Præfatio
PRÆFATIO IN ECCLESIASTEN.
I. — Summa Ecclesiastæ.
Totus hic liber unica velut argumentatione concluditur ; cum vana omnia sub sole sint, vapor sint, umbra sint, ipsumque nihilum ; id unum in homine magnum verumque esse, si Deum timeat præceptis ejus pareat, ac futuro judicio purum atque integrum se servet. Hujus enthymematis prima pars, rerum humanarum enumeratione, tantique regis experimentis constat, ut quia exquisitissimas voluptates assequi, alii per egestatem aut imperitiam nequeant, alii temperantia non curent ; existat Salomon unus regum opulentissimus, rerumque prudentia clarissimus, qui cum ultro fateatur, in tanta bonorum affluentium copia, nihil a se denegatum cupiditatibus, simul tamen cogatur agnoscere, non modo vana et nulla, verum etiam irridenda partim, partim etiam deploranda esse omnia, sibique tam florenti, tam beato , vitam fuisse tædio, ac potiores visos qui necdum nati essent.
Id autem sic conficit : Quod homo nascatur ad malorum experientiam, ii, 17 ; iv, 2, 3 ; neque quidquam in sapientia sit præsidii, neque ea. tolli queat cæcum illud, atque improvidum, quo in perniciem, velut objecto hamo, præsentisque laqueis, inscii devolvamur, ix, 12. Quin ipsa etiam qualis esse solet in humano genere sapientia, inter vanissima, imo inter cruciatus animi reputanda sit : docet denique, i, 17, 18, eo deduci hominem tot ærumnis, curis, libidinibus, laboribus, erroribus, ut cæca, mersus caligine, neque sapientem a stulto, ii, 14-16 ; neque, quod est gravius, seipsum a pecude satis secernere valeat, iii,18-20, donec ad Deum, ejusque judicia conjectis oculis, deprehendat in se illud occultum, quod ad Dei imaginem conditum, dissoluto corpore, atque in terram suam abeunte, ad auctorem Deum redeat, ejus
[521]
arbitrio judicandum ; atque id quidem ultimo capite ; et uno verbo transigitur. Cæterum toto libro præparatur jactis veri seminibus, sanisque sententiis, velut radiis inter offusas tenebras intermicantibus, iii, 16, 17 ; viii, 12 : quæ sane sententiæ velut disjectis nubibus, tandem in limpidissimam lucem erumpunt, xii, 7, 13, 14. Sic agit Ecclesiastes, sive Contionator noster, ac presso regis nomine, advocatæ concionis factus admonitor, sapientissimis quidem ac profundissimis, sed tamen popularibus, atque ab ipsa experientia repetitis argumentis, hominem ad humana vitanda, et capessenda divina compellit.
II. — De ultimo capite ac traditione Hebræorum observandus S. Hieronymi locus.
De ultimi capitis ultimo versiculo, quo Dei judicium commendatur, libet hic attexere integrum S. Hieronymi locum, qui toti libro multum lucis afferat ; sic autem habet : « Aiunt Hebræi, cum inter cætera scripta Salomonis, quæ antiquata sunt, nec in memoria duraverunt, et hic liber obliterandus videretur, eo quod vanas assereret Dei creaturas, et totum putaret esse pro nihilo, et cibum, et potum, et delicias transeuntes præferret omnibus : ex hoc uno capitulo meruisse auctoritatem, ut in divinorum voluminum numero poneretur, quod totam disputationem suam, et omnem catalogum hac quasi ἀνακεφαλαιώσειcoarctaverit, et dixerit, finem sermonum suorum auditu esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile, ut scilicet Deum timeamus, et ejus præcepta faciamus. Ad hoc enim natum esse hominem, ut creatorem suum intelligens, veneretur eum metu, et honore, et opere mandatorum. » Hæc Hieronymus ad caput xii, 11,13, 14 (Comm. in Eccl.). Neque tamen putemus hos tantum versiculos priscis sapientibus dignos esse visos quos Spiritus sanctus dictaverit : imo vero cæteras ex his maxime æstimatos fuisse, quippe cum ad illos totum librum referri facile intelligamus, nihilque sit proclivius quam ut confugiamus ad Deum, posteaquam cætera omnia vana esse constiterit.
