Caput 53
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus consulit per sponsam supra proximo regi, quod vadat ad papam non cum pompa et magna familia largiendo dona sua prodigaliter, vt laudetur in terris, sed quod vadat humiliter et sapienter habendo familiam necessariam, honestam et deuotam.
Dominus loquebatur ad sponsam dicens: Si rex egrediatur et vadat ad summum pontificem et peccata sua reputat magna, caueat sibi de adulantibus, qui consulunt quod egrediatur et vadat cum pompa ad hoc, vt laudetur nomen suum in terris et ab illis, qui consulunt ei dare dona sua largiter, vt publicetur fama sua, et congregare familiam multam, ne capiatur ab hostibus. Sed egrediatur sapienter et humiliter, habendo familiam necessariam et non superfluam, habendo famulos deuotos et honestos, expendendo sua non ad ostentacionem suam sed ad vtilitatem et honorem dei. Caueat autem prudenter ab illis, qui ei nocere appetunt, quia licet ego omnia possum, tamen quandoque humanis consiliis et auxiliis agendum est.
Nam quamuis ego cum moyse loquebar, tamen ipse eciam consilium pagani hominis, quod bonum erat, audiuit et sequebatur.
Chapter 54 of 62