultatis Ecclesiam esse infallibilem ; » impium erit et hæreticum, cum id adversetur, quod fide certum est. Fac autem declarare sic, exempli gratia : « Non est doctrina Facultatis gratiam per se efficacem stare cum libero arbitrio, veraque et activa indifferentia : » absurdum erit tanto studio avertere à se, quod sit usquequaque tutum et innocuum.
Quare quocumque sensu sacræ Facultatis declarationes accipias, certum omnino erit eam propulsare à se aliquid voluisse , quod sibi vitio dari intelligeret, et indecorum sibi esse arbitraretur. Certe, quod nemo negare possit, id pro explorato habebat, non esse à catholicis necessario propugnanda quæ à se amoveret ; adeoque saltem doctrinam quæ pontificiam superioritatem ac infallibilitatem negaret, ab omni censura esse liberam, quod ad hanc quæstionem sufficit.
Imo vero id sufficit ut pro certo asseratur, quod nemo sanus, rebus ut sunt constitutis, inficiari possit ; pontificium judicium in rebus fidei non posse absolute esse supremum, cum dubia infallibilitas id habere non possit. Quin eliam quid sit dubia infallibilitas, ne quidem intelligi potest. Quo enim pertinet infallibilem esse, qui non certo infallibilis agnoscatur ? Nam Christus tale munus in Ecclesia sua ordinarium nemini concesserit, nisi Ecclesiæ profuturum ; atqui proditurum non est, quod non ipsi Ecclesiæ reveletur, vel non ita reveletur ut à conciliis atque à Pontificibus, mota saltem quæstione, agnosci ac definiri queat . Quod enim non fuerit ita revelatum, involutum potius quam revelatum dixerim . Liceat ergo dicere reputari à Facultate ut nullum, quod ab eadem [602] saltem ut dubium asseratur. Quæ cum vera omninò sint, tum illud profecto certissimum, articulos Facultatis, uti nos diximus, cum cleri Gallicani articulis re ac sententia convenire ; quanquam episcopi in tantum congregati cœtum tantoque succincti presbyterio, sui officii esse duxerint, ut mentem rotundius ac simplicius promerent.
Atque ea doctrina erat, quam perferri Facultas suo nomino vellet ad christianissimum regem, ab eo archiepiscopo, quo præceptore, religionis prima elementa hauserat : ut eo magis haereret memoriæ, quo splendidius, tanti quoque præsulis ac regiæ urbis futuri pontificis interventu relata, atque auctoritate confirmata erant.
Nemo vero nescit illustrissimum archiepiscopum Sedis apostolicæ studiosissimum fuisse, ut profecto nihil unquam afferre vellet tanto discipulo, quod à Sedis apostolicæ majestate ac vera pietate abhorreret.
Eæ declarationes sunt postea ad Parlamentum perlatæ à decano et syndico, aliisque doctoribus nostræ Facultatis in eam rem accersitis, summoque omnium plausu acceptæ, Curiæ quoque Actis insertæ sunt, atque ad omnia deinde tribunalia transmissæ, vetitumque, ne quid contrarium doceretur. Quod Senatus consultum, 30 Maii 1663, gravissima auctoritate perscriptum est.
Denique declarationes eædem à christianissimo rege ad omnia Parlamenta missæ, edicto edito 4 Augusti 1664, vetitumque item, ne quid contrarium doceretur, gravi interminatione, eâque formula, qua regia auctoritas maxime explicetur.
Quæ tam solemni ritu toto regno pervulgata ac promulgata, neque Alexander VII tum in cathedra Petri sedens ; neque secuti Summi Pontifices unquam improbarunt, aut ea de re questi sunt, cum idem Alexander VII censuras Facultatis aliquas consecutas, dato diplomate, improbant. Illud quidem diploma ejusmodi est, ut forma in regno recepta et consueta neque in Galliam transmissum, neque omnino sit cognitum, quod quidem per sese est maximum ; sed illud multo majus ac certius, quod sacræ Facultatis declarationes solemnissimo ritu promulgatas, Romani nullo decreto læsas, sed prorsus intactas esse voluerint : quo argumento [603] certi sumus, à Sede apostolica doctrinam nostram haberi saltem, ut eam quæ nulla censura notari ac prohiberi possit.
Footnotes
-
Vid. apud D'Argentré, tom. III, pag. 90 et seq. ↩
Chapter 47 of 49