III. — Libri tempus ; Hebræorum traditio ; Hieronymi loci.
De tempore quo hic liber scriptus est, non displicet traditio
[522]
Hebræorum quam idem Hieronymus sic refert : « Aiunt Hebræi hunc librum Salomonis esse pœnitentiam agentis : quod in sapientia, divitiisque confisus, per mulieres offenderit Deum. » (Ad cap. i, vers. 11). Nec nisi devio Salomoni convenire posse videtur illud : Omnia quæ desideraverunt oculi mei, non negavi eis : nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur... : et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo (cap. ii, 10) ; neque id in aliena persona, sed in sua dixit, propter illud quod proxime antecedit : Supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Ierusalem (ii, 9) : quæ quam proprie Salomoni conveniant, perspicuum est. Huc accedit illud de mulieribus : Lustravi universa animo meo... ; et inveni amariorem morte esse mulierem, quæ laqueus venatorum est, etc. (cap.vii, 26-28), quo loco idem Hieronymus : « Non putemus temere hanc Salomonem de omni genere mulierum protulisse sententiam : quod expertus est, loquitur : » subditque : « et hæc secundum litteram. » Et ad illud : « Mulierem bonam invenire non potui ( ibid. 29) » : subdit : » Omnes enim me ad luxuriam, et non ad virtutem deduxerunt. » Quæ efficere videntur, ut liber hic errorum experientiam, atque inde prognatum vitæ in melius commutatae studium sapiat.
IV. — Responsio ad objecta.
Neque deterret illud, quod Josias polluisse memoretur Excelsa quæ erant in Ierusalem..., quæ ædificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, etc. (IV Reg., xxiii, 13). Rogo enim, an infanda excelsa Josaphato, Ezechiæ, aliisque piis regibus intacta perstiterint, etiam prophetis tacentibus ? Vel ergo destructa pollutaque, postea instaurata fuerint, vel profecto verum illud, esse plurima quæ optimorum quoque regum diligentiam fugiant, aut negotiorum multitudine, aut etiam perfidia ministrorum ; quod etiam Salomoni contigisse potuerit. Atque hæc quidem, quam vidimus de Salomonis pœnitentia, non modo Hebræorum ac S. Hieronymi, verum etiam aliorum interpretum coniectura est. Cæterum conjectura tantum ; Deo enim placuit tanti viri errata certa esse, salutem ac resipiscentiam in dubio, ut qui stat,
[523]
videat ne cadat ; neque in seipso quisquam, magnus quamvis et sapiens, sed in Domino glorietur.
V. — De auctore libri : Grotii singularis opinio.
De auctore libri litigantem habemus Grotium, qui putat sub Salomonis resipiscentis nomine, post Babylonicam migrationem esse confictum. Audax criticorum genus, spreta Hebræorum, christianorumque omnium traditione cum antiquissimis inscriptionibus, quæ veræ criticæ norma est ; omnia ex palato suo æstimat, neque quidquam pensi habet, dummodo acutius cæteris sapere, atque intelligere videatur. Placuit autem Grotio, eo quod in Ecclesiaste quædam chaldaica legantur vocabula, talem esse stylum, qualis in Daniele et Esdra, post migrationem, invenitur Chaldæo Hebræoque mixtus. At profecto nil tale deprehendunt, qui earum rerum gustum habent exquisitissimum ; neque aliud in Ecclesiaste sapiunt, quam in puris putisque Hebræis, atque etiam in aliis Salomonicis. Sunt sane hic chaldaica, sed paucissima, quorum pars ob antiquis interpretibus memorata, et suo loco notanda : neque multa ejusmodi adduxit Grotius, quantumvis harum rerum curiosus indagator, neque prætermissurus quæ eruditionem commendarent ; ac si plura essent, notum inter affines ejusdemque fere ingenii linguas multa vocabula solere esse communia, vulgatumque elegantissimis auctoribus, præsertim in eruditis scriptis, quale istud est, ex peregrinis linguis aliquid inspergere. Neque necesse pluribus refellere eam, quam nemo secutus sit, sententiam ; ac tantum observari oportet, id genus conjecturæ quos pandant aditus subruendis majorum decretis atque auctoritatibus. De aliis autem Grotii erratis in Ecclesiasten, necessario erit commonendus lector : ad cap. xii, 7.
