Caput X. De infallibilitate, positis quæ necessario conceduntur, nullam superesse veram difficultatem : unum Albertum Pighium consentanea dixisse, sed nova, et inaudita, et fere…
De infallibilitate, positis quæ necessario conceduntur, nullam superesse veram difficultatem : unum Albertum Pighium consentanea dixisse, sed nova, et inaudita, et fere ab omnibus spreta, in quæ tamen adversarii necessario deducuntur, si sua cohærenter tueri velint.
Ergo jam sola occurrit de infallibilitate difficultas, et illud : Rogavi pro te, ne deficiat fides tua,1 ne alii cribrentur, et in area ventilentur : Confirma fratres tuos, petræ firmitate : et illud : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam2 ; ideo, inquiunt, quia ædificata est super illam petram. Quæ si ita valent, ut pontificiæ infallibilitatis propugnatores urgent, Pontificem per se petram, ipsa [591] Ecclesiâ per eam sustentata firmiorem esse necesse sit ; neque rem aliter se habere contendunt. Verum id refugit animus. Quæproinde petra, ipsa Ecclesia per eam sustentata sit firmior, expendamus. Atque ego hic si Scripturam penitus, per avitam ac perpetuam traditionem explicare coepero, agam præpostere, qui in ipso limine totum ædificium collocare aggrediar. Placet ergo ad ipsum recurrere quæstionis fontem, et quæ inter catholicos certa sint memorare. Ac profecto certum est, fere omnium consensu, præter Albertum Pighium, nec memoratu dignum ; certum, inquam, errorem à Pontifice, non modo intus credi, sed etiam palam doceri ac prædicari posse, quod Joannem XXII fecisse satis constat ; et quod Joanni XXII non contigit, certum est prædicari posse usque adeo contumaciter, ut ejus pervicaciæ causa, ut hæreticum et infidelem deponi necesse sit. At id Ecclesiæ evenire posse, ut sit hæretica et infidelis, nemo, nisi impius et hæreticus ausit asserere. Ergo absurdissimum est non esse Ecclesiam Romano Pontifice firmiorem. Tum Ecclesiam errare non posse certa et catholica fide ab omnibus creditur, et aperte est in apostolico Symbolo pronuntiatum, quo Papa ipse salvus est : « Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam. » De Pontifice, quatenus separatim, etiam ut Pontifex, sententiam dicit, inter sanctos et catholicos adhuc litigatur . Partim asserunt, partim dubitant, partim negant, et ab Ecclesia ipsa post motam quæstionem à tot jam sæculis saltem suspensa sententia est.3 Falsum ergo et commentitium, ne quid dicam gravius, majorem esse in Pontifice quam in ipsa Ecclesia firmitudinem ; imo vero absurdum in Ecclesia non esse majorem, quæ certiore auctoritate et traditione constet. Hæc interim ex communi omnium sententia ; nunc rem funditus excutere liceat.
Jam illud : Rogavi pro te , ut non deficiat fides tua, certum est intelligi de ipsa interiori fide, qua Christo corde creditur. Notum illud Augustini : « Quando rogavit pro Petro, ne fides ejus [592] deficeret, quid aliud rogavit pro nisi ut haberet in fide liberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem4 ? » Ita deinde sentiunt omnes interpretes : ipse Cajetanus, in Lucam, xxii, 32 : Ut non deficiat fides tua ; « non dicit, ut non deficiat charitas tua : non dicit : Ut non deficiat confessio fidei tuæ, sed fides tua, quæ est in corde.5 » Ergo ista promissio nemini convenit, nisi ei in cujus corde certum sit nunquam defecturam fidem. Non autem talis est Romanus Pontifex : non ergo profecto hæc ei promissio convenit ; neque hic distingui potest inter personam privatam et publicam, tanquam Romanus Pontifex saltem quæstionem fidei judicaturus, infidelis aut hæreticus in corde esse non possit. Neque enim id ei tribuere audent ; sed eo se tuentur quod Deus ab infideli veritatem extorqueat, ut à Caipha prophetiam, ab asina Balaam vocem : quæ exempla non conveniunt ei qui intus sit fidelis. Ergo nec asserere audent, Romano Pontifici promissum à Christo, ut publicam personam agens, fide non careat. Quare interpretes aliud quaesisse videmus, in quo fides non deficeret : nempe vel ipsum Petrum, quem in fide confirmatum esse constat ; vel sub Petri nomine ac figura, Ecclesiam universalem, Romanamve peculiarem, ut Ecclesiæ universalis caput. Hæ enim solæ sunt, quæ, ipsa intus inhabitante fide ex Christi promisso, ea carere non posse credant. Quo uno omnis adversariorum argumentatio statim corruit. Quin ipse Duvallius aperte jam edixit ad illum de Petro locum responderi posse ; « Christum rogando pro Petro, pro Ecclesia universali in eo repræsentata rogasse6 ; » atque hanc responsionem eatenus probat, ut ab omni erroris nota eximatur ; quod hic nobis sufficit.
