Caput 52
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus consulit cuidam regi, qui inobediens fuerat consiliis virginis marie, quod vadat ad papam et petat ab eo absolucionem de certis grauibus peccatis suis hic contentis, non occultando peccata nec excusando, sed humiliando se toto corde, quia summa peccata per summum pontificem sunt absoluenda.
Filius dei loquitur sponse dicens: Quia rex inobediens fuit consiliis matris mee, ideo nunc ego filius dei, qui sum in matre, consulo ei, quod egrediatur et vadat ad summum pontificem, petendo humiliter absolucionem a peccatis suis. Nam summa peccata emendanda sunt cum summo pontifice habente potestatem summam. Ille enim est summe potestatis, qui in sede mea sedens in mundo potestatem habet ligandi et soluendi nomine meo. Ideo, si rex acquieuerit consilio meo, dabo ei preciosissimum thesaurum et defendam eum ab inimicis suis omniaque debita sua soluam vel corporaliter vel spiritualiter, si ipse non sufficit soluere, et quemlibet passum pedis quem laborauerit amore meo numerabo et remeciar ei in eterna vita.
Cum vero ipse rex peruenerit ad summum pontificem, humiliet se ei ex toto corde, non occultando peccata nec excusando sed petendo absolucionem de inobediencia constitucionum sancte ecclesie dei, de excommunicacione, qua innodatus est, et publico periurio, de insolito grauamine communitatis populorum regni sui et de promocione indignorum clericorum ad ecclesiastica beneficia occasione sua et de hiis, que idem rex attemptauerat contra laudabilia statuta regni et episcoporum.
Chapter 53 of 62