Skip to the text

Caput primum

Universim vana omnia : singillatim vana humana sapientia, sciendique cupiditas et curiositas : nihil enim novum, atque inexplicabilia omnia : ex scientia labor crescit.

VERSIO VULGATA .

  1. Verba Ecclesiaste, filii David, regis Jerusalem.

  2. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

  3. Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole ?

  4. Generatio præterit, et generatio advenit : terra autem in æternum stat. ALIA VERSIO S. HIERONYMI .

Ex Commentario ad Paulam.

Verba Ecclesiastes, filii David, regis Hierusalem.

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum : omnia vanitas.

Quid superest homini in omni labore suo, quo laborat sub sole ?

Generatio vadit, et generatio venit, et terra in sæculum stat. 1. Verba Ecclesiastæ, seu concionatoris, filii David : Salomonis, ex vers. 12.

  1. Vanitas vanitatum : antiqui interpretes, præter Septuag. teste Hieronymo, vertebant, vapor vaporum, fumus, aura tenuis ; sed vanitas aliquid sonat exilius, ipsum nempe nihilum, imo nihilum nihili, hoc est purissimum, atque, ut ita dicam, nullissimum nihilum : quod nec semel dixisse sufficiat ; imo iterum ac tertio cum Ecclesiaste exclamare compellimur : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

  2. Quid habet amplius homo ? Anteaquam ad cætera vana decurrat, universim demonstrare aggreditur omnia vana esse ; quod operosa quamvis, cassa tamen, nulloque fructu sint, hic : quod mutabilia, vers. 4, ad 8, quod incerta et inexplorata, vers. 8 ; pralibata etiam scientiarum vanitate, de qua postea uberius ; quod æque obliviscenda, ac alia præteritis ætatibus clara, nunc oblita et nulla, vers. 9, usque ad 12. Quid habet amplius : aliter : Quid superest homini ? omnia effluunt e manibus, validis licet ac tenacissimis.

  3. Generatio præterit : idem Eccli., xiv, 18. Horatius :

hæres Hæredem alterius, velut unda supervenit undam.

Terra in æternum stat : communis et immota tot mutationum ac generationum sedes.

[529]

  1. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur : ibique renascens,

  2. Gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem : lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.

  3. Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat : ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.

  4. Cunctæ res difficiles : non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

  5. Quid est quod fuit ? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? ipsum quod faciendum est. Oritur sol, et occidit sol, et ad locum suum ducit, et oritur ipse ibi.

Vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem : gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus.

Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non impletur : ad locum, de quo torrentes exeunt, illic ipsi revertuntur, ut introeant (a) .

Omnes sermones graves non poterit vir loqui. Non satiabitur oculus videndo, et non implebitur auris auditu.

Quid est quod fuit ? ipsum quod erit. Et quid est quod factum est ? ipsum quod fiet. 5. Oritur sol, et occidit : omnia mutabilia ; sol ipse, qui in lucem mortalibus datus est, interitum mundi quotidie ortu suo indicat et occasu, Hier. Revertitur : aspirat, Hebr. anhelat, anhelus properat, praecipitat cursum, atque in se, sua per vestigia, volvitur annus, Hier. Quasi diceret : En omnia in orbe mutationibus subsunt ; neque tantum hominum generationes, verum etiam sol, dies, tempora, aer seu ventorum flatus, aquarum natura, vers. 6, 7.

  1. Gyrat per meridiem : recte orbita solis obliqua describitur. En sapientiam Hebræorum, et Græcorum infantiam, qui, longissimo post tempore, necdum satis noverant rotundam terram ; ac solem circumvolvi, imo Oceano tingi, et candentis instar feni stridere imrnersum ferebant, ut videre est apud Herodotum. In circuitu pergit spiritus : Hebr. gyrando pergit ventus, aer, sive aura, aut ventus qui terram circumagitur : turbo in gyrum actus, orbesque involvens orbibus ; aliis, teste Hier. ipse sol, quod animet et spiret et vigeat, spirantiaque omnia calore vegetet.

  2. Omnia flumina :... ad locum exeunt : restagnaret mare, nisi per occultos meatus ad fontium capita deduceretur ; unde aquarum quoque natura mobilis. Quorsum ista ? ne miremur mutari nos, toto orbe in motum circumacta.

