Skip to the text

Caput VI

Divitiarum vanitas : anxio et avaro divite melior abortivus : partis frui : hoc etiam vanum,7, 8, 9, hominum sapientia, nihil nisi verba : unus Deus sapiens.

VERSIO VULGATA .

  1. Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :

  2. Vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ desiderat : nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Hoc vanitas, et miseria magna est.

  3. Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.

  4. Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

  5. Non vidit solem, neque, cognovit distantiam boni et mali : VERSIO S. HIERONYMI .

Est malum quod vidi sub sole, et frequens apud homines.

Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et gloriam, et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desideravit ; et non dedit ei Deus potestatem, ut manducaret ex eo ; sed vir alienus comedit illud. Hæc vanitas est, et languor pessimus.

Si genuerit vir centum liberos (a), et annis multis vixerit, et plures fuerint dies annorum ejus, et anima ejus non repleatur bonis : nec sepulcrum fuerit illi, dixi melius ab eo esse abortivum.

In vanitate quippe venit, et in tenebris vadit et in tenebris nomen ejus abscondetur.

Et quidem solem non vidit, nec cognovit : requies huic magis quam illi. 2. Vir, cui dedit Deus divitias : rursus ad divitias ; neque exagitare cessat radicem omnium malorum avaritiam, quam quidam appetentes, teste Paulo I Tim., vi, 10, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis : quæ Salomon fuse commemorat.

  1. Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos : sive, ut infra 6, etiamsi duobus millibus annis vixerit. Duo sunt quibus, vel maxime, humana vita protendatur : primum si ipsa longissima fuerit, postea si in sobolem amplissimam diffundatur, in qua et vivamus lætius, et etiam mortui reviviscamus. Atqui hæc duo vana sunt, et infructuosa avaris. Et anima illius non utatur bonis : si infelix ille est, et cæco errore devius, qui hujus vitæ bonis avaritia se fraudat, quanto magis qui veris bonis, fide ac doctrina sancta, Deique gratia non utitur ? Quod melior illo sit abortivus. Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille, Matth., xxvi, 24. Diligenter adverte ; non absolute melius, sed melius ipsi.

4, 5. Frustra enim venit... non vidit solem : clarum hæc pertinere ad abortivi comparationem. Attende, christiane, qui fructum parturientis spiritus abortire

(a) Var. : Deest liberos.

[547]

  1. Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfrui tus bonis : nonne ad unum locum properant omnia ?

  2. Omnis labor hominis in ore ejus : sed anima ejus non implebitur.

  3. Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc, ubi est vita ?

  4. Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias : sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

  5. Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus : et scitur qu6d homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. Etsi vixerit mille annos duplices, et bonitatem non vidit : nonne ad locum unum omnia properant ?

Omnis labor hominis in ore ipsius, et quidem anima ejus (a) non implebitur.

Quid enim amplius sapiens (b) a stulto ; quid pauperi, nisi scire ut vadat contra vitam !

Melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima : sed et hoc vanitas, et præsumptio spiritus.

Quid est quod futurum est : jam vocatum est nomen ejus et cognitum : quia homo est, et non poterit judicari cum fortiore se. facis, neque deducis ad solem, sed perire in tenebris et oblivione deleri sinis. Perpende illa verba : Frustra ille venit, qui nec Deo gloriam, nec sibi felicitatem peperit ; et a Dei regno pulsus, ad tenebras exteriores mittitur : ubi est fletus et stridor dentium, Matth., xxii, 13.

  1. Nonne ad unum locum properant omnia ? Alia sententia, ad quam sequentia pertinent. Sic autem habet : Miserrimi illi sunt, qui concessis bonis non utuntur ; fac autem utare ; non eo eris beatior, cum mors ingruat. Ad unum locum properant : omnes enim morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur, II Reg., xiv, 14.

  2. Omnis labor hominis : hujusmodi quem diximus, comedentis ac bibentis, partisque opibus utentis, in ore ejus, circa palatum versatur : miserabilis labor qui ventri et putredini serviat. Sed anima ejus non implebitur : animus majori bono natus, his impleri non potest.

  3. Quid habet amplius sapiens a stulto ? Supple : Si in edendo et bibendo vita constat, et quid pauper, ac frugi, habet scilicet ; nisi ut pergat illuc ubi est vita ? nisi ut ea adipiscatur quibus vivat, atque organum corporis sustentet, nec pereat inedia, Hier. quod magis Hebr. congruit. Quid pauperi (deest) scienti pergere ante vitas, seu vitam sustentare ? quasi diceret : Pauperi æque ac diviti victus communis ; nec sapiens ea re plus habet aut scit, quam cæteri : communis eis cura, ut vitam protendant. Attende autem, christiane, hæc vivendi cura, quam bene ad veram æternamque vitam transferatur, de qua infra dicetur.

  4. Melius est videre : Hier. ex Hebr. melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima, id est vana et imaginaria sectantem ; quod eodem pertinet atque antecedentia, nempe ut intelligamus melius esse ac præstantius frui præsentibus bonis quæ in promptu habeamus, quam animum inani spe pascere, aut philosophantium more, vanas ac supra nos, atque inextricabiles tentare quæstiones.

  5. Qui futurus est : et hoc pertinet ad humanæ sapientiæ vanitatem, scire omnia a Deo prævisa suisque jam distincta nominibus, eumque unum scientem sapientemque esse, qui omnia ac futura æque ac præterita mente complectatur. Et scitur quod homo sit : scitur, inquam, hominem tantum esse hominem : et

(a) Var. : Deest ejus. — (b) Enim est sapienti.

[548]

  1. Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. Quia sunt verba multa multiplicantia vanitatem. quod frustra nititur supra vires : et non possit contra fortiorem se in judicio contendere : contra Deum scilicet.

  2. Verba sunt plurima : alia ratio retundendæ sapientium vanitatis, quod in hominum quæstionibus ac disputationibus, nihil nisi verba sint, et inanis loquacitas ; sive, ut habet Hebr. quia sunt verba plurima multiplicanda vanitatem : quo etiam sequentia pertinent.

Chapter 39 of 133