VI. — De versionibus, ac primum de Septuaginta, atque antiqua latina ipsis inhærente.
De versionibus, antiquam græcam habemus hebraicae veritati maxime inhærentem ; non ita in Proverbiis, ut diximus : quæ diversitas in aliis quoque libris invenitur : unde argumentari liceat eam versionem, quæ Septuaginta dicitur, non uno auctore,
[524]
neque una forsitan ætate conscriptam. Latinam versionem, ex illa. interpretum Septuaginta deductam, ante Hieronymum universa occidentalis Ecclesia frequentabat, e qua, plures textus ab antiquis Patribus allegatos passim invenias ; unum autem caput, quartum scilicet, a B. Ambrosio integrum repræsentatum, Exhortatione ad clericos, supra caput iv Ecclesiastæ.
VII. — Certis argumentis probatur Vulgatam nostram ab antiqua latina plurimum discrepare.
Non defuere qui crederent antiquam Vulgatam esse eam, quam nunc quoque Vulgatæ nomine terimus, neque hanc Hieronymi esse, quemadmodum ejus sunt reliquæ fere Vulgatæ nostræ partes ; quin etiam esse aliam ab eodem Hieronymo confectam ex Hebræo versionem, quæ in ejus Commentariis ad Paulam et Eustochium invenitur, quam tamen Ecclesiæ usus non admiserit ; qua de re, primum illud pro certo habere nos oportet, Vulgatam nostram ab illa antiqua diversissimam esse : quod, vel unum illud ab Ambrosio relatum caput quartum Ecclesiastæ, liquido demonstrare possit. Sunt etiam loci plurimi ab antiquis citati, atque a Vulgata nostra maxime discrepantes, quos passim apud Flaminium aliosque reperias. Neque minus constat Vulgatam nostram multum differre a Septuag. quos antiqua Vulgata sequebatur. S. Hieronymus Commentario ad Paulam memorat, vocem hebraicam quam Septuag. περισπασμόν, Vulgata nostra occupationem, interpretati sunt (cap. i, vers. 13) a latino interprete distentionem fuisse intellectam : eo quod in varias sollicitudines mens hominis distenta, lanietur. Aliud ergo habuit latinus interpres, quam id quod hodie in Vulgata nostra legitur. Huc accedunt ea quibus ostendemus Vulgatam nostram omnino esse Hieronymi.
VΙΙΙ. — Tres S. Hieronymi versiones : prima deducta ex Commentario ad Paulam.
Fatemur sane Hieronymum, anteaquam hanc ederet, aliam versionem Commentario ad Paulam interseruisse, hebraico textui maxime congruentem. Eam antiqui Hieronymi editores Erasmus et Marianus collectam ex Commentariis protulere, quam nos quoque exemplo editorum codicum, alteram in columnam Vulgatæ
[525]
nostræ respondentem redegimus, ut lector promptiorem haberet S. Hieronymi laborem universum, qui nunc superest. Sic enim hebraica veritas, brevitasque et simplicitas cui hæc versio hæret, clarius detegetur, existetque lux, interpretationum comparatione facta. Cæterum non ita habere antiquos manuscriptos codices, viro doctissimo ac religiosissimo Joanne Martianæo monstrante, perspeximus.
IX. — Altera versio ejusdem Hieronymi, seu potius antiquæ latinæ emendatio ex Græco Septuag.
Alteram interpretationem idem Hieronymus ex Septuag. fecerat, seu potius antiquam Vulgatam ad Origenianorum Hexaplorum normam emendaverat, ut in præfatione ad sanctos episcopos Chromatium et Heliodorum huic nostræ editioni praefixa significat ; quæ versio nunc deest.