  3. Cunctæ res difficiles : etiam maxime obviæ, et quotidiano usu notæ ; solis, ventorum, fluminum cursus ; nec tantum de physicis, sed de ethicis quoque scire difficile est, dum nobis invicem in ponendis bonorum malorumque finibus displicemus, Hier. in hunc locum : quod maxime pertinet ad retundendam superbiam. Hebr. Sermones omnes graves : sermones pro rebus noto hebraismo. Valere tamen potest adversus eos « qui putant otiosis sibi et vota facientibus, venire notitiam Scripturarum. » Hier. ibid. Non satiatur oculus : quod omnia humanæ menti inaccessa sint, unde indefessa videndi audiendique libido est.

  4. Quid est... quod futurum est ? Hic notat eodem impetu ac motu omnia in orbem rapi ; neque modo solem, ventos et aquarum molem, verum etiam vel maxime res humanas quarum eventibus, quantumvis memoratu, ut nobis quidem videtur, dignissimis, ne plus æquo moveamur, cætera efficiunt suo ævo memo-

[530]

(a) Var. : Ut abeant.

  1. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos.

  2. Non est priorum memoria : sed nec eorum quidem, quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.

  3. Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem :

  4. Et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

  5. Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.

  6. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

  7. Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia, qui fue- Et non est omne recens sub sole. Estne verbum de quo dicatur : Vide, hoc novum est ? jam fuit in sæculis, quæ fuerant ante nos.

Non est memoria primis et quidem novissimis quæ futura sunt, non erit eis memoria apud eos qui futuri sunt in novissimo.

Ego Ecclesiastes fui rex super Israel in Hierusalem.

Et dedi cor meum ad inquirendum et considerandum in sapientia, de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem malam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

Vidi universa opera, quæ facta sunt sub sole ; et ecce omnia vanitas, et præsumptio spiritus.

Perversum (a) non poterit adornari ; et imminutio non poterit numerari.

Locutus sum ego in corde meo, dicens : Ecce ego magnificatus sum, et adjeci sapientiam super rata sive memoranda, pari tamen postea sepelienda silentio, ut prædiximus ad vers. 3. Vide etiam infra, ii, 15.

  1. Ego Ecclesiastes. Posteaquam universim vana omnia esse constitit, jam singula aggressurus, ab ipsa sapientia, rerum humanarum principe ac duce, sumit exordium : quem locum, Scripturæ more, alibi repetit et inculcat. Fui rex Israel : totius Israelis scilicet : in Jerusalem : quod nulli post Salomonem contigit.

  2. Hanc occupationem pessimam : miserrimam, curis gravissimis exercitam. Pessimum etiam in genere morum de omnibus rebus sollicite quærere, quasi nostro judicio subderentur. Dedit Deus. Vide infra, iii, 10.

  3. Afflictio spiritus : Septuag. electio seu voluntas, προαίρεσις : quam alii præsumptionem spiritus vocabant. Aquila et alii ex Comm. Hier. ad Paulam, vertunt passionem venti : inane : quanquam idem Hieronymus ad cruciatum magis referri docet, quod omnia consideranti, nihil aliud appareat præter vanitatem, ac malitias, sive miserias, quibus anima diversis cogitationibus afflictatur.

  4. Perversi difficile : Hebr. perversum non poterit corrigi : non potest ex omni parte emendari malum. Et stultorum infinitus est numerus ; aut, ut habet Hebr. eodem sensu, defectus (sive mente deficiens stultus) non potest numerari ; et hoc ad vanitatem nostræ sapientiæ pertinet, quod vix ullo humani generis fructu colatur, neque eo serius orbis abundet pravis, ac stultis hominibus.

  5. Præcessi omnes sapientia, qui fuerunt (alicujus nominis) in Jerusalem : alis Melchisedech, aliique reges, ducesque sapientissimi.

(a) Var. : Perversus.

[531]

runt ante me in Jerusalem : et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.

  1. Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam : et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,

  2. Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio : et qui addit scientiam, addit et laborem. omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem : et cor meum vidit multam sapientiam et scientiam.

Et dedi cor meum, ut noscerem sapientiam et scientiam, errores et stultitiam : cognovi quia et hoc est pastio venti (sive præsumptio spiritus).

Quia in multitudine sapientiæ, multitudo furoris : et qui apponit scientiam, apponit dolorem. 17. Erroresque et stultitiam : Hebr. stultitiæ.

  1. In multa sapientia multa... indignatio : quod plura et maxima nos fugiant ; ac vir sapiens doleat in profundo latere sapientiam, nec ita se præbere mentibus, ut lumen visui, sed per tormenta quædam, et intolerandum laborem provenire, Hier. ; unde sequitur : Qua addit scientiam, addit et laborem. Sive quod cui plus creditur, plus ab eo exigitur : idem. Sive quod ex humana scientia magis laborare ac fluctuare cogimur, non satis reclusis veri bonique fontibus.

Chapter 34 of 133