Hic respondere solent, in Christi promissione seu precatione illa singulari, respectu quidem Petri fidem ipsam intelligi, qua intus creditur ; at in successoribus saltem intelligi fidei professionem qua fratres confirmantur . Quæ responsio non satis sibi constat ; variumque hoc et arbitrarium ad arbitraria nos et incerta deducet ; quique ita interpretantur, semel loco moti et à litteræ quam tueri velle videbantur simplicitate dejecti, ad alia atque [593] alia facile propellentur. Quare ne stare quidem possunt in ipsa, quæ Romano Pontifici promissa à Christo fuerit, fidei professione, ut fratres confirmet : tanquam ei officio Romanus Pontifex deesse non possit. Ecce enim fatentur à Summo Pontifice doceri posse et prædicari hæresim ad contumaciam usque, cujus contumaciæ nomine, vel sit ipso jure depositus, vel saltem deponendus. Audivimus confitentes uno ore omnes, et canon Si Papa id clare efficit, atque in Petri Ecclesia, hoc est in Romana, omnium Ecclesiarum matre ac magistra, prædicare Petri fidem, ad personam publicam et ad officium confirmandi fratres procul dubio pertinebat. Cui tamen officio deesse posse Pontificem necesse est fateare. An forte placeat id, quod Romanus Pontifex hæresim ultro docere ac prædicare possit, consultus pro pontificii officii debito, non possit ? Quanquam id absurdum est (nulla in Christi verbis consultationis vel minima mentione) vim in consultatione facere ; tamen, ne tu quidem illud, quo refugis, diu tueare.
Adsunt enim mihi Melchior Canus, Bellarminus cardinalis, Odoricus Rainaldus, et alii pontificiæ infallibilitatis defensores, qui te ab hac arce dejiciant. Omnes enim confitentur non deesse responsa Romanorum Pontificum etiam in corpore Juris, quæ cum Ecclesiæ traditione et evangelica veritate stare omnino non possint. Res enim in confesso est ; atque hos secutus Nicolaus Dubois, hæc novissime scripsit : « Aliquando super casibus propositis aliqui (Pontifices) rescripserunt, secundum opinionem illorum tempore probabilem.7 » Quid est, rescripserunt ? Consulti responderunt, hoc enim esse rescriptum. Unde omnia pene jura conflata sunt. At opinionem probabilem vocat certissime falsam, et Evangelio repugnantem. Sic enim refert : « Stephanus II, anno circiter 752, in responsis, capite ii, dixerat : Si quis se in conjugio copulaverit, et uni eorum contigerit, ut debitum reddere non possit, non liceat eos separare, nec pro alia infirmitate, excepto si dæmonii infirmitas, aut lepræ macula supervenerit.8 » Addit Disquisitor : « Hoc responsum de dissolutione quoad vinculum docti intelligunt. » Ergo rescriptum docti [594] intelligunt eo profecto sensu, qui cum Evangelio stare non possit.9
Quid memorem alia ejusdem Papæ responsa, atque imprimis illud : « Si quis in vino, propterea quod aquam non inveniebat, omnino periclitantem infantem baptizant, nulla ei adscribitur culpa. Infantes sic permaneant in ipso baptismo.10 Quo responso et baptizans in errore firmatur, et infans christiano baptismo caret. Quid illud Gregorii II, ad sancti Bonifacii Moguntini interrogata respondentis, « ut novum conjugium permittatur viro, si mulier infirmitate correpta non valuerit debitum reddere11 ? » Quam responsionem idem Gregorius vocat « apostolici vigoris doctrinam, eamque traditam per beatum Petrum, à quo et apostolatus et episcopatus principium extitit. » Quæ verba præ se ferunt pontificii responsi plenam auctoritatem, et tamen responsum illud, ut Gratiam verbis utar, « evangelicæ et apostolicæ doctrinæ penitus invenitur adversum.12 » Nec illud quisquam diffitetur. Quid quod Cœlestinus III, matrimonii vinculum inter christianos, superveniente alterutrius infidelitate, solverat, errore manifesto contra Evangelium ; unde ejus Decretalem, vetustis insertam collectionibus, Innocentius III reprobavit.13
Possem hic commemorare Liberium, possem Honorium, possem alios ; sed huic loco ista sufficiant.14 Nempe hæc in confesso sunt ; atque à Bellarmino, et aliis quoque recens contra nos insurgunt, id extorquemus, ut Romani Pontifices pro officio consulti, falsa, ac sanæ doctrinæ adversa responderint ; nempe, inquiunt, eatenus probabilia, necdum ab Ecclesia definita sectati : tanquam non id eis officii incumberet, ut doctrinis peregrinis et aperte falsis fallacem illam vanæ probabilitatis speciem ac larvam detraherent.
