Caput V
Multiloquium : vota : qui negant providentiam : imperiorum ordo : divitiarum vanitas, 9, 12 et seqq. Dulcis ex opere somnus : frugalitas : partis uti optimum, 27 et seqq.
VERSIO VULGATA .
- Ne temere quid loquaris, neque VERSIO S. HIERONYMI .
Noli festinare in ore tuo, et cor [543]
cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cœlo, et tu super terram : idcirco sint pauci sermones tui.
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio : sed quodcumque voveris, redde :
Multoque melius est non vovere," quam post votum promissa non reddere.
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam : neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum.
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri : tu vero Deum time. tuum non festinet ad proferendum verbum in conspectu Dei : quia Deus in cœlo, et tu super terram. Propter hoc sint verba tua pauca :
Quia veniet somnium in multitudine sollicitudinis, et vox stulti (a) in multiplicatione sermonum.
Cum votum voveris (b) Deo, ne moreris reddere illud : quia non est voluntas in insipientibus. Quæcumque voveris, redde.
Melius est non vovere, quam vovere, et non reddere.
Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam ; et ne dixeris in conspectu angeli, quia ignorantia est : ne irascatur Deus super vocem tuam, et disperdat opera manuum tuarum.
Quia in multitudine somniorum et vanitates, et verba plurima : sed Deum time. 1. Ne temere... coram Deo : ergo ad pietatem pertinet, parce et moderate loqui, cum de verbo otioso rationem reddi oporteat, Matth., xii, 36, scriptumque sit : in multiloquio non deerit peccatum, Prov., x, 19. Quin etiam de orando Deo Christus præcipit : Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici : putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur, Matth., vi, 7, 8. Ac notantur Pharisæi, quod viduas decipiant sub obtentu : prolixœ orationis, Marc, xii, 40 ; Matth., xxiii, 14 ; Luc., xx, 47. Deus enim in cœlo : plana sententia, quod Deus sublimis, nos humiles ; quod coram rege tacere, reverentiæ sit.
Multas curas : sicut turbida et multa somnia sollicitum hominem designant, sic multa verba stultum. Ideo de Deo rebusque divinis parce loquaris : quod etiam ea quæ nosse nos arbitramur, per speculum videmus et in ænigmate, et velut somnium comprehendimus, quod tenere nos putamus, Hier.
Displicet enim ei infidelis et stulta promissio : Hier. ex Hebr. quia non est voluntas in insipientibus. Nulla constantia voluntatis, neque ullum decretum, aut proprie voluntas ; sed, ut in somniis, cæci vanique conatus.
Ne dederis os tuum : ne abutaris sermone, ut te ipsum in adulteria et corruptelas illicias ; quod faciunt qui dicunt : Non est providentia : non est ultio ; sive, ut habet Hebr., error est, aut ignorantia est : res humana nemo respicit : omnia cæco errore volvuntur. Coram angelo : executore divinæ ultionis.
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri : qualis est somniator vana cogitans, talis nugax et loquax vana effutiens, ut supra, vers. 2. Tu vero Deum time : ut vers. 1.
(a) Var. : Insipientis. — (b) Feceris.
[544]
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,
Et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
Avarus non implebitur pecunia : et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis : et hoc ergo vanitas.
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat : saturitas autem divitis non sinit eum dormire. Si calumniam pauperis, et ruinam judicii, et iniustitias videris in regione, ne mireris super negotio : quia excelsus super excelsum custodit,
Et excelsior est super illos, et amplius terræ in omnibus est rex in agro culto.
Qui diligit argentum, non implebitur argento ; et qui diligit divitias, non fruetur eis : sed in (a) hoc vanitas.
In multitudine enim bonorum, multi sunt qui comedunt ea ; et quæ est fortitudo habenti illam (b) , nisi ut videat oculis suis ?
Dulcis somnus operanti, sive paululum, sive plus comederit ; et saturitas divitis non sinit eum dormire. 7. Si videris calumnias : pauperibus illatæ calumniae, ne te conturbent, cum sint suo ordine et loco constitutæ in republica potestates, quæ maleficia ulciscantur.