X. — Tertia interpretatio S. Hieronymi ex Hebræo, quæ est Vulgata nostra.
Tertia interpretatio est ea, quam nunc Vulgatam vocamus. Eam vero a S. Hieronymo ultimo loco editam, simul cum aliorum Salomonicorum librorum versione ex hebraicis fontibus, ipse profitetur præfixa, præfatione, quam mox diximus. Quam sane versionem Hieronymi esse docent, et illa præfatio, et congruens aliis Hieronymianis versionibus stylus, et S. Augustini collectum ex Ecclesiaste speculum ; cum ea sancti viri specula ab Hieronymiana interpretatione deducta, atque ideo Vulgatæ nostræ congrua, Præfatione in Proverbia ostensum sit.
XI. — Cur Vulgata nostra non semper Hebræo consentiat ; ratio interpretandi Hieronymiana ex ipso S. Hieronymo statuitur.
Cur autem illa versio, hoc est Vulgata nostra, non ita Hebræo congruat, atque illa, quam Commentario ad Paulam intersertam fuisse vidimus, facile intelliget qui universam Hieronymianarum interpretationum rationem mente perceperit. Sic autem agebat vir maximus, primum, quod in proœmio Commentarii ad Paulam ipse profitetur, « ut de Hebræo transferens, magis se Septuag. Interpretum consuetudini coaptaret, in his duntaxat, quæ non
[526]
multum ab hebraicis fontibus discreparent : » deinde ut phraseon potius vim, quam accuratam ad verbum translationem sedaretur : tum ut suppleret quædam, elucidationis causa, quæ hebræo textui deessent : postea ut in dubiis illustriores sensus, atque usui Ecclesiæ magis celebratos, aut informandis moribus aptiores præferre soleret : postremo quod consultis hebræis, atque etiam antiquioribus interpretibus Aquila, Symmacho, Theodotione, hebraici sermonis ampliorem sibi ideam comparasset ea, quam rabbini recentiores effinxerint, ipso linguæ spiritu per tot sæcula labente aut amisso. Horum exempla quædam in his notis invenies : cætera ut obvia, ita parum instituto nostro necessaria, referre non est animus : sufficit reclusisse generatim varietatum fontes, simulque evicisse, non eas ita interpretandas, ut multi temere faciunt, tanquam Hieronymus non satis assecutus sit sermonis hebraici proprietatem ac vim. Cæterum, ut fateri libet, non deesse, quæ tantum quoque virum fugerint, eas tamen esse plerumque discrepantiæ causas quas memoravimus, æquus rerum æstimator, ac diligens explorator facile animadvertet ; nos vero in his notis, data occasione, quædam delibabimus, unde de cæteris æstimari possit.
XII. — De Commentariis S. Hieronymi in Ecclesiasten.
De Commentariis ad hunc librum innumerabilibus tacemus. Unum habemus S. Hieronymi ad Paulam et Eustochium, quo maxime utimur ; quippe quem et perspicuitate et elegantia, et eruditione vanarumque rerum scientia præstare, docti fateantur. Ex hoc itaque selectissima quæque proferimus. Verum de his plus satis ; nunc egregium Concionatorem audire, ab eoque excelsum illum, ac mundi contemptorem spiritum ducere præstiterit.
S. HIERONYMI PRESBYTERI, IN ECCLESIASTEN,
AD PAULAM ET EUSTOCHIUM PROOEMIUM.
Memini me, ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc Romæ essem, et Ecclesiasten sanctæ Blesillæ legerem, ut eam ad contemptum istius sæculi provocarem, et omne quod in mundo cerneret, putaret esse pro nihilo ; rogatum ab ea, ut in morem commentarioli obscura quæque dissererem, ut absque me posset intelligere, quæ legebat. Itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et non meruimus, ό Paula et Eustochium, talem vitæ nostræ habere consortem, tantoque vulnere tunc perculsus, obmutui ; nunc in Bethlehem positus, angustiori videlicet civitate, et illius memoriæ, et vobis reddo quod debeo : hoc breviter admonens, quod nullius auctoritatem secutus sum ; sed et de Hebræo transferens, magis me Septuaginta Interpretum consuetudini coaptavi, in his duntaxat quæ non multum ab hebraicis discrepabant. Interdum Aquilæ quoque, et Symmachi, et Theodotionis recordatus sum ; ut nec novitate nimia lectoris studium deterrerem, nec rursum contra conscientiam meam, fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectarer.
Chapter 33 of 133