Caput 18
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dat cuidam regi duos consiliarios optimos habentes diuinam caritatem et zelum iusticie, ostendens per hoc regibus, quod tales consiliarios recipiant et non negligentes et mundum amantes. Et declarat quare amicos suos deus exponit tribulacionibus.
Filius dei loquitur sponse oranti pro quodam regi dicens: Si rex iste laborare voluerit pro conuertendis animabus, duos consiliarios ei constituo, qui regnum regent. Primus diligit me plus quam se et sua, paratus est eciam mori pro me. Secundus iam assumpsit cornua agni, paratus obedire michi et non carni sed spiritui obedire. Sed querere poteris, cur amicos meos expono tribulacionibus. Respondeo tibi per exemplum, quasi si aliquis dominus esset, qui haberet aliquam siluam vel heremum vallatam muro, intra vero murum essent animalia indomita, extra vero murum oues, et murus haberet aperturas multas et iuxta quamlibet aperturam duo spacia et iuxta quodlibet spacium essent tria foramina occulta.
Dominus itaque ille sollicitus de ouibus ait seruis suis: O serui mei, vos scitis, quod oues mee simplices sunt et bestie ille fere rapaces. Ideo state et custodite foramina et et aperturas, ne bestie feroces exeuntes de ambitu noceant ouibus. Non sit vobis tedium in laborando, non accidia in vigilando, vox vestra sit quasi tuba, baculus sit continue in manibus, quo bestie rapaces appropinquantes ouibus deterreantur. Serui igitur accepto mandato domini libenter obedierunt. Tandem dominus vocato venatore suo ait ad eum: Egredere in siluam meam cum canibus et fac animalia audire sonum tube et deterre ea clamore tuo. Serui igitur audientes sonum tube dixerunt: Ecce hec est vox venatoris nostri domini. Surgamus ergo festinanter!
Non simus iam timidi nec negligentes, manus nostra sit prompcior iam in percuciendo, vox alcior in clamando, oculus vigilancior in speculando, et vbi prius statuimus alios pro defensione ouium, ibi modo ponamus nos ipsos. Igitur ego ipse deus similis sum isti domino. Heremus seu silua illa mundus est abundans animalibus ferocissimis et indomitis, idest viris sine lege, sine caritate, sine sensu dei ad omnia mala preparatis. Hunc mundum murus nimie presumpcionis et obstinacionis circumdat, quia homines paciencia dei abutuntur et proficientes in malis obdurantur. Extra vero hunc murum sunt amici mei, quia caritate mea succensi imitantur vestigia mea et querunt pascua mea. Intra vero murum sunt illi, quorum cupiditas non habet modum, qui creaturam preferunt creatori, corpus diligunt et non animam, ad presencia aspirant et non ad futura bona.
Aperture vero huius muri sunt fraus et symonia et malicia, que nec patri parcunt nec filio, sed ista dominantur iam apud multos et reputatur summa felicitas obtinere temporalia et non curare de eterna gloria. Duo vero spacia iuxta aperturas due sunt abusiones in mundo seu duo mala. Prima est spiritualis, secunda vero corporalis. Prima est dare aliis exemplum peccandi verbo aut operacione, secunda scilicet corporalis duplex est. Prima est dissimulare peccatum, quod corrigendum est, propter munera, propter fauorem et honorem seu propter mundanum timorem. Secunda est nolle punire peccatum manifestum propter suam vtilitatem vel propter mundiale bonum. Tria vero foramina occulta sunt tres affectus malignancium. Aut enim appetunt nocere vite proximorum, aut derogare honori, aut damna inferre in bonis suis et amicis.
Venator vero significat iusticiam dei manifestandam, cuius vox erit talis: Da duris dura et da mollibus mollia. Canes autem sequentes sunt viri iniquitatis, quibus deus, quamuis sunt mali, vtitur ad bonum, non sibi ipsis sed purgandis. Hii vtique sunt quasi canes insaciabiles, qui consuescunt odire oues, impingere eas superbie cornibus, diripere eas vellere et pedibus conculcare. Et ideo, quia regnum istius regis est de heremo et silua ista, habens bestias feroces et indomitas plures quam oues, propter hoc constituo amicos meos custodes ouium mearum, qui parati sint misericordiam dare humilibus, induratis vero iusticiam et omnibus facere equitatem. Ceterum amici isti caueant sibi a custodibus illis, qui stantes iuxta foramina et lanceas tenentes in manibus suspendunt eas transeuntibus bestiis et hostibus, quibus euasis percuciunt terram cum clamore valido, vt videantur fortiter egisse.
Hii enim sunt custodes, qui animas non querunt sed vellera, qui peccata dissimulant aut leniter reprehendunt, vt placeant, accidia inquisicionis de peccatis dormitant. Sed isti amici mei laborent sollicite, vt iusticia obseruetur et teneatur, communitas diligatur, honor dei augeatur et rebelles et impii puniantur. Vtrum autem vox iusticie mee veniet in diebus istorum an non, licitum non est eis scire, sed ipsi stent firmiter et viriliter clament. Ego enim deus veritas dabo eis mercedem veritatis.
Chapter 19 of 62