Neque Bellarminum juvat decantatum illud : Romanum [595] Pontificem pro privato doctore ista docuisse . Certe enim constat, ab iis qui interrogabant fuisse consultum, non ut virum doctum, sed ut eum qui apostolicæ cathedræ præsideret. Quo casu respondisse pro privato doctore manifesto ludibrio, nihil aliud erat, quam apostolico officio defuisse.
Neque pluris valet quod jactant, responsa ista esse particularia, ad homines scilicet, vel ad ecclesias singulares, non ea quæ universam spectent Ecclesiam. Etenim ad officium continuandi fratres procul dubio pertinebat, ut Romani Pontifices, non tantum ad ea responderent quæ universam Ecclesiam, sed etiam ad ea quæ spectarent singulares Ecclesias ; imo etiam ad ea quæ privatos homines, de salutis negotio consulentes eum, quem proposuit Deus, non tantum omnibus, sed etiam singulis.
Ea tamen omittamus ; veniamus ad id in quo vim collocant : nempe id fieri non posse, ut Romanus Pontifex declarandæ fidei officio desit, cum res in eo vertatur cardine, ut toti Ecclesiæ proponenda sit fides. Ad id ergo redigis illud Confirma fratres tuos. At quanquam erat præstabilius hunc locum semel omittere, quam ei tot alienas neque à Christo judicatas insarcire sententias, accipio conditionem, et contendo rem ipsam, ex iis quæ concessa sunt, jam esse confectam. Casum enim ponamus hunc : quæstio de fide instituitur ; ad eam definiendam concilium generale convenit. Quid hic Turrecremata. Quid Jacobatius aliique pontificiæ auctoritatis vehementissimi defensores dixerint, recordemur. Id scilicet, tum fieri posse ut Papa à concilio dissentiat, et quidem ad finem usque, et invito eo concilium definiat, et Pontificis judicium sententiamque spernat, et valeat concilii decretum, et ab ipso concilio Pontifex deponatur. An forte tum vacat officium confirmans fratres ? Absit ; sed Pontifex, in ipso definiendo fidei cardine, suo officio planissime defuerit.
An forte dices, non esse tunc necessarium Papæ officium, cum concilium adsit, à quo suppleri possit ? Quanquam illud vanum est, nec licet Christi verba urgere, aut omittere ad arbitrium, admittamus tamen. Hic in promptu mihi est respondere illud, non quidem semper adesse concilium, sed semper adesse Ecclesiam, semper Spiritum sanctum, qui quocumque ritu [596] prolatam à Papa sententiam, si ea quidem falsa sit, prævalere vetet.
At instant, et id validissimum putant, obedire oportere decernenti Pontifici, cum non adsit concilium, quo ejus sententia dissolvatur ; adeoque si tunc erraret Pontifex, tota cogeretur (id quidem mirum) Ecclesia in errorem. Jam ergo sit ut vis : sit firmum fixumque, ut nullo casu liceat pontificia jussa detrectare. At non id ipse dicebas, cum alia tractaremus. Obedire certe Romano Pontifici dicebas necessarium, cum hac exceptione, nisi contra divina præcepta, contra canones summe necessarios, contra publicam Ecclesiæ tranquillitatem aliquid edixerit. At quanto æquior erit excusatio, si contra ipsam fidem ? At enim id possibile non est : assertionem tuam audio, probationem requiro, volvis nos in circulum, uno verbo, principium petis : Papæ obediendum est in fidei negotio, quia est infallibilis : infallibilis est, quia obediendum ei est in fidei negotio. Nos clare decreta ejus de fide eamdem ac reliqua habere exceptionem, nempe hanc, nisi quid contra Dei leges ac traditionem edixerit, sin tale quid edixerit, eatenus obediendum, ut ne scandala fiant, ut concilii judicium modeste expectetur efficaciterque requiratur ; non sane ut pro certis fixisque, incerta ac suspensa habeantur .
