Skip to the text

[42]

¹ Prope finem vocationis eius ad Dominum, dixit ei quidam frater: "Pater, tu transibis et familia te secuta in valle lacrimarum (cfr. Ps 83,7) relinquitur. ² Innue aliquem si cognoscis in Ordine, in quo tuus animus conquiescat, cui generalis ministerii pondus secure possit imponi". ³ Respondit sanctus Franciscus, induens cuncta verba suspiriis: "Tam multimodi exercitus ducem, tam ampli gregis pastorem nullum, fili, sufficientem intueor. ⁴ Sed volo vobis unum depingere, in quo reluceat qualis esse debeat huius familie pater". ⁵ "Homo, inquit, debet esse vite gravissime, discretionis magne, fame laudabilis. ⁶ Homo qui privatis amoribus careat, ne[dum] in parte plus diligit, in toto scandalum generet. ⁷ Homo cui sancte orationis studium sit amicum, qui certas horas anime, certas gregi sibi commisso distribuat. ⁸ Nam primo mane missarum sacramenta debet premittere, et longa devotione se ipsum et gregem divino tutamini commendare. ⁹ Post orationem vero se ipsum, inquit, in publico statuat ab omnibus depilandum, omnibus responsurum, omnibus cum mansuetudine provisurum. ¹⁰ Homo qui, personarum acceptione (cfr. Rom 2,11; Act 10,34), sordidum non faciat angulum, apud quem minorum et simplicium non minus cura vigeat quem sapientium et maiorum. ¹¹ Homo [cui] si concessum est litterature dono precellere, plus tamen in moribus pie simplicitatis imaginem ferat, foveatque virtutem. ¹² Homo qui exsecretur pecuniam, nostre professionis et perfectionis precipuam [corruptelam] quique nostre Religionis caput, imitandum se ceteris prebens, nullis unquam loculis abutatur".

Chapter 42 of 120