Caput II
Vanæ voluptates : risus insanus, fallax gaudium : vana inquisitio de bonis malisque : aedificia, horti, aliæque amoenitates : lauta convivia : exoticæ deliciæ : opes indigno et ignoto hæredi relinquendae, neque ullus idoneus aut stabilis humanæ sapientiæ fructus : eadem omnibus mors : partis quidem uti optimum ; quanquam hoc ipsum vanitas.
VERSIO VULGATA .
Dixi ego in corde meo : Vadam et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
Risum reputavi errorem : et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut ani- VERSIO S. HIERONYMI .
Dixi ego in corde meo : Veni nunc, tentabo te in lætitia, et vide (a) in bono : et ecce etiam hoc vanitas.
Risui dixi amentiam, et iucunditati : Quid hoc facis ?
Consideravi in corde meo, ut traherem in vino carnem meam : 1. Dixi ego in corde meo : recte Hier. : Posteaquam in multitudine sapientiæ, atque adjectione scientiæ deprehendi nihil aliud, nisi cassum et sine fine esse certamen, converti me ad luxuriem et voluptates, haud minore vanitate ac ludibrio ; quippe
Risum reputavi : Hebr. risui dixi : Insane, sive amens, excors ; et lætitiæ : Quid hoc facis ? quid illudis ? quid decipis ? quid falsa dulcedine inescatum,- ad veros dolores ac dedecora ducis ? Vide Prov., vi, vii, etc.
Cogitavi in corde meo. Rursus sapientiæ, ac voluptatis seorsim fastidio, utramque conjungere satagebat ; atque, ut sunt hominum volubiles motus, nunc ad illam convertebat animum, reliquo fere capite. Cogitavi abstrahere a vino, ut
(a) Var. : Videbo.
[532]
mum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum : quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas.
Feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus ;
Et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem sylvam lignorum germinantium.
Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui : armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem.
Coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum, ac provinciarum : feci mihi cantores, et et cor meum deduxit me in sapientiam, ut obtinerem (a) stultitiam (ut eam vincerem : qua in relaboravi) (b) , donec viderem quid esset bonum filiis hominum, quid facerent sub sole numero dierum vitæ suæ.
Magnificavi opera mea : ædificavi mihi domos : plantavi mihi vineas.
Feci mihi hortos et pomaria : plantavi in illis lignum omne fructiferum.
Feci mihi piscinas aquarum, ad irrigandum ex eis saltum germinantem ligna (c) .
Mercatus sum mihi (d) servos et ancillas, et vernaculi fuerunt mihi : et quidem possessio armenti et ovium multa fuit mihi : super omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem.
Congregavi mihi argentum et aurum, et substantias regum et provinciarum : feci mihi canto- libidinum incentore ; quanquam Hier., Septuag. faventibus, Comm. ad Paulum, sic ex Hebr. vertit : Cogitavi trahere in vino carnem meam : hoc est, dubitare cœpi, bonumne esset carnem vino distendere, augere ; aut, ut idem Hier. vitam meam deliciis tradere, carnem liberare ab omnibus curis, et quasi vino, sic voluptate sopire. Non ergo vir maximus hanc interpretationem ignoravit, sed priorem praetulit, ac tandem Ecclesiæ tradidit : Ut animum transferrem : ad verbum ex Hebr. deduxit me cor meum ad sapientiam : ratio naturalis, quam etiam peccatoribus Deus auctor inseruit. Idem Hier. ibid. Quid facto opus est : hoc est, ut perdiscerem, quid facto opus esset filiis hominum : sive ut clarius ad Paulam. Donec viderem quid esset bonum, etc. Numero dierum, sive decursu vitæ suae : quod jam vanum esse constitit, eo quod nihil pariat nisi quæstiones : sup. i, 8 ; infra vii, 30.
Magnificavi : exploratores omnia, unde aliquid voluptatis corrogare possem, ædium atque operum magnificentiam, hortorum amœnitates, innumerabilem opum vim, et alia ejusmodi cogitavi : quæ deinde fuse exequitur usque ad vers. I .
Pomaria : pardesim : paradisos, hortos amœnissimos ; qua voce noster utitur Cant., iv, 13.
Ante me in Jerusalem : Jerusalem ab antiquo urbs regia, neque tantum Davidi, sed etiam Melchisedech, et aliis regibus aut ducibus habitata, ut supra memoravimus.