Id alio quoque modo confici potest. Quæro Pontifex hæreticus et professus hæresim, ac sic ipso jure, ut passim aiunt, depositus, eone privilegio gaudet, ut non possit eam quam profitetur hæresim decreto facto statuere ? Si respondes non posse, ingens privilegium tu mihi narras Pontificis ipso jure dejecti. Quod si posse responderis, eo quod Pontificis jam hæresim professi sententia nulla sit, utpote ab eo profecta qui sit jure quidem, etsi nondum effectu depositus, tum ego respondebo : si hæresim ipso statim decreto prodat, non eo magis tale decretum valiturum fore ; imo quæcumque ejusmodi sunt, quocumque tempore modoque prolata, statim vacua auctoritate esse, ac ne ad cathedram quidem pertinere ; nedum ab episcopis promulgentur, aut illis ea, quæ ex fide est, obedientia præbeatur .
Ergo, inquis, non concilium tantum, sed singulos episcopos Papæ judices facis. Egone ? Haud equidem magis ac tu, cum Pontifici canones solventi, simoniani exercenti, contra Dei jussa [597] præcipienti, in necessaria causa, quandocumque occurrerit, concilium neganti, ac sibi repugnantes sine discrimine excommunicanti parendum esse negas : suspendi enim rem eo casu, ex certa et necessaria causa, non autem Pontificem sine concilio œcumenico judicari, tecum certe dicimus. At interim, inquies, qui dissenserit pelletur pro hæretico : at ille qui in aliis à te comprobatis casibus non obedierit, pelletur pro contumace et rebelli. Rectene an secus, quæstio erit, eaque, si tanta res sit, à tota Ecclesia judicanda. At fides, inquies, suborta quæstione, non potest esse in suspenso. Quasi vero, te fatente, in suspenso non sit aliquatenus, antequam ab ipso Papa sententia proferatur.
Quid hic sequi debes ? Nempe id quod Augustinus habet in quæstione de hæreticis rebaptizandis : vetustæ consuetudinis robore ac traditione teneri ac sustentari Ecclesiam, quoad, expensa sententia, quæstio finiatur. Rectum id et probum. Sed nos quoque eo utamur. Certe nihil omnino objicere potes, quod non in te statim invicto robore refundamus et retorqueamus. Quæ mihi cogitanti, atque animo, ut par est, sæpe revolventi, unus semper visus est Albertus Pighius,15 ut falsa et absurda, ita consentanea et apta dixisse, Posteaquam enim semel statuit illud, ne deficiat fides tua, et de vera fide, quam non modo profitemur, sed etiam habemus intus, et de omnibus ac singulis Petri successoribus esse dictum ; consequenter sibi dicendum esse vidit, eorum neminem hæreticum unquam esse potuisse aut deinceps esse posse. Et ille quidem caput Si Papa, primum haud multi facit, à privato auctore sancto Bonifacio depromptum : tum eam capitis partem, qua dicitur non esse Papam judicandum, nisi esset à fide devius, conditionalem esse ait, qua Bonifacius significet, non se credere quod ita esse possit, sed si forte esset Quo responso miros triumphos agit, et ineluctabilem aliis pontificiæ superioritatis assertoribus difficultatem unum evasisse se gloriatur, uti jam vidimus. Neque enim eludi posse concilii superioritatem in judicando Pontifice, nisi semel posito casum hæresis in ipsum non posse cadere, eumque hæreticum, quin etiam nec mente captum esse non posse ; ut profecto mirum sit, cur non eodem [598] impetu impeccabilem fecerit, unoque responso omnia incommoda propulsaverit. Hæc ille omnium primus, et contra omnium mentem, ut ipse profitetur : « Non sum enim nescius, inquit, in ipso statim limine exclamaturos quosdam per se male affectos hierarchiæ ecclesiasticæ, adulari hic nos Romanis Pontificibus, et ex hominibus deos facere, qui negamus eos posse fieri hæreticos, quod concedit schola canonistarum universa, ex capite Si Papa : quod et theologi omnes quicumque hac de re prodiderunt et scripserunt aliquid.16 » En quæ statim proferant talium assertores, per se male affectos hierarchiæ, qui hæc adulatoria magis quam vera suspicentur. Eam vero sententiam Bellarminus et Suarez probabilitatis ac pietatis nomine amplectuntur, adeo probabilitati ac pietati parum officere putant, ab omnibus quotquot sunt canonistis et theologis dissensisse.
