Skip to the text

Caput 51

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Imperator christus scribit imperatori Almanie, notificans ei qualiter ipse ore proprio multa locutus est cum sponsa, que in libro celesti scripta sunt. Et precipit ei, quod videat et perscrutetur ea et conetur cum summo pontifice ad confirmacionem regule, quam ipse dictauit sponse.

Loquebatur christus ad sponsam dicens: Scribe ex parte mea imperatori verba hec: Ego sum lux illa, que illuminaui omnia, quando tenebre operiebant omnia. Ego sum eciam lux illa, que inuisibilis per deitatem, visibilis vero apparui per humanitatem. Ego sum eciam lux illa, que te quasi speciale lumen constitui in mundo, vt in te inueniretur maior iusticia pre aliis et vt tu dirigeres omnes ad iusticiam et pietatem. Ideo significo tibi ego vera lux, qui te ascendere feci ad sedem imperialem, quia sic placet michi. Ego loquor cum vna femina verba iusticie mee et misericordie. Suscipe igitur illa verba librorum, que ipsa mulier scripsit de ore meo, et perscrutare illa et labora, vt iusticia mea timeatur et misericordia mea discrete desideretur.

Scias eciam tu, qui imperium tenes, quod ego omnium conditor dictaui vnam regulam monialium ad honorem amantissime virginis matris mee et dedi illam isti mulieri, que scribit tibi. Perlege igitur eam et conare cum summo pontifice, vt dicta regula ore meo proprio dictata per eum, qui in mundo vicarius meus est, eciam apud homines approbetur, quam ego deus coram exercitu meo celesti approbaui.

Chapter 52 of 62