Cantores, et cantatrices : en libidinum illecebras. Scyphos, et urceos : siddah et siddoth : vox Chaldaica : hoc est, secundum Aquilam, κὺλικας καὶ κυλίκια,
(a) Var. : In stultitiam. — (b) Deest (ut eam vincerem ; qua in re laboravi). — (c) In Hebr. lignum.— (d) Deest mihi.
[533]
cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda :
Et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseveravit mecum.
Et omnia, quæ desideraverunt oculi mei, non negavi eis : nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his, quæ praeparaveram : et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo.
Cumque me convertissent ad universa opera, quæ fecerant manus meæ, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem factorem suum) ? res et cantatrices : et delicias filiorum hominum, ministros vini, et ministras.
Et magnificatus sum, et adjeci sapientiam (a) super omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem ; et quidem sapientia mea astitit (b) mihi.
Et omne quod postulaverunt oculi mei, non tuli ab eis : nec prohibui cor meum ab omni lætitia : quia cor meum lætatum est in omni labore (c) . Et hæc fuit portio mea ex omni labore meo.
Et respexi ego ad omnia opera mea, quæ fecerunt manus meæ, et in labore quo laboraveram faciens. Et ecce omnia vanitas, et voluntas spiritus. Et non est abundantia sub sole.
Et respexi ego, ut viderem sapientiam, errores et stultitiam : quia quis est hominum, qui possit ire post regem ante (d) factorem suum ? majores calices seu crateras ; unde minoribus vasculis haurirentur vina convivis propinanda. Hier., Symm. eodem fere refert ; quippe ad mensurarum species : Septuag. vini fusores, ac fusitrices, quam vocem Hier. fingit, sive ut ipse latinius, ministros ac ministras vini. E recentioribus alii alia comminiscuntur variis conjecturis ac ratiociniis ducti : nos antiquioribus interpretibus credimus. Putaverim autem hic uti Salomonem peregrinis atque exoticis vocibus, ut significaret se non tantum indulsisse deliciis, quæ regibus Israeliticis familiares essent, sed etiam ex mollissimis Assyriorum aulis, luxus ac voluptatum illecebras accercisse.
Sapientia quoque perseveravit mecum : Hebr. Septuag. et quidem sapientia mea adstitit mihi : sive, ut alii vertunt, mihi constitit, non discessit a me. Vera quidem sapientia cum iis quæ sequuntur, ac tanto voluptatum amore non constat. Quare vel is erat tum Salomonis error, ut simul et sapientem amatorem et voluptatem se esse decerneret, vel hic sapientiam appellat regnandi artes, agendi solertiam, aut naturæ scientiam, quam etiam ad conquirendas voluptates adhiberet erudito luxu.
Et hanc ratus sum : Hebr. hæc pars mea.
In quibus frustra sudaveram : Hebr., Septuag., Hier. ad Paulam, simpliciter : in labore quo laboraveram faciens.
Quid est homo, ut sequi possit regem factorem suum ? Hæsitantis ac dubitantis, an homo veram sapientiam assequi, ac Deum creatorem suum sequi possit ; at Hebr. aliter obscurissimo sensu : Quid est homo qui venturus est post
(a) Var. : Male deest sapientiam. — (b) Stetit. — (c) Labore meo. — (d) Atque pro ante.
[534]
Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
Sapientis oculi in capite ejus : stultus in tenebris ambulat : et didici quod unus utriusque esset interitus.
Et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam ? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient, moritur doctus similiter ut indoctus.
Et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me. Et vidi ego quia est abundantia sapientiæ super stultitiam : sicut abundantia lucis super tenebras.
Sapientis oculi in capite ejus, et stultus in tenebris ambulat. Et cognovi ego quia eventus unus eveniet omnibus eis.
Et dixi ego in corde meo : Sicut eventus stulti, ita et mihi eveniet : et utquid sapiens factus sum ego (a) ? et locutus sum in corde meo : quoniam hoc quoque vanitas.
Non enim erit memoria sapientis cum stulto in æternum : eo quod ecce diebus qui supervenient, universa oblivio operiet (b) : et quomodo morietur sapiens cum stulto ?
Et odivi vitam, quia malum super me opus quod factum est sub sole : quia omnia vanitas et pastio venti.