Cæteri vero infallibilitatis pontificiæ defensores passim cum Melchiore Cano,17 Alberti Pighii novam opinionem aspernantur, et caput Si papa, aliosque ejusdem sensus nativa ac propria significatione et omnium scriptorum censionem confirmant ; qui tamen cum à Pighio discedunt, sua labefactant. Maximo enim argumento est eos omnes à vera Christi sententia aberrasse, cum eum ipsum contemptum et solitarium relinquant, qui omnium congruentissima atque aptissima in medium attulerit.
Urgebit enim ille et à Christo fidem ipsam, non fidei professionem tantum esse promissam : et Confirma fratres tuos dictum latissime de toto pontificali munere, circa quæstiones fidei exequendo, non de eo tantum quo toti Ecclesiæ aliquid proponatur ; ac, si vel in uno vacillet promissa fides, in toto vacillare, et semel admissa interpretatione arbitraria, vim omnem hujus textus solutam, atque aliis patere januam qua sua quoque introducant .
Hic, si ratione victi, ad conciliorum, Patrum, ipsorumque Pontificum traditionem se conferant, id quidem facere et nobis gestit animus ; sed cohibendus est impetus, nec placet alteri loco ponere, quæ suo reservantur. Salis erit ex iis quæ ipsi adversarii concesserunt, atque omnino ex ipso quæstionis statu, ostendisse, nihil nos premi locis evangelicis quos urgebant, iisque rationibus quas [599] invictas putabant : quin, nostram doctrinam, undecumque aggrediantur, in tuto esse positam, atque adversarios ad vana et ludicra referentes magnum fidei mysterium, omnino frustra esse, neque immerito dixisse Duvallium,18 nullos esse Scripturæ locos, nulla Ecclesiæ decreta, quibus pontificia, sive superioritas, sive infallibilitas demonstretur.
Footnotes
-
Luc., xxii, 32. ↩
-
Matth., xvi, 18. ↩
-
Qu'on remarque ce passage : Le souverain Pontife peut-il enseigner l'erreur comme chef de l'Église ? Cette question est controversée entre les catholiques ; les uns affirment, les autres doutent, plusieurs nient. Néanmoins, dans ce doute et cette incertitude, au milieu de ces disputes et de ce conflit, on avance partout la négative comme sûre et certaine, comme incontestable et incontestée. ↩
-
Aug., de Corrept. et Grat., c. viii, n. 17 ; tom. X, col. 759. ↩
-
Cajetan., Comm. ↩
-
Duval., de Sup. R . P. pot., part. iv, q. viii, p. 211, edit . 1614. ↩
-
Disq., art. i, n. 7. ↩
-
Ibid., n. 9. Resp. Steph. II , cap. ii, tom. II Conc. Gall., pag. 14. ↩
-
Nicolas Dubois et les auteurs nommés dans le texte parlent du souverain Pontife comme théologien particulier, non comme docteur public, parlant à l'Église universelle. ↩
-
Steph. II, ibid., c. xi. ↩
-
Greg. II, Epist. ix ; tom. I Conc. Gall., p. 519, 520. ↩
-
Dist. xxxii, q. vii. ↩
-
Vid. Decr. Greg. IX, lib. IV, tit . xix, de Divort., c. vii, Quanto. ↩
-
Toutes ces accusations contre les papes ont été réfutées d'une manière victorieuse, et réfutées, le plus grand nombre, par des protestants. On sait cela : nous n'avons pas besoin d'insister. ↩
-
Pigh., lib. VI. cap . xiv, xvi. ↩
-
Dist. xl. ↩
-
Melch . Can., lib. VI, cap. xxiii. ↩
-
Duval., part. iv, q. vii, viii. ↩
Chapter 46 of 49