Caput VI. Cajetani ac Suaris absurda effugia, nonnisi aliis absurdioribus evitari posse. Alberti Pighii sententia, quod Papa, nec ut privatus, fieri possit hæreticus ; alii quoq…
Cajetani ac Suaris absurda effugia, nonnisi aliis absurdioribus evitari posse. Alberti Pighii sententia, quod Papa, nec ut privatus, fieri possit hæreticus ; alii quoque casus, quibus Papa concilio habetur inferior.
At enim objiciunt unum casum afferri à nobis, hæreseos scilicet. Esto interim habeamus unum ; alii enim plures ultro se ingerent, et tamen ille unus sufficit ad evertendam eam, quam de fide esse vellent omnimodam, et quocumque in casu absolutam Romani Pontificis potestatem . Id egregie sensit Albertus Pighius Campensis, et Cajetanum irrisit, falsa et inania, ac verba potius quam argumenta proferentem. Sic enim arguit virum : « Hoc vide, quo pacto non sit evidens repugnantia ; posse Ecclesiam, ant concilium deponere Papam hæreticum, et tamen nullo unquam casu super ipsum auctoritatem habere. Plane contradictionem implicat ut judex non sit supra reum, atque eum in quem profert damnationis sententiam.1 » Accumulat alia quæ depositionis sententiam præcedant ; reum citare, examini subdere, ut ad interrogata respondeat cogere, quæ sine coactiva potestate non possint fieri. Neque Cajetani responsiones prætermittit : « Nihil, inquit, prodest hic subterfugere, et latebras et diverticula quærere, dicendo Ecclesiam aut concilium in hæresis casu ex ministeriali illa potestate habere vim coactivam, non quidem super Clementem et Julium, sed super conjunctionem papalis auctoritatis cum illis, idque non simpliciter, sed in solo casu hæresis. Nugari enim est istud, et non ad rem respondere.2 » Et urget nullo casu subditum fieri posse concilio eum, quem absolute supremum conciliisque omnibus superiorem Christus constituerit ; nullamque aliam huic reperit difficultati expediendae viam, quam suum illud, oppido nimium et absurdum : Papam hæreticum esse non posse, nequidem ut privatum.
Ita cum adversarii alii in angustias redigantur, alii vana et ridenda, alii nimia et aperte absurda excogitare cogantur, nobis [584] certe hæc effugere omnia, et in avita sententia plana et simplice permanere licet.
Idem Albertus Pighius quærit, post canonistas atque theologos omnes, quid fieret si Papa captivus, si perpetua mentis alienatione teneretur. Tunc enim concilium sine Pontifice congregari posse, et de ipso decernere passim asserebant et necessarium videbatur. At ille ideæ, quam informaverat, superioritatis intentus, in captivitatis casu expectandum esse asserit , cum tamen ea tam diuturna esse queat ; ut Ecclesiæ provideri necesse sit : de mentis alienatione , ut à quindecim sæculis nunquam evenerit, ita nec futurum unquam esse confidit. Quæ cum optantis potius quam disputantis sint, en alios præter hæresim casus, quibus concilium suprema auctoritate ac sine Pontifice, de Pontifice decernere reique ecclesiasticæ providere debeat .3
Albertus Pighius unum esse ejusmodi casum admittit, cum est dubia incertaque Pontificis electio. At miror cur eum casum, ut alios, possibilem esse non neget. Quid enim absurdius est, aut Ecclesiæ periculosius, hæreticum esse Pontificem, aut diutissime captivum, aut mente captum, quam ita dubium, ut longa annorum serie, nec agnosci certo possit, etiam à recte quærentibus ? Interim grassantur hæreses per Ecclesiam, nulloque gubernatore certo Petri navicula fluctuat, atque in ea navigantes hac illàcque jactantur : quod in infando illo schismate sæculi xiv factum esse constat. Id antequam contigisset, si à Pighio quæreretur, an fieri posset, ex illis ideis præclaris, quod nunquam hactenus tot ante elapsis sæculis factum esset, nec fieri posse confideret . Sed casus improvidos, ac si quæ mortalibus mala evenire possint, nonnisi experientia magistra discimus.
Respondebunt alii his improvisis casibus, si occurrerint, Deum provisurum, neque tam sollicite quærendum nobis, quid tum facto opus esset. Quis autem hoc neget, Ecclesiæ suæ provisurum Deum ? Sed plane provisurum intelligimus, non nova in terris [585] constituta potestate. Quare eam potestatem, qua provideri possit servari integram, non pessumdari evertique oportet.
Footnotes
-
Pigh., Assert. Hierarch. Eccl., lib. VI, c. xiv, xvi. ↩
-
Ibid., c. xviii. ↩
-
Pendant la captivité du Pape, l'Église attend ou sa liberté pour recevoir ses enseignements, ou sa mort pour lui donner un successeur. Et, puisqu'on ne recule devant aucune hypothèse, dans le cas de démence, ou l'Église attendrait encore, ou elle nommerait un nouveau Pape comme dans la vacance du siège. Où voyez-vous la supériorité du concile ? ↩
Chapter 42 of 49