Skip to the text

Caput VII

Vana scientia : quæstiones : majora se quærere : quid quo melius : risus, 4, 5 ; correptio : adulatio patiens, 9 ; ira stultorum est : stultum tempora præferre temporibus : sapientia : 13,20 ; divitiæ : cavere, 15 ; sapere ad sobrietatem, 17, 18 ; nemo sine peccato, 21 ; de sapientia obtinenda præsumere, 24, 25 ; mulieres, 26 et seqq. homo rectus, 30 ; quis sapiens.

VERSIO VULGATA .

  1. Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? Aut quis ei poterit indicare, quid post eum futurum sub sole sit ?

  2. Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa : et dies mortis die nativitatis.

  3. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii : in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

  4. Melior est ira risu : quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis. VERSIO S. HIERONYMI .

Quid plus (a) homini ? Quis enim cognovit quid sit bonum homini in vita ? numerum (b) dierum vitæ vanitatis ejus, et faciet ea quasi umbram : quia quis annuntiabit homini quid sit post eum sub sole ?

Bonum est nomen super oleum bonum, et dies mortis super diem nativitatis (c) .

Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii, in quo finis est omnis hominis ; et qui vivit, dabit ad cor suum.

Melior est ira quam risus : quia in mœrore vultus emendabitur cor. 1. Majora se quærere : torquere se quæstionibus quæ captum exsuperent ; alia ratio qua scientiarum patescat vanitas : altiora scrutari, obvia et necessaria ignorare.

  1. Melius est nomen bonum : cum tam brevis vita sit, ut sæpe antea memoratum, hortatur ut faciat famam vita longiorem. Hier. Melior dies mortis die nativitatis ; non tantum propter vitæ ærumnas, verum etiam quod nascentis incerta studia, mortui laus in tuto sit posita.

  2. Melior est ira (sive indignatio) emendantis et castigantis, risu blandientis et adulantis.

(a) Var. : Est amplius. — (b) Numero. — (c) Nativitatis ejus.

[549]

  1. Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.

  2. Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.

  3. Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti : sed et hoc vanitas.

  4. Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.

  5. Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.

  6. Ne sis velox ad irascendum : quia ira in sinu stulti requiescit.

  7. Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

  8. Utilior est Sapientia cum divi- Cor sapientis (a) in domo luctus, et cor insipientis (b) in domo lætitiæ.

Melius est audire increpationem sapientis super virum audientem carmen stultorum.

Quia sicut vox spinarum sub olla, ita risus stulti : sed et hoc vanitas.

Calumnia conturbat sapientem, et perdit (c) cor fortitudinis ejus.

Melius est novissimum sermonis, quam principium ejus. Melior est patiens super excelsum spiritu.

Ne festines in spiritu tuo, ut irascaris : quia ira in sinu stultorum requiescit.

Ne dixeris : Quid factum est, quia dies priores erant meliores quam isti ? quia non (d) sapienter interrogasti de hoc.

Bona est sapientia cum hære- 5. Cor sapientium ubi tristitia est : cor sapientium in domo luctus ; cor stultorum in domo convivii (sive lætitiæ) : Hebr. et Septuag. Lætitia enim dissolvit sapientiam, luctus superbiam stultitiamque comprimit.

  1. Quam stultorum adulatione decipi : Hebr. quam canticum stultorum, supple, audire,

  2. Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla : sic stultorum gaudia, grata licet in speciem, nihil nisi inanem strepitum, et evanidam lucem præbent. Quæ omnia a vers. 3 pertinent ad humanæ lætitiæ vanitatem, de qua etiam supra ii, 2.

  3. Calumnia conturbat (etiam) sapientem ; et perdet robur cordis illius : sic Septuag., sic Hier. ad Paulam : Hebr. eodem sensu : et munus (seu donum) perdit cor (sive mentem) supple, sapientis ; de quo primo membro : juxta illud Dent., xvi, 19 : Munera excæcant oculos sapientum : quibus humanæ sapientiæ imbecillitas demonstratur.

  4. Melior est finis orationis, sermonis, quam principium : ut missis proloquiis ad rem ipsam veniamus, et quam brevissime fieri poterit concludamus. Melior etiam cujusque rei finis quam principium, juxta vers. 2. Melior est patiens : cum arrogans sibi aliquid esse videatur, vanum tamen istud est, et pati melius quam contumeliose et arroganter aliquid agere.

  5. Stulta est hujuscemodi interrogatio : vani imperitique homines putant incidisse se in ea tempora, in quibus inauditae sint, atque hactenus inexpertæ calamitates ; sed hoc quam vanum sit, docent antecedentia, supra i, 10 ; iii, 15.

12, 13. Utilior est sapientia cum divitiis : sive cum hæreditate, Hebr. utiles divitiæ, si sapientia adsit ; sed sapientia potior, quæ veram vitam tribuit.

(a) Var. ; Sapientiam. — (b) Insipientiam. — (c) Perdet. — (d) Non enim.

