Skip to the text

Caput III

Suæ rebus vices : suus interitus : mundus disputationi traditus : perturbatus ordo rerum : omnia ultimo judicio reservata : homo jumento nihil præstat ; futura prævidere velle, vanum.

VERSIO VULGATA .

  1. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cœlo.

  2. Tempus nascendi, et tempus moriendi.

Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

  1. Tempus occidendi, et tempus sanandi :

Tempus destruendi, et tempus ædificandi.

  1. Tempus flendi, et tempus ridendi.

Tempus plangendi, et tempus saltandi.

  1. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. VERSIO S. HIERONYMI .

Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub cœlo.

Tempus pariendi, et tempus moriendi.

Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

Tempus occidendi, et tempus sanandi.

Tempus destruendi, et tempus ædificandi.

Tempus flendi, et tempus ridendi.

Tempus plangendi, et tempus saltandi.

Tempus spargendi lapides et tempus colligendi lapides. 1. Omnia tempus habent : « Incertum et fluctuantem statum conditionis humanæ in superioribus docuit ; nunc vult ostendere omnia in mundo non tantum incerta, sed etiam sibi esse contraria, et nihil stare perpetuum, eorum duntaxat quæ sub cœlo sunt. » Hier. in hunc locum. Ex quo efficitur nihil esse tam vanum, quam hærere mundo, cujus figura præterit ; cum præsertim is temporum cursus, hæ vices, a Dei nutu pendeant, qui cuncta disponit in tempore suo, vers. 11 ; ut frustra appareat quærere felicitatem contrariis motibus, susque deque jactatos ineluctabilibus atque inextricabilibus causis. Hæc argumentationis summa toto fere capite : nunc singula membra videamus. Et suis spatiis transeunt universa, sub cœlo : Hebr. et tempus omni voluntati : rei, negotio, instituto.

  1. Tempus nascendi : hoc primum, ut id quod tempus induxit, tempus auferat : id est, vitam ipsam morte commutet. Cætera ex hoc capite connexa meditando perpendi, non verbis enucleari oportet.

  2. Tempus spargendi lapides : in agros prohibendis frugibus, ut IV Reg., iii, 25, omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et colligendi : ad emundandum agrum.

[537]

Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.

  1. Tempus acquirendi, et tempus perdendi.

Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

  1. Tempus scindendi, et tempus consuendi.'

Tempus tacendi, et tempus loquendi.

  1. Tempus dilectionis, et tempus odii.

Tempus belli, et tempus pacis.

  1. Quid habet amplius homo de labore suo ?

  2. Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

  3. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu.

Tempus acquirendi, et tempus perdendi.

Tempus custodiendi, et tempus projiciendi.

Tempus scindendi, et tempus consuendi.

Tempus tacendi, et tempus loquendi.

Tempus amandi, et tempus odiendi.

Tempus belli, et tempus pacis.

Quæ abundantia est facienti in quibus ipse laborat ?

Vidi occupationem quam dedit Deus filiis hominum, ut occupentur in ea.

Universa fecit bona in tempore suo, et quidem sæculum dedit in corda eorum, ut non inveniat homo opus quod fecit Deus ab initio usque in finem. 9. Quid habet amplius homo : sic supra, I, 3 ; sic postea ii, 22 ; sic denique hic post enumeratas temporum vices, huc redit oratio : hæc summa ; ut posteaquam constiterit nihil stabile, et quæcumque homo plantaverit, acquisiverit, custodierit, consuerit ; eadem postea avelli, spargi, scindi, ac dissui oportere ; nempe id supersit ex omni labore, nullum idoneum, aut tanto conatu dignum carpi fructum ; vel, ut ait Hier. in hunc locum : « Cum omnia suo labantur tempore, quid frustra conamur et tendimus, et brevis vitæ labores putamus esse perpetuos ? nec contenti sumus secundum Evangelium malitia diei, nihilque in crastinum cogitemus ? »