Et odivi ego omnem laborem meum, quo ego laboravi (c) sub sole : quia dimitto illum homini, qui futurus est post me. regem, seu qui regem sequi possit (in his) quæ jam fecerunt (homines) ? Quis scilicet privatus, melius rege poterit sapienter aut stulte facta cognoscere ? ut sensus sit, merito Salomonem de sapientia disputasse, quippe regem maximum, ad eam comparandam potioribus instructum auxiliis, et revera vidisse magnum esse discrimen inter sapientiam atque stultitiam : quod exequitur vers. 13, 14, et tamen eo tandem esse deductum, ut humanam sapientiam vanam duceret, vers. 14-17,
Sapientis oculi : hoc ergo discrimen sapientem inter et stultum : sapientis oculi in capite ejus : sicut enim oculi in excelso tanquam in specula constituti ut pedibus praeluceant, ita in arce mentis ratio collocata, velut dux itineris. Stultus in tenebris ambulat : cæco ac devio itinere, ac si oculos, non in capite, sed in tergo haberet. Et didici : vide iii, 18, quod unus utriusque esset interitus : Hebr. unus ambobus eventus, quasi diceret : Quæ ista providentia qua se sapientes efferunt, aut quodnam est in illo stulti sapientisque discrimine tantum operæ pretium, si tamen ambobus æque omnia eveniunt ? Unde
Animadverti quod hoc quoque esset vanitas : tantum scilicet inter sapientem et stultum ponere discriminis.
18, 19. Habiturus hæredem ..... quem ignoro (Hebr. quis novit) an stultus futurus sit ? Ac revera ipse Salomon regum sapientissimus, dereliquit post se, de (a) Var. : Deest ego. — (b) Cooperiet. — (c) Quem ego laboravi, alias laboro.
[535]
Quem ignoro, utram sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est quidquam tam vanum ?
Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit : et hoc ergo vanitas, et magnum malum.
Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est ?
Cuncti dies ejus doloribus, et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit : et hoc nonne vanitas est ?
Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ? et hoc de manu Dei est.
Quis ita devorabit, et deliciis affluet ut ego ?
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam : peccatori autem dedit Et quis scit utrum sapiens sit, an stultus ? et dominabitur in omni labore meo, quo laboravi, et in quo sapiens factus sum sub sole ; sed et hoc vanitas.
Et conversus sum ego, ut renuntiarem cordi meo in omni labore meo, quo laboravi sub sole :
Quia est homo, cui labor ejus est in sapientia, et scientia, et virtute ; et homini qui non laboravit, illi dabit partem suam. Et quidem hoc vanitas, et nequitia magna (a) .
Quid enim fit homini in omni labore suo, et in voluntate cordis sui, qua ipse laborat sub sole ?
Quia omnes dies ejus, dolorum et iracundiæ, curarumque : et quidem nocte non dormit cor ejus : sed et hoc vanitas.
Non est bonum homini, nisi quod comedit et bibit, et ostendit (b) animæ suæ bonum in labore suo. Et quidem hoc vidi ego, quia de manu Dei est.
Quis enim comedit, et quis parcit (c) sine illo qui (d) homini bono coram se dedit sapientiam, et scientiam, et lætitiam : et peccanti dedit sollicitudinem, ut au- semine suo , gentis stultitiam, et imminutum a prudentia, Roboam, Eccli., xlvii, 27, 28.
Unde cessavi : et verti me in desperationem, in vitæ tædium, et odium universi laboris humani : ex Hebr. ut supra, 17, 18.
Et sollicitudine : Hebr. rectitudine ; Hier. ad Paulam, virtute : quod Sept. ἀνδρίᾳ, fortitudine.
Nonne melius est comedere : quam stulto hæredi omnia relicturum, fraudare animam suam bonis ? Eccle., iv, 8. Et hoc de manu Dei est : Hebr. hoc etiam vidi quod de manu Dei est. Non est in hominis potestate positum, ut hæredem quem vult habeat : qui sensus firmatur ex 25, 26 et seq.
Quis ita devorabit : Hebr. quis comedat aut sentiat (sensibus indulgeat) magis quam ego ? sub ejus persona qui partis utitur ; quis enim æquius suis utatur bonis, quam ego qui tanto labore peperi ?
(a) Var. : Multa. — (b) Comedat et bibat, et ostendat. — (c) Comedet, et quis parcet. — (d) Sine illo ? quia.
[536]
afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo : sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. geat et congreget quæ videntur bona (a) ante faciem Dei. Sed et hoc vanitas, et præsumptio spiritus. 26. Et cassa sollicitudo mentis : Hebr. afflictio spiritus, ut passim.
(a) Var. : Quæ dantur.
Chapter 35 of 133