[550]

tiis, et magis prodest videntibus solem.

  1. Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

  2. Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

  3. In die bona fruere bonis, et malam diem præcave. Sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

  4. Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.

  5. Noli esse justus multum : neque plus sapias, quam necesse est, ne obstupescas.

  6. Ne impie agas multum, et noli ditate, et amplius videntibus solem.

Quia quomodo umbra sapientiæ, sic umbra argenti, et quod plus est, scientia sapientiæ vivificabit habentem se.

Vide opera Dei : quoniam quis poterit adornare, quem Deus perverterit ?

In die bonitatis esto in bono, et in die malo vide. Et quidem istud congruum huic fecit Deus ad loquendum, ut non inveniat homo post eum quidquam.

Omnia vidi in diebus vanitatis meæ : est justus periens in justitia sua, et est impius longævus in malitia sua.

Noli esse justus multum, et ne quæras amplius, ne obstupescas.

Ne impie agas multum, et noli 14. Quod nemo possit corrigere quem ille despexerit : quem seu quod ille curvaverit, Hebr. juxta illud quod scriptum est : Quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cœcum ? nonne ego, Dominus Deus ? Exod., iv, 11, ut frustra obloquantur homines, cum quæ ego sive recta, sive distorta fecerim (aut permiserim) mutare nemo possit ; Hier. Hunc versum Ecclesiastæ Chald. hic refert ad vitia corporis, ut nemo gibbosum, claudumve restituere possit in rectam staturam ; ac proverbialiter intelligendum ; ut discant homines pati, quæ Deus justis de causis inemendata esse voluerit, sive permiserit.

  1. In die bona : præcedentis sententiæ corollarium, ne obloquaris Deo aut rebus humanis, sed omnia excipias prout eveniunt ; æque enim fecit Deus bonos dies malosve, prosperos et adversos ; neque quidquam forte, aut caeca necessitate fit, sed Dei sapientia. Ut non inveniat homo justas quœrimonias : Hebr. et non inveniet homo post eum quidquam, post Deum scilicet : ne te excruciaveris emendandis Dei operibus.

  2. In diebus vanitatis meæ : hujus vitæ vanissimæ. In justitia sua : virtutis studium non prohibet acceleratam mortem : quæ querela passim in sacris Libris, præsertim Jerem., xii, 1, etc. Sed hujus rei causa, his diebus vanissimis, procul submovetur ab hominum aspectibus. Vide infra viii, 11, 12,13 ; ix, 2.

  3. Noli esse justus multum : qui summo et stricto semper jure agat ; qui trucem et rigidum gerat animum, nunquam indulgens veniam, maxime vero qui superstitiosus se scrupulis torqueat : hunc scito plus justum esse quam justum est, et ex cunctatione, vel fluctuatione animi pene in stuporem verti : hæc fere Hier. Ne obstupescas : alii, ne desolationem tibi accersas.

  4. Ne impie agas multum : id est, diu, nec peccata peccatis addas. Debemus enim nos statim erigere post ruinam ; non imitari eos, qui semel deserta regula, tradunt se vitiis desperantes : Ephes., iv, 29. Cur autem hic inserantur sententiae, non ita proposito cohærentes, diximus supra, iv, 17.

[551]

esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.

  1. Bonum est te sustentare justum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam : quia qui timet Deum, nihil negligit.

  2. Sapientia confortavit sapientem, super decem principes civitatis.

  3. Non est enim homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.

  4. Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum : ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.

  5. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.

  6. Cuncta tentavi in sapientia : Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me :

  7. Multo magis quam erat : et alta profunditas, quis inveniet eam ?

  8. Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem : et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :

  9. Et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum esse stultus, ne moriaris (a) in tempore non tuo.

Bonum est retinere justum (b). Et quidem ab hoc ne dimittas manum tuam : quoniam qui timet Deum, egredietur ad omnia.

Sapientia confortabit sapientem super decem potestatem habentes, qui sunt in civitate :

Quia non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.

Et quidem in omnes sermones quos loquentur impii (c) , ne dederis cor tuum, ut non audias (d) servum tuum maledicentem tibi.

Etenim frequenter scit cor tuum, quia et tu maledixisti aliis.

Omnia hæc tentavi in sapientia, et dixi :

Sapiens efficiar : et ipsa longius facta est a me, magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?

Circuivi ego cor (e) meum, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem ; et ut cognoscerem impietatem stulti, et imprudentiam errorum (f).

Et inveni (g) ego amariorem morte mulierem : quæ laqueus 19. Bonum est te sustentare justum ; Hebr. et Septuag. istum, Nempe justum de quo vers. 17 : Sed et ab illo ne subtrahas manum tuam : nempe ab impio, de quo vers. 18. Bonum est justis benefacere, sed peccatoribus benefacere non est malum ; bonum domesticis fidei benefacere, sed et omni petenti tribuere, Hier. Qui timet Deum, nihil negligit : Hebr. et Septuag. cum omnibus exibit, prospero eventu : cum Deum diligentibus omnia cooperentur in bonum : Rom., viii, 28.

  1. Cuncta : Hebr. cuncta hæc.

  2. Quis inveniet eam ? Vide Job., xxviii, 12, 27.

  3. Lustravi universa. 27. Et inveni : En egregium tot inquisitionum atque experimentorum fructum : inveni amariorem morte mulierem : quæ nihil nisi suavia, merasque voluptates præ se ferebat. Qua enim non morte amarius aut tetrius, impiae dominæ servire libidinibus atque erroribus, et Deum colere quemcumque decerneret, ut Salomoni contigit ? quasi diceret : Cum de omnibus ho-

(a) Var. : Cur morieris. — (b) Bonum est retinere te istud. — (c) Deest impii. — (d) Quia non audies. — (e) Et cor. — (f) Imprudentium errorem. — (g) Invenio.

[552]

est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam : qui autem peccator est, capietur ab illa.

  1. Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem.

  2. Quam adhuc quærit anima mea, et non inveni.

Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.

  1. Solummodo hoc inveni, quod venatorum (a) est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus ejus. Bonus coram Deo eruetur ab ea, et qui peccator est, capietur in illa.

Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes : unam ad unam, ut invenirem numerum,

Quem adhuc quæsivit anima mea, et non inveni. Hominem unum de mille inveni, et mulierem in omnibus his non inveni.

Solummodo hoc inveni, quia minum erroribus diligentissime quærerem, nihil certius reperi, quam istud de muliere : quodque ea sit, laqueus, sagena, vinculum, quo te nec volens nitensque extricare possis, tam fæda quam misera servitute : quæ expertus dicere, et ab insania sua resipiscere videtur, Hier.

  1. Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes : sane et hoc mente et cogitatione perviderat, Prov., ii, 16 ; v, 3 ; vi, 24 ; vii, 5 et alibi passim. Quid igitur hic addit inventis, nisi ut id quod ratione perspexerat, ipso experimento doctus, referat et inculcet ? Ecce, inquit, hoc inveni : egregium operæ pretium, dixit Ecclesiastes : quod est monentis, inculcantis, infarcientis. Unum et alterum : ad verbum : unam ad unam : phrasi Hebr. quod nos in neutrum vertimus, hoc est, versando in animo unum ad unum, sive unum post alterum, atque, ut ait Hier., sigillatim ac minutatim, velut subducta ratione, perpendens omnia, et diligenter eventilans, ut invenirem rationem.

  2. Quam adhuc quærit anima mea : in qua adhuc laboro, animumque excrucians ac pertundens, non possum hujus rei, hoc est, muliebris nequitiæ assequi causam ; sed hoc, inquit, unum comperi : virum de mille unum reperi , qui saperet : mulierem vero nullam ; sive ut habet textus : mulierem ex omnibus non inveni : « omnes enim me ad luxuriam, et non ad virtutem deduxerunt. » Hier. hic.

  3. Solummodo hoc inveni : tanquam diceret : Quærenti, cogitantique, cur humanum genus, ac præsertim femineum sexum, cui et viri serviunt, insipientia pervagata corruperit, unum illud occurrit, nempe quod Deus hominem non talem, qualis nunc est, fecerit : imo quod fecerit Deus hominem rectum : neque illa quam vidimus perversitas et obliquitas, sit natura instituti hominis, sed pœna damnati, ut præclare August. Quod fecerit Deus hominem rectum : recta sentientem, recta diligentem, sociis æquum, Deo subditum ; et ipse se distortum jam inde ab initio fecerit. Quomodo autem distortum, nisi quod ipse se infinitis miscuerit quæstionibus : vel, ut habent Hebr., Septuag., ipse Hier. ad Paulum, eodem plane sensu : Et ipsi quæsierunt cogitationes multas ; in varia ac pessima se studia ac dubia distraxerunt. Cujus rei fons est, quod cum homini veritas divinae legis decisione constaret, huic definitioni non steterit, ac de præcepto ipso quæsiverit, parendumne esset : audiveritque libens fœmina quæstionem temerariam : Cur præcepit vobis Deus ? Gen., iii, 1, viroque persuaserit ut eadem de re anceps quæreret. Sic aliæ ex aliis ortæ quæstiones, dubitatumque de Deo, de providentia, de legibus, deque certis æque ac de incertis : abiitque prorsus ex humano genere illa rectitudo, quam Deus fecerat ; extiteruntque cogitationes

(a) Var. : Deest venatorum. — (b) Deest sunt. — (c) Et peccator capietur.

[553]

fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ? fecit Deus hominem rectum ; et ipsi quæsierunt cogitationes multas. sive, ut Hieronymus hic elegantissime vertit, quæstiones ac fluctuationes, quibus ipse se homo conturbaret, atque perverteret.

Chapter 40 of 133