Skip to the text

Caput VIII

Sapiens vultu quoque agnoscitur : regum majestas, 2 et seqq. ; rerum commodi nexus et opportunitates, 6 ; hominum imperitia, 7 ; dominandi libido, 9 ; hypocritæ, 10 ; malorum res prosperae : bonorum adversæ, 1, 14 ; bene piis, male impiis, 12,13 ; impiorum sententia, 15 ; opera Dei investigabilia, 16, 17.

VERSIO VULGATA .

  1. Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.

  2. Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.

  3. Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne, quod voluerit, faciet :

  4. Et sermo illius potestate plenus est : nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?

  5. Qui custodit præceptum, non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

  6. Omni negotio tempus est, et VERSIO S. HIERONYMI .

Quis ita ut sapiens, et quis novit solutionem verbi ? Sapientia hominis illuminabit vultum ejus, et fortis faciem suam commutabit.

Ego os regis custodio, et loquelam juramenti Dei.

Ne festines a facie ejus abire, et ne stes in verbo malo : quoniam omne quod voluerit, faciet.

Sicut dixerit rex, potestatem habet (a), et quis dicet ei : Quid facis ?

Qui custodit mandatum, non cognoscet verbum malum : et tempus et judicium cognoscit cor sapientis.

Quia omni negotio est tempus 1. Sapientia hominis lucet in vultu ejus : Hebr. illuminat vultum ejus, gratum reddit. Et potentissimus faciem illius commutabit : Hebr. et fortitudo (sive obstinatio, austeritas) faciei ejus mutabitur. Nil asperum, nil pervicax ; sedata omnia, m vultu sapientis.

  1. Ego os regis observo : Hebr. observa, ut supplendum sit, ego moneo, vel quid simile. Os regis : id est, mandatum. Et præcepta juramenti Dei : Hebr. propter iuramentum Dei, regi scilicet præstitum. Nota fidem regi sacramento obligatam. Idque videtur significare fœdus populi cum Davide coram Domino, II Reg., v, 3. Item cum Joas, IV Reg., xi, 17. Item principes dant manum Salomoni, I Paral., xxix, 24.

  2. Et sermo illius potestate plenus est : Hebr. regis.

  3. Qui custodit præceptum : regis scilicet. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit : Hebr. rationem, morem (regis scilicet alloquendi).

  4. Omni negotio ..... opportunitas : judicium, ratio ; eadem voce, ac supra,

(a) Var. : Habens.

[554]

opportunitas, et multa hominis afflictio :

  1. Quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.

  2. Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.

  3. Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus, quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.

  4. Vidi impios sepultos : qui etiam, cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum, sed et hoc vanitas est.

  5. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.

  6. Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi qu6d erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

  7. Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. et judicium : afflictio quippe hominis multa super eum :

Quia nescit quod futurum est : sicut enim erit, quis annuntiabit ei ?

Non est homo potestatem habens in spiritum, ut prohibeat spiritum, et non est potestas (a) in die mortis, et non est emissio in die belli (b) : et non salvabit impietas habentem se.

Omnia hæc vidi, et dedi cor meum in omne opus, quod factum est sub sole : et dominatus est homo homini ut affligeret eum.

Et tunc vidi impios sepultos, et venerunt ; et de loco sancto egressi sunt, et laudati sunt in civitate, quia sic fecerunt : sed et hoc vanitas.

Quia enim non est contradictio facientibus malum cito : ideo repletum est cor filiorum hominum (c) in eis, ut faciant malum.

Quia peccator facit malum centies, et elongat ei Deus (d) : ex hoc cognosco ego, quod erit bonum timentibus Deum, qui timebunt a facie ejus :

Et bonum non sit impio, et non prolonget dies quasi umbra, qui non timet a facie Dei. vera. 5, quam responsionem vertit interpres : et multa hominis afflictio : difficile est opportunitatem invenire, et commodos rerum nexus.

  1. Non est in hominis potestate : quemadmodum extremum vitæ halitum cohibere nemo potest, nec se expedire citatus ad bellum ; ita neque salvabit impietas impium : quamvis ad servandum se, nec sceleri parcat. Prohibere spiritum : animam fugientem. Nec sinitur quiescere ingruente bello : Hebr. nec est missio.

  2. Et laudabantur in civitate quasi justorum operum : ita Septuag., at Hebr., oblivioni tradentur, ischtachoau : pro ischtabehou, laudabuntur : caph pro beth : simillimis litteris facile invicem commutatis : et ita Chald. et Syr. Vulg. sensus apertior.

  3. Attamen... ego cognovi : si enim tanta est etiam erga malos Dei indulgentia ac misericordia, ut eorum supplicia differat ut corrigantur ; quam putemus ejus esse benignitatem erga justos, ut mercedem præstet ? simile argumentum, iii, 16, 17.

(a) Var. ; Potens. — (b) In bello. — (c) Hominis. — (d) Deest Deus.

[555]

  1. Est et alia vanitas quæ fit super terram. Sunt justi, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum : et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant : sed et hoc vanissimum judico.

  2. Laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet : et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole.

  3. Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem, quæ versatur in terra. : est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.

  4. Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quæ fiunt sub sole : et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat : etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. Est vanitas quæ fit super terram : quia sunt justi super quos veniunt (a) quasi facta impiorum, et sunt impii ad quos perveniunt quasi facta justorum. Dixi quia et hoc vanitas est.

Et laudavi ego lætitiam : quia non est bonum homini sub sole, nisi comedere, et bibere, et lætari. Et ipsum egredietur cum eo de labore suo diebus vitæ (b) , quos dedit ei Deus sub sole.

Quapropter dedi cor meum, ut cognoscerem sapientiam, et viderem occupationem quæ facta est super terram. Quia et in die et in nocte somnium (c) in oculis suis non est videns.

Et vidi omnia opera Dei : quia non poterit homo invenire opus quod factum est sub sole : in quo laboravit homo ut quæreret, et non inveniet : si quidem et si dixerit sapiens se cognoscere, non poterit invenire. 15. Laudavi igitur lætitiam : ex persona impiorum, qui, quod omnia in futurum serventur incerta, nihil melius factu arbitrantur, quam ut voluptati se dedant.

  1. Et intelligerem distentionem : negotium περισπασμὸν, occupationem, supra, I, 13, curam superfluam : supra, ii, 26. Est homo, qui diebus ac noctibus somnum non capit : qui seipsum excruciat quaerendis rerum et eventuum causis : « cur alius cæcus, et debilis, alius videns nascatur et sanus ;... iste sit nobilis, ille inglorius : nihil aliud proficit, nisi in sua tantum quæstione torqueri, et disputationem pro tormento habere, nec tamen invenire quod quærit. » Hier. hic.

  2. Nullam possit homo invenire rationem, exactam, accuratam, perspicuam, neque omnino ullam, nisi Dei lege institutus, aut lumine collustratus. Quantο plus laboraverit... etiam si dixerit sapiens se nosse : duo tradit verissima : primum, quo plus conere Dei arcana persequi, eo magis te ambagibus ac dubitationibus involvas ; alterum, sapientiam humanam nihil esse nisi jactantiam ; quod etiam sequentia ostendunt.

(a) Var. : Ad quos perveniunt. — (b) Vitæ suæ. — (c) Al. somnum.

[556]

Chapter 41 of 133