  1. Cuncta fecit bona (seu Hebr. pulchra ) in tempore suo : omnia quidem suis decurrunt temporibus : sed temporum arbiter Deus has temperat vices ; quare omnia per se bona, pulchroque : Viditque Deus cuncta quæ fecerat ; et erant valde bona, Gen., i, 31. Sibi ergo universæ rei bene gestæ conscius, nihil moratur hominum judicia. Et mundum tradidit disputationi eorum : orbe constituto, hominum generi ingens ænigma proposuit, in quo solvendo frustra laborarent : ita ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus : ac temporum leges, rerumque orientium, atque intereuntium causas ne quidem intelligere, nedum his se expedire, ac certum vitæ statum sibi constituere valeat. Ab initio usque ad finem : quasi diceret : Singula quidem Dei opera admirari licet ; cæterum, consiliorum seriem, atque universi operis rationem capere non possumus : ex qua rerum serie perspicuum fieret, suo quæque tempori aptata pulcherrima esse atque ordinatissima : sed horum convenientiam, particulae operis illigati sentire non possumus : ut præclare August. Mundum disputationi reliquit : ad verbum Hebr., Septuag. mundum dedit in cor eorum ; quæ interpretatio Hier. non latuit, quippe quam attulit Comment. ad Paulam. Dedit autem in cor, hoc est, cogitandum reliquit ; ita tamen ut nunquam inveniant occulta consilia, et arcanas rerum causas ; quod

[538]

  1. Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua.

  2. Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

  3. Didici quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum : non possumus eis quidquam addere nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.

  4. Quod factum est, ipsum permanet : quæ futura sunt, jam fuerunt : et Deus instaurat quod abiit.

  5. Vidi sub sole in loco judicii Cognovi quia non est bonum, nisi lætari, et facere bonum in vita sua.

Et quidem omnis homo qui comedit et bibit, et ostendit bonum in omni labore suo, ex dono Dei est.

Cognovi quia omnia quæ fecit Deus, ipsa erunt in æternum : super illa non potest adjici (a), et ab illis non potest auferri, et Deus fecit ut timeant a facie ejus.

Quid est quod fuit ? ipsum est quod erit (b) , et quæ futura sunt, jam fuerunt ; et Deus quæret eum qui persecutionem patitur.

Et adhuc vidi sub sole locum idem Hieronymus hic elegantissime disputationem vertit, ut Deo quidem agere competat, homini autem nihil aliud quam quærere ac disputare sit reliquum.

  1. Et cognovit quod non esset melius. « Propterea colonus et hospes mundi homo datus est, ut brevi vita sua utatur tempore : et spe prolixioris ætatis abscissa, cuncta quæ possidet, quasi ad alia profecturus, aspiciat :.....nec se putet

plus de suo labore lucrari posse quam cibum et potum ; et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit. » Hier. ibi addit ; non ut illud fiat quod est apud Isaiam : Manducemus, et bibamus ; cras enim moriemur : sed secundum Apostolum : Habentes victum et vestitum, his contenti simus ; quod est donum Dei, vers. seq. Facere bene : quidam intelligunt : bene sibi facere, partis uti : quod est in seq. vers. videre bonum de labore suo.

  1. Didici quod omnia... perseverent in perpetuum : tellus, sidera, montes, arborum atque animantium genera, ipsa rerum summa. Non possumus eis addere : ac nequidem staturæ nostræ cubitum, aut capillis colorem, Matth., v, 36 ; vi, 27. Quæ fecit Deus ut timeatur : ex antecedentibus, quod occultissima, quod perfectissima, quibus nihil adjici, nihil detrahi possit, quod ordinatissima, et sempiternis legibus constituta.

  2. Deus instaurat (Hebr. quærit, revocat) quod abiit : ad verbum, quod consecutum est (quod præteritum) : eo quod alia ex aliis consequantur, ac Deus ea quæ secutura sunt, ex antecedentibus evocet, et eliciat latentibus causis. Vide i, 9, 10. Summa est : Dei opera firma consistere : simplici et uniformi motu agi res, aliasque aliis deduci, etiam quæ effluxerint, Dei beneficentia recuperari posse, ne plus æquo, aut adeptis lætemur, aut cruciemur amissis. Quod abiit : Septuag. τὸν διωκόμενον : hoc est, Deus requirit eum qui persecutionem patitur : sic et antiqua Vulgata, et ipse Hier. ad Paulam. « Ad consolandum, inquit, eum qui in martyrio perseverat. » Quam versionem prætermittere non est visum, eo quod passim a Patribus græcis, latinisque celebretur ; quanquam non est dubium, quin vulgata nostra interpretatio sit congruentior, atque omnino retinenda. Pro τὸν διωκόμενον, apud Septuaginta quidam legisse videntur, ὁ διωκόμενον quod consecutum est, quod Hebr. congruit.

