[37]
¹ Solebat non castos oculos enigmate tali configere (cfr. 1Cor 13,12; Ps 118,120). ² "Rex pius et potens duos ad reginam successive nuntios misit. ³ Redit primus et tantum verbis verba reportat. ⁴ Siquidem sapientis oculi in capite (cfr. Qo 2,14) fuerant, nec prosilierant quoquam. ⁵ Redit alius, et post brevia verba que refert, longam de domine pulchritudine texit historiam: Vere, domine, vidi pulcherrimam mulierem. Felix qui fruitur. ⁶ At ille: Tu, inquit, serve nequam (cfr. Mat 18,32), in sponsam meam oculos impudicos iecisti? Liquet quod emere volueris rem prospectam subtiliter. ⁷ Iubet revocari primum et ait: "Quid tibi de regina videtur? ⁸ Et ille: Optime quidem, quoniam libenter audivit, respondit sagaciter. ⁹ Et nichil, inquit, ei formositatis inest? ¹⁰ Tuum, ait, domine mi, sit hoc inspicere; meum fuit verba proferre. ¹¹ Fertur a rege sententia: Tu, inquit, oculis castus, esto in camera corpore castior: hic vero exeat domum, ne polluat thalamum". ¹² Dicebat enim: "Quis non deberet timere respicere sponsam Christi?".
Chapter 37 of 120