Et insuper universæ terræ (seu totius regionis : rex omnibus præsit, et subjectas potestates in ordinem cogat. Postremus versus in Hebr. sic habet : Et excellentia (sive emolumentum) terræ est in omnibus ; rex ipse agro servit ; a qua interpretatione non abhorret Hier. ad Paulum. Sensus est : Cum sint aliæ aliis subditæ potestates : inest tamen quædam rebus æqualitas, communisque altrix omnium tellus : rex ipse agro servit, atque inde victum accipit, nec a communi conditione eximitur. Hunc potestatum invicem subjectarum ordinem, alii cum Hieronymo referunt ad Deum et angelos regum regnorumque præsides, qui iniuriam prohibere, vel præsente pœna ulcisci possent, nisi Dei judicium ad futurum sæculum servaretur, missis angelis messoribus qui colligant de regno ejus omnia scandala, ut est Matth., xiii, 30, 41, supra iii, 16, 17.
Avarus non implebitur : jam ad vanitates redit, ac primum avaritiæ et opum ; quod animum non expleant : quod nullus ex illis dignus fructus : vers 9, quod utcumque sis dives, non tamen ipse tu plus cæteris capias, sed tantum importunos atque otiosos ventres accersas : vers. 10, quod nec ipse utare, sed tanquam a sacris abstineas, sola tibi intuendi facultate relicta : ibid., quod utcumque utare, teque cibis ingurgites, id tantum lucrere, ut somni suavitatem cruditate turbes : vers. 11, quod tibi quoque male vertant, cum potentioribus prædæ futurus sis : vers. 12, quod pereant, teque destituant, in afflictione (sive Hebr. occupatione,) maximo., cum iis maxime indigeas : 13, quod, etsi vel maxime in re splendida vivas, non eo tibi liberi fortunatiores futuri : ibid., quod denique divites æque ac cæteri mortales nudi atque egeni et nascantur et intereant : 14, 15, atque omnino se excrucient atque conficiant inanibus curis : 15, 16. Nota autem hanc sententiam : dulcis somnus operanti : vers. 11, ne otio torpescas : sive parum, sive multum comedat : ut non in copia sed in sufficientia sit quies, somnique atque adeo totius vitæ suavitas. Ex quo efficitur istud :
(a) Var. : Sed et. — (b) Illa.
[545]
Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui.
Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium, qui in summa egestate erit.
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum.
Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis, et in ærumna, atque tristitia.
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis, et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitæ suæ, quos dedit ei Deus, et hæc est pars illius.
Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo : hoc est donum Dei.
Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. Est languor pessimus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas.
Et perierunt divitiæ illæ in distentione pessima : et genuit filium, et non est in manu ejus quidquam.
Sicut exivit de utero matris suæ, nudus revertetur : ut eat sicut venit et nihil accipit de labore suo, ut teneat in manu ipsius.
Sed et hoc vanitas, et languor pessimus : sicut enim advenit, ita et abibit. Quæ abundantia ejus qui in ventum laborat ?
Et quidem omnibus diebus suis in tenebris comedit, et luctu, et iracundia multa, et languore, et insania (a) .
Ecce quod vidi ego bonum, quod est optimum ; comedere et bibere, et cernere jucunditatem in omni labore suo, quo laboravit sub sole ; numero dierum vitæ suæ, quos dedit ei Deus : hæc quippe est pars ejus.
Sed omnis homo cui dedit Deus divitias et substantiam ; concessitque ei, ut vesceretur ex eis, et tolleret partem suam, et laetaretur de labore suo ; hoc Dei donum est.
Non enim multum recordabitur dierum vitæ suæ ; quia Deus occupat in lætitia cor ejus. 17. Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis : ad comparationem ejus, qui tanto cruciatu ac tædio, peritura comparat, meliorem dicit esse eum qui præsentibus fruitur.
Hoc est donum Dei : qualecumque, non donum illud maximum de quo infra : præsertim cap. xii.
Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ : labentis ac tædio plenæ ; ut tota hujus vitæ suavitas in oblivione sui posita videatur.
(a) Var. : A versu 12 ad 16 sic habet altera versio : Est languor pessimus quem vidi sub Sole, divitias custodiri a Domino in malum ejus. Et perierunt divitiæ illæ in distentione pessima. Et genuit filium, et non est in manibus ejus quidquam. Sicut exivit de utero matris suæ, nudus revertetur ut venit, et nihil tollet laboris sui, ut vadat in manibus ejus. Sed et hoc languor pessimus, quia sicut venit, sic et vadit. Quid ergo habebit amplius, quia laboravit in ventum ? Et omnibus diebus suis in tenebris comedet, et in indignatione plurima, et in infirmitate et in iracundia.
[546]
Chapter 38 of 133