Caput 17
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus prohibet cuidam regi, ne recipiat amiciciam cuiusdam magni domini alienigene introducendo eum in regno suo, quem comparabat vulpi, quia dolosus et superbus est et depredator est simplicium.
Christus loquitur sponse dicens: Rex querit auxilium et amiciciam vulpis. Sed que est consuetudo vulpis nisi simulare se mortuam, vt rapiat simplices aues? Si intrauerit cubile anserum, non contentatur comedere vnum, nisi vt interficiat omnes. Sic iste, si obtinuerit partem terre, non quiescit donec habeat maiora, et tunc seminabit discordiam, quia indigene cum extraneis non concordabunt. Et ideo fugiatur conuersacio eius sicut sibilus serpentis venenosi, quia si profecerit, rediget terram in ruinam et anseres simplices deplumabit. Consiliarii vero regni et rex laborent, vt pecunia que racione dotis sibi debetur soluatur ei, quia secundum commune prouerbium melius est esse ante cautum quam post pericula prudentem.
Filius dei loquitur: Iam de semine vulpis et vipere eleuauerunt sibi caput, quod deplumare nouit, non sanare. Quod erit eis non in magnum gaudium nec in iusticie augmentum, quia generacio illa michi displicet et leta principia eius obfuscabit finis dolorosus.
Chapter 18 of 62