Caput IX
Arcana Dei : nemo scit an odio, an amore sit dignus : inde corruptelae : impiorum sensus, 4, 5, 6 et seqq. ; res humanæ casu regi videntur, 11, 12 ; sapientia contemptui, divitiæ pretio habentur cum tamen sapientia armis sit melior, 14, 15, 16, 17, 18 ; in uno peccans : ibid.
VERSIO VULGATA .
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem : sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei : et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit :
Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti : sicut bonus, sic et peccator : ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. VERSIO S. HIERONYMI .
Omne hoc dedi in corde meo, ut considerarem universa : quia justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei (a) . Et quidem charitatem et quidem odium, non est cognoscens homo omnia in facie eorum.
In omnibus eventus unus ; justo et impio, bono et malo, mundo et polluto, sacrificanti, et non sacrificanti. Sic bonus ut peccator : sic jurans sicut juramentum timens. 1. Sunt justi atque sapientes. Idem argumentum de bonis malisque in præsente vita pari modo habitis miris versat modis. Vide autem Hebr. ex Hier. quem ipse sic exponit : Etiam in hoc dedi cor meum, et scire volui quos Deus diligeret, quos odisset : et inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, annon, nunc eos scire non posse et ambiguo fluctuare, utrum ad probationem sustineant quæ sustinent, an ad supplicium : in futuro igitur scient et in vultu eorum sunt omnia ; id est, antecedit eos, cum ex hac vita decesserint, notitia istius rei ; quia tunc est judicium, nunc certamen, et quicumque adversa sustinent, utrum per amorem Dei sustineant ut Job, an per odium, ut plurimi peccatores, nunc habetur incertum. Recte omnino ; idque aperte evincit Ecclesiastes, adeo ambigua esse omnia, ut nemo nec de aliis, nec de se ipso sciat an amore, an odio sit dignus, quod et nos latere possint occulta peccata : Delicta enim quis intelligit ? Psal. xviii, 13, et Deus quid de quoque sentiat, nedum ullo indicio prodat, involvat magis. Opera eorum in manu Dei, solus ipse novit, et tamen nescit homo : Hier. ex Hebr. et Septuag. et quidem charitatem (Dei erga se) et quidem odium non est cognoscens homo. Quod cum sit universim traditum, inde profecto efficitur, ut nec de aliis quisquam, nec de se ipso liquido sciat amorine, an odio Deo sit. Omnia in futurum : Heb. et Septuag. omnia ante facies eorum, sive, ut vertit Symm. apud Hier. Omnia coram eis incerta, ut Deo soli id constet, quemadmodum supra dictum est : Opera eorum in manu Dei.
- Eo quod universa æque eveniant justo et impio : etsi enim plerumque veri legis observatores promissa a lege temporalia bona recipiebant ; tamen nec penitus ad omnes, nec ad quodcumque vitæ tempus ista pertinebant. Job enim, David, Tobias, Daniel, diutissime multa perpessi, vix tandem a tot malis expediti
(a) Var. : Domini.
[557]
Hoc est pessimum inter omnia, quæ sub sole fiunt, quæ eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam : melior est canis vivus leone mortuo.
Viventes enim sciunt se esse morituros, mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem : quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt, nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.
Vade ergo et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio Hoc est pessimum in omni quod factum est sub sole, quia eventus unus omnibus. Sed et cor filiorum hominum repletum est malitia ; et errores in corde eorum in vita sua : et post hæc ad mortuos.
Quia quis est qui communicet in omnes viventes ? Est confidentia, quoniam canis vivens melior est leone mortuo :
Quia viventes sciunt quod moriantur, et mortui nesciunt quidpiam ; et non est eis amplius merces : in oblivione enim venit memoria eorum.
Sed et dilectio eorum, et odium eorum, et zelus eorum jam periit : et pars non est eis adhuc in sæculo, in omni quod fit sub sole.
Vade et comede in lætitia panem tuum, et bibe in corde bono sunt : prophetæ autem Isaias, Ieremias, et alii multi, nunquam : ipse legislator Moyses, cum inter populi contumacis odia ac seditiones asperrimam duxisset vitam, nec ad terram illam admissus est. Deus igitur homines ad meliora promissa præparabat ; et tamen agebat miris modis, ut promissa temporalia in plerisque valerent, et in tota republica judaica maxime elucesceret. Ut perjurus : Hebr. et Septuag. jurans (temere scilicet) sicut is qui juramentum timet : religiosus perjurusque nullo discrimine habiti.
Et contemptu : Symm. apud Hier. procacitate. • Hebr. et insaniæ (sive errores) in corde eorum in vita eorum, et postea ad mortuos (pergunt) nec unquam resipiscunt. Quæ item ex persona impiorum dicta, postea in fine libri claram solutionem habebunt, ut sæpe monuimus.
