Skip to the text

Caput IV

Calumniæ : calamitates : vita tædio : invidia : desidia et falsa in otio quies : avarus sibi pessimus : amicitia et societas : regiæ quoque majestatis vanitas, 3. et seqq. ; obedientia : victimæ.

VERSIO VULGATA .

  1. Verti me ad alia, et vidi calumnias, quæ sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem : nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos.

  2. Et laudavi magis mortuos, quam viventes :

  3. Et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.

  4. Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi : et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est. VERSIO S. HIERONYMI .

Et conversus sum (a) ego, et vidi universas calumnias, quæ fiunt sub sole ; et ecce lacrymæ eorum qui calumnias (b) sustinent, et non est qui consoletur eos : et in manibus calumniantium eos fortitudo, et non est eis consolator.

Et laudavi ego mortuos, qui jam mortui sunt, super viventes, quicumque ipsi vivunt usque nunc.

Et melior super hos duos, qui nondum natus est, qui nondum vidit opus malum, quod factum est sub sole.

Et vidi ego universum laborem, et simul omnem virtutem operis, quia æmulatio viri a sodali ejus : et quidem hoc vanitas, et præsumptio spiritus. 4. « Rursum industrias animadverti patere invidiæ proximi. Stultus complicat manus suas. Totum quod disserit, hoc est, ut ostendat et eum qui laborat et habet aliquid in mundo, patere invidiæ ; et rursus eum qui vivere vult quietus, inopia opprimi, et esse utrumque miserabilem ; dum alius propter opes periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur. » Hier. ibid.

(a) Var. : Deest sum. — (b) Calumniam.

[541]

  1. Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicetis :

  2. Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi.

  3. Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole :

  4. Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis : nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? in hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima.

  5. Melius est ergo duos esse simul, quam unum : habent enim emolumentum societatis suæ :

  6. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli : quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

  7. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet ?

  8. Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei : funiculus triplex difficile rumpitur.

  9. Melior est puer pauper et sa- Stultus complexus est manus suas, et comedit carnes suas.

Melior est plenus pugillus cum requie, quam plenitudo manuum laboris et praesumptionis spiritus.

Et conversus sum ego, et vidi vanitatem sub sole.

Est unus et non est secundus, et quidem filius, et frater non est ei : nec (a) est finis omni labori ejus. Et quidem oculus ejus non satiatur (b) divitiis ; et cui ego laboro et fraudo (c) animam meam bonitate (d) ? Sed et hoc vanitas, et distentio pessima est.

Meliores duo, quam unus, quibus est merces bona in labore suo : quia, si ceciderit unus, eriget particeps socium (e) suum.

Et væ uni, cum ceciderit, et non est secundus qui erigat eum.

Et quidem si dormient (f) duo, etiam calor erit illis : et unus quomodo calefiet ?

Et si invaluerit super eum unus, duo stabunt adversus eum. Et funiculus triplex non cito rumpitur.

Melior est puer pauper et sa- 5. Stultus : piger, de quo Prov., xxiv, 30 et seqq. Comedit carnes suas : hyperbolice, propter nimiam famem. Hier. marcescit inedia : seipsum exest curis, tædio, inertia.

  1. Aliam vanitatem : avaritiam, quam graphice depingit.

8- Unus est : solus. Supra irriserat eum qui certi hæredis causa seipsum stulte excruciat : nunc invenit stultiorem eum qui hærede nullo, haud secius defraudat genium. Nec satiantur oculi ejus divitiis : nihil quidquam ex tot opibus usurpare ausus, præter insatiabilem videndi libidinem, ut habetur infra, vers. 10. Nec recogitat, dicens : positum elucidationis gratia : deest enim Hebr. Septuag. in latina etiam versione hujus capitis iv, apud Ambrosium, et apud Hier. Comment. ad Paulam.

9, 10. Melius... duos esse... Væ soli. Merito hæc subnectit avaritiæ, quippe avarus omnis humanitatis expers, incubat divitiis, nullum amicitiæ fulcimentum quærit.

  1. Funiculus triplex : proverbiale dictum, ad foedera gentium et privatorum etiam amicitiam commendandam.

  2. Melior est puer... rege : jam ad regiæ majestatis vanitatem pergit. Primum quod ipsi reges vacui sapientia, puero imbecilliores sint ; alterum,

(a) Var. : Et non. — (b) Satiabitur. — (e) Fraudabo. — (d) A bonitate. — (e) Eriget participem___ (f) Dormiant [ al. dormierint.]

[542]

piens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.

  1. Quod de carcere, catenisque interdum quis egrediatur ad regnum : et alius natus in regno, inopia consumatur.

  2. Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.

  3. Infinitus numeras est populi omnium, qui fuerunt ante eum : et qui postea futuri sunt, non lætabuntur in eo : sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.

  4. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. piens, quam rex senex et stultus, qui nescit providere in posterum.

Quoniam de domo vinctorum egreditur ut regnet (a) : quia etiam in regno ejus natus est pauper.

Vidi universos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro illo.

Non est finis omni populo ejus (b) , universis qui fuerunt ante illos : et quidem novissimi non lætabuntur in eo : sed et hoc vanitas, et præsumptio spiritus.

Custodi pedem tuum cum vadis in domum Dei, et appropinqua ut audias. Super (c) donum enim insipientium sacrificium tuum : quia nesciunt quod faciunt malum. 14. Quod de carcere : quod regia etiam capita communi hominum sorte ab infimis ad summa, a summis ad infima volutentur. Sic Joseph e carcere propemodum ad regnum : sic Job e summa fortuna in sterquilinium. Tertium, quod ipsa majestas ætate obsolescat : vers. seq.

  1. Vidi cunctos viventes... cum adolescente secundo : regni hærede designato, obsequiis promptos, atque orientem, ut aiunt, solem adorantes.

  2. Infinitus numerus... ante eum : eos, regem scilicet patrem et filium, Hier. ex Hebr. et Septuag. ad verbum : ad facies eorum corium ipsis : innumerabiles et ipsorum ævo fuere, et postea futuri sunt qui eos nesciant ; tam anguste regnant.

  3. Custodi pedem tuum : attende tibi, eum ad Deum accedis. Appropinqua ut audias. Multo enim melior : postremum illud deest Hebr. Tota sententia ex Hebr. : Accede ad audiendum (sive obediendum) potius quam ad dandas stultorum victimas ; quia nesciunt quod faciunt malum : eodem cum Vulgata sensu. Has sententias et reliquas usque ad vers. 9 sequentis capitis non facile connectas cum antecedentibus. Verum Ecclesiastes dum omnia vana prædicat, ne etiam pietatem vanis accensere videatur, hæc de precibus, deque inspectore Deo, votisque interserit. Forte etiam quod inter vana computet falsum cultum, et in exterioribus tantum positum.

(a) Var. : Egreditur in regem. — (b) Deest ejus. — (c) Deest super.

Chapter 37 of 133