Caput 49
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus declarat sponse, quare deus plagauit populum israhel in deserto et non in egypto, et de probacione moysi. Et reprehendit quendam regem cum comminacione, quia non compaciebatur subditis et regebatur per malos consiliarios, nec confidat in hoc, quod antea vocauerat eum amicum.
Loquebatur dominus ad sponsam dicens: Tria genera hominum erant in populo israhel. Quidam eorum diligebant deum et moysen, alii plus se quam deum, alii vero nec deum nec moysen sed terrena sola. Cumque populus iste esset in egypto, omnes vocabantur filii dei et filii israhel, sed non omnes equali mente seruiebant deo. Sic eciam, cum deo placuit educere populum de egypto, quidam crediderunt deo et moysi, alii autem exacerbabant deum et moysen. Ideo deus ostendit misericordiam suam magnam et iusticiam induratis. Sed poteris querere: Cur dominus eduxit populum et non magis plagauit eum in egypto, cum ipse presciuit nondum esse tempus miserendi nec malicias hominum esse completas? Respondeo ego ipse: Deus elegit populum israhel quasi scolares ad instruendum et probandum eos in deserto. Quibus necessarius erat pedagogus, qui verbo et opere precederet eos.
Vt ergo discipuli perfeccius instruerentur, magis necessarium fuit desertum quam egyptus, ne forte in disciplina iusticie dei inquietarentur nimium de egiptiis aut ne inter signa misericordie abscondenda canibus improbe eleuarentur. Moyses quoque tanquam magister populi probari debuit, vt, qui deo manifestus fuerat, eciam discipulis ad imitandum notus fieret, qui ex populi insipiencia factus est probacior, et ex signis insignior notusque esset vniuersis. Vere dico, quod eciam sine moyse eductus fuisset populus et sine moyse moriturus erat populus, sed propter bonitatem moysi leuius mortuus est populus et propter caritatem moysi sublimius est populus coronatus. Nec mirum, quia in omnium morte passus est moyses ex compassione.
Ergo ideo dominus distulit promissum suum, vt probaretur populus et deus notus fieret ex signis et misericordia et paciencia sua, populi quoque ingratitudo et voluntas ostenderetur in cautelam futurorum. Sic eciam multi sancti in terras infidelium intrauerunt ex inspiracione spiritus sancti, qui non consecuti sunt, quod voluerunt, et tamen propter voluntatem bonam sublimiter coronati sunt. Propter quorum pacienciam et bonam voluntatem deus accelerauit tempus miserendi et viam nouam, quam ipsi attemptabant, eo celerius perduxit ad effectum. Sic ergo iudicia dei semper veneranda et timenda sunt et summe cauendum, ne voluntas hominis contraria sit voluntati dei. Verum rex iste, de quo tibi loquor, quem tu nosti, non sic affectus erat sicut moyses. Quia iste non curabat, si totus populus suus moreretur, dum tamen ipse solus saluaretur et honoraretur. Qui et dyabolicis consiliis regebatur.
Qui noluit dimittere pertinaciam et instabilitatem mentis sue, nec voluit obedire in consilio hiis, quibus debuit, de quibus habere poterat lac diuine sapiencie et bone correccionis. Nec mirum. Nam ipse processit de radice hominis exasperantis deum et ideo non corrigitur nisi per flagella. Scito eciam, quod in isto regno quadruplex generacio regum fuit. In prima fuit ambicio et crudelitas, quam tolerabat deus propter quedam opera bona et propter peccata populi. In secunda fuit incontinencia et iniusticia, quam misericorditer humiliauit deus et vocauit sub coronam. Tercia generacio processit de ambiciosa radice et duro stipite, in qua erat cupiditas et amor sui; ideo puniuit eam deus temporaliter, vt leuius haberet in futurum.
In quarta est simulata humilitas et defectus iusticie et prodigalitas. Ideo ex caritate ostendam ei misericordiam et iudicium. Et si non audierit, flagellabo eum a capite vsque ad calcaneum in tantum, quod omnes qui audierint mirabuntur et contremiscent de dei iusticia et equitate. Nec confidat, quod dixi eum amicum, sed attendat ad conclusionem verborum, scilicet si tenuerit fidem suam mecum, et tunc tenebo promissionem meam.
Chapter 50 of 62