Caput X
Ex minimis delictis grandis jactura : stultus non se, sed alios omnes stultos putat, 3 ; ne principum gratia glorieris, 4 ; regimen perturbatum ; principum errores, 5 ; sua fovea captus : majorum instituta, 8, 9 ; labore acuitur industria, 10 ; detractor : stultorum multiloquia, 12, 13, 14 ; alia ex aliis mala, eaque graviora, 15 ; rex puer, 16 ; rex temperans, 17 ; desideria : pecuniæ parent omnia • non detrahendum regi, etiam occulte, 20.
VERSIO VULGATA .
- Muscæ morientes perdunt sua- VERSIO S. HIERONYMI .
Muscæ morituras exterminant (a) 1. Muscæ morientes ..... Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus
(a) Var. : Muscæ mortis polluunt.
[560]
vitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris : quia curatio faciet cessare peccata maxima.
Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :
Positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
Vidi servos in equis : et principes ambulantes super terram quasi servos.
Qui fodit foveam, incidet in eam, et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
Qui transfert lapides, affligetur oleum compositionis : pretiosa est super sapientiam et gloriam stultitia parva.
Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
Sed et in via, cum stultus ambulat, cor ejus minuitur, et dicit : Omnis insipiens est.
Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris : quia sanitas requiescere facit peccata magna.
Est malum quod vidi sub sole, quasi ignorantia egrediens a facie potentis,
Dari stultum in sublimitatibus magnis, et divites in humilitate (a) sedentes.
Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos 'super terram.
Qui fodit foveam, in ipsam incidet ; et qui dissipat sepem, mordebit eum serpens.
Qui subtrahit lapides, dolebit stultitia : Hebr. id quod pretiosum ex sapientia, et gloria, stultitia parva ; supple, corrumpit. Sicut exiguae muscæ optimum unguentum, sic paululum stultitiæ excellentem sapientia et gloria virum corrumpit ; cavendumque omnino ne leves defectus multitudine gravent. 2. In dextera : dextera recti, sinistra pravi symbolum.
Si spiritus... ascenderit super te : si te benignior aura favoris afflaverit ; si aliquam acceperis dignitatem : locum tuum ne dimiseris : Hier. noli efferri animo, noli relinquere priora opera. Quia curatio, sive cautio, ac modesti animi pudor, non splendor dignitatis, faciet cessare peccata maxima.
Quasi per errorem (aut Hebr. ignorantiam ; Septuag. atque involuntarie ) egrediens a facie principis : adeo absurdum, ut nonnisi imprudenti excidat principi. Vide autem quam multa peccent principes per ignorantiam, quibus tamen respublica pessumdatur.
Stultum in dignitate,... et divites (sive optimates) sedere deorsum, magna rerum perturbatione, quam et sequens indicat, ubi servi dominantur, principes humi repunt.
Qui fodit foveam ..... qui dissipat sepem : qui prisca instituta subvertit, aut
qui reipublicæ robur, nobilitatem scilicet, structis insidiis, malisque artibus pessumdat, ut ille servus, vers. 6 et 7, is sibi, ac reipublicæ quam improvidus regit, accersit infortunium.
- Qui transfert lapides : præcedentem firmat : ut non frustra gestes ingentes lapides, aut ligna scindas manibus ; sic nec frustra convellas instituta majorum :
(a) Var. : In humili.
[561]
in eis : et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis.
Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
Verba oris sapientis gratia : et labia insipientis præcipitabunt eum.
Initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit : et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?
Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
Beata terra, cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam. in eis ; et qui scindit ligna, periclitabitur in eis.
Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed conturbatum fuerit, virtutibus corroborabitur ; et reliquum fortitudinis sapientia est.
Si momorderit serpens in silentio, non est amplius habenti linguam.
Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum.
Initium verborum stulti (a ) insipientia, et novissimum oris ejus error pessimus.
Et stultus multiplicat verba. Ignorat homo quid sit quod factum est : et quod futurum est post eum quis annuntiabit ei ?
Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt ire in civitatem.
Væ tibi, terra, cujus rex adolescens est (b ), et principes tui mane comedunt.
Beata terra, cujus rex tuus filius ingenuorum, et (principes tui in tempore comedunt in fortitudine, et non in confusione. quod item vetat sapiens alia et huic cognata similitudine, gravi hoc interdicto, ne terminos moveas, Prov., xxii, 28.
Si retusum fuerit ferrum rubigine : et hoc non ut prius : supple sciderit : et non terserit aciem ; Hebr. supple, qui eo utitur. Sed hebetatum fuerit : cujus loco Hier. sed conturbatum fuerit (quod tamen Hebr. deest) multo labore, ac viribus exacuetur : Hier. ex Hebr. virtutibus (seu laboribus) corroborabitur, et post : post industriam sapientia : vel ut habet Hebr. (sic) et excellentia in dirigendo, sapientia (est) sensus : Sapientis est cogitando et meditando dirigere ac perpolire animum, ut terendo et detergendo, perpolita ferrum.
Præcipitabunt eum : dejicient, perdent.
Qui nesciunt in urbem pergere : qui rem obviam et notissimam non inveniunt : proverbium.
Cujus rex puer est : sic apud Isaiam, iii, 4 : Dabo pueros principes eorum : neque tantum ætate, sed sensibus. Et cujus principes mane comedunt : luxuria, non necessitate, ut seq. vers. Sic idem Isaias, v, 11 : Væ qui consurgitis mani ad ebrietatem sectandam. Chald. de iis accipit qui ante juge sacrificium mane comederent.
Nobilis : Hebr. et Septuag. heroum, sive clarorum ac fortium virorum filius.
(a) Var. : Ejus pro stulti. — (b) Deest est.
[562]
In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes : et pecuniæ obediunt omnia.
In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves cœli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum stillabit domus.
In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur viventes : et argento obediunt (a) omnia.
In mente tui regi ne maledixeris, et in secreto cubilis tui ne maledixeris diviti : quia volucres cœli auferent vocem tuam (b ), et habens pennas annuntiabit verbum. 18. In pigritiis : merito luxuriæ desidiam addit comitem, viribus animi et corporis voluptatis studio dissolutis : unde humiliatur contignatio : res humanæ sponte labuntur, ac suo ruunt pondere, nisi valide sustententur, quod mollities ac desidia prohibent.
In risum faciunt : vanissimi homines, qui cibos ad voluptatem, non ad sustentationem corporis sumunt, potationesque et luxuriam pro vera vita habent horum venalis anima pecuniæ servit, ac per pecuniam ventri : sic illi apud Paulum, quibus Deus venter, dea pecunia est, Philip., iii, 19 ; Eph., v, 5.
Regi ne detrahas : etsi puer sit, luxuriæque ac voluptati deditus, ut supra dixerat ; tamen parce nomini, majestatem reverere. Diviti : potenti, principi. Aves cœli : en quanta celeritate maledicta, tutis licet, ut quidem videbatur, auribus commissa, tamen velut pennis ad principem evolent ; en aves in aulis frequentes, quæ cum aliud agere, et velut in incertum volitare videantur, studiosissime colligunt quæ etiam incautis exciderint.
(a) Var. : Al. Obediens. (b) Quia avis cœli auferet vocem, etc.
Chapter 43 of 133