Skip to the text

[36]

¹ Interrogavit autem dictus magister eum de illo Ezechielis verbo: Si non annuntiaveris impio impietatem suam, animam eius de manu tua requiram (cfr. Ez 3,18). ² Dixit enim: "Multos, bone pater, ipse cognosco, quos sciens esse in peccato mortali, non semper eis impietatem eorum annuntio. ³ Numquid de manu mea talium anime requirentur (cfr. Ez 3,18)?". ⁴ Cui cum beatus Franciscus idiotam se diceret, et ideo magis docendum ab eo, quam supra scripture sententiam respondere, adiecit humilis ille magister: ⁵ "Frater, licet ab aliquibus sapientibus verbi huius expositionem audierim, libenter tamen super hoc tuum reciperem intellectum". ⁶ Dixit ad eum beatus Franciscus: "Si verbum universaliter debet intelligi, taliter ego accipio, quod servus Dei (cfr. Dan 6,20) sic debet vita et sanctitate in se ardere, ut luce exempli et lingua conversationis (cfr. Ioa 5,35; 1Tim 4,12) omnes impios reprehendat. ⁷ Sic, inquam, splendor vite eius et odor fame ipsius omnibus annuntiabit iniquitatem (cfr. Ez 3,19) eorum". ⁸ Plurimum itaque vir ille hedificatus abscedens, dixit sociis beati Francisci: "Fratres mei, theologia viri