  3. Vidi sub sole : aliud argumentum rebus humanis insitæ vanitatis : in præsente vita, inter justum et impium nullam esse distantiam, sed incerto eventu

(a) Var. : Addi.— (b) Quod est.

[539]

impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem.

  1. Et dixi in corde meo : Justum, et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

  2. Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.

  3. Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio : sicut moritur homo, sic et illa moriuntur : similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,

  4. Et omnia pergunt ad unum locum : de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

  5. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiri- judicii, ibi impietas ; et locum justitiæ, ibi iniquitas.

Dixi ego in corde meo : Justum et impium judicabit Deus : quia tempus est omni voluntati super omne factum ibi.

Dixi ego in corde meo de loquela filiorum hominis : quia separat illos Deus, ut ostendat quia ipsi jumenta sunt (a) .

Sive quia eventus filiorum hominum, et eventus pecoris, eventus unus eis. Sicut mors hujus, ita et mors illius, et spiritus unus omnibus, et amplius homini a pecore nihil est : quia omnia vanitas.

Omnia vadunt ad locum unum : omnia facta sunt de humo, et omnia revertentur ad humum.

Quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et omnia volutari ; « atque inter judicum ipsa subsellia, non veritatem valere, sed munera. » Hier. ibid.

  1. Et dixi... Justum et impium : clara solutio, cum omnia sint perturbata sub sole, atque inconditis motibus ferri videantur, esse supra solem, et extra temporum vices, aliquid quo incerta et incomposita in ordinem redigantur, nec per partes Deum, et velut per singula momenta judicare, sed in futurum tempus universæ rei reservare judicium : quo fit id quod sequitur : et tempus omnis rei tunc erit : cum enim in hac vita, alia aliis temporibus congruant, nec singula singulis satis apta, atque alieno loco multa posita esse videantur, expectandum tempus quo sua cuique tribuantur, bona bonis, mala malis : ut est in parabola, Matth., xiii, 24 et seq.

  2. Dixi in corde meo de filiis hominum , ut probaret eos Deus : redargueret ; Hebr. separaret, ad examen revocandos atque omnino pervinceret : similes esse bestiis : simplicius in Hebr. et apud Septuag. quod bestiæ ipsi. « Aliud argumentum multo validius, jam tactum ii, 15, sed hic fusius exequendum : quid mirum nihil distare inter probos et improbos qui æque homines sunt, cum nequidem inter homines et pecudes satis sit discriminis ; cum similiter procedamus in lucem, simul dissolvamur in pulverem. » Hier.

  3. De terra facta sunt : de terra nihil nisi corpus factum est ; et signanter de corpore dicitur : Terra es, et in terram reverteris : facile itaque ostenditur nobis, quod juxta corporis fragilitatem, pecora simus. Hier.

  4. Quis novit : hoc est, haud facile cognoveris : qua phrasi : Quis habitabit : aut, mulierem fortem quis inveniet ? quasi diceret : Satis ergo constat homines corpore nonnisi esse bestias : si autem videtur hæc esse distantia quod spiritus hominis ascendat in cœlum, et spiritus pecoris descendat in terram, quo istud certo auctore cognovimus ? Hæc quæstio nonnisi infra resolvenda, xii, 7. Interim

(a) Var. : Et ut ostenderet, quia ipsi jumenta sunt sibi.

[540]

tus jumentorum descendat deorsum ?

  1. Et deprehendi nihil esse melius, quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat ? spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram ?

Et vidi quia non est bonum nisi quod lætetur homo in opere suo : quia hæc est pars ejus. Quis enim adducet eum, ut videat id quod futurum est post ipsum ? in incerto ac suspenso relinquitur, ad ignorantiam hominum declarandam, et comprimendam superbiam.

Chapter 36 of 133