Nemo est qui semper vivat : Sym. antecedenti sic jungit : Cor hominum repletur malitia et procacitate in vita sua ; novissima autem veniunt ad mortem : Quis enim potest in sempiternum perseverare vivens ? Quæ interpretatio Hieronymo clara : sensusque sit : Quod bonis malisque æqua omnia eveniant : homines tota vita in errore versantur ; donec deveniamus ad mortem, malorum omnium terribilissimum et ultimum, post quod non spes, aut merces ulla super, nullusque ab errore resipiscendi locus ; atque omnino ignorantia insanabilis : ex Hebr. et Septuag. sic habes : Nam quis communicat in omnes viventes ? quis eorum consors (semper) esse potest ? hoc est, quis potest semper vivere, ut habet Symm. ; pergi. Hier. : Est confidentia (sive spes) viventi, scilicet : quoniam melior est canis vivus leone mortuo : vita, etiam miserrima, quavis morte præstat : quod morte spes omnis mercesque, atque etiam recte gestorum memoria pereat, ut est in sequentibus, 5 et 6. Quæ recte consonant impiorum dictis, quorum hic personam agit.
Amor quoque, et odium : quod uno verbo Psalmista transigit : In illa die peribunt omnes cogitationes eorum ; Psal. CXLV, 4, in nulla parte vitæ humanæ sunt.
[558]
vinum tuum : quia Deo placent opera tua.
Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Perfruere vita cum uxore, quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ : hæc est enim pars in vita, et in labore tuo, quo laboras sub sole.
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Verti me ad aliud, et vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam : sed tempus, casumque in omnibus.
Nescit homo finem suum : sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam : vinum tuum, quoniam jam complacuerunt Deo opera tua.
In omni tempore sint vestimenta tua candida : et oleum de capite tuo non desit (a) .
Vide vitam cum muliere quam dilexisti omnibus diebus vitæ vanitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole : quia hæc est pars tua in vita, et in labore quo tu laboras sub sole.
Omnia quæ invenit manus tua, ut facias, in virtute tua fac : quia non est opus, et cogitatio, et scientia, et sapientia in inferno, quo tu vadis illuc.
Converti me, et vidi sub sole, quoniam non est velocium cursus, nec fortium prælium, nec sapientium panis, nec prudentium divitiæ, nec scientium gratia : quoniam tempus et eventus occurret omnibus illis.
Et quidem nescit homo tempus suum : quasi pisces qui retinentur in retiaculo malo (b) , et sicut volucres quæ colligantur in laqueo, similiter corruent filii hominum in tempore malo, cum ceciderit super ipsos extemplo.
Sed et hanc vidi sapientiam sub sole, et magna est apud me. 9. Cum uxore : Hebr. cum muliere ; quamcumque dilexeris : hæc enim continuat in persona impiorum, ac voluptuosorum hominum.
Quodcumque potest... instanter... quia nec opus... apud inferos : vanam, brevemque vitam vana et brevi voluptate percurre ; et si quid delectare potest, festinus carpe ne pereat, Hier.
Nec velocium esse cursum : quod nec optimi eligantur, et etiam optimos successus ipse fallat, neque possit homo providere quidquam, ut vers. 12. Longe aliter Paulus : non enim eo quod neque fortitudo, neque cursus velocitas valeat apud homines, exinde concludit casu omnia agi, sed contra, Dei esse optatos dare successus : Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, Rom. ix, 16.
Nescit homo finem : Hebr. et Septuag. tempus, commodaque aut incommoda ex eo provenientia, sed in prospera et adversa cæco impetu se infert.,
Hanc vidi... sapientiam : humanam sapientiam hactenus insectatus, nunc
(a) Var. : Non deficiat. — (b) In captione pessima.
[559]
Civitas parva, et pauci in ea viri : venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine : quo-mod6 ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita ?
Verba sapientium audiuntur in silentio plusquam clamor principis inter stultos.
Melior est sapientia quam arma bellica : et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Civitas parva, et viri pauci in ea : et venit ad eam rex magnus, et circumdedit eam ; et ædificavit adversus eam machinam magnam.
Et invenit in ea virum pauperem et sapientem, et salvavit hic civitatem in sapientia sua : et homo non recordatus est hominis pauperis illius.
Et dixi ego meliorem esse sapientiam super fortitudine (a) , et sapientia pauperis quæ despecta est, et verba ejus quæ non sunt audita.
Verba sapientium in quiete audiuntur, plusquam clamor potestatem habentis in stultis.
Melior est sapientia super vasa belli ; et peccans unus perdet bonitatem multam. commendare videtur quam maxime, sed postea docet, id etiam esse humanæ vanitatis, ut tanta quoque sapientia, nisi divitiæ accedant, nihili apud homines habeatur.
Verba sapientium : Hier. : « Quemcumque in Ecclesia videris declamatorem et cum quodam lenocinio, ac venustate verborum excitare plausus, risus excutere, audientes in affectus lætitiæ concitare ; scito signum esse insipientiæ, tam ejus qui loquitur, quam eorum qui audiunt : verba quippe sapientium in quiete et moderato audiuntur silentio : » hactenus Hier. et tamen ille tam silenter auditus, ac potentiorum vociferationibus antepositus ad rerum humanarum ludibrium, et ipse sæpe despicitur, ut habes præcedente versu.
Et qui in uno peccaverit : Hebr. unus peccans . Sicut unius sapientia civitas servatur, sic unius imperitia bona res male perit.
(a) Var. : Et dixi ego : Melior est sapientia super fortitudinem.
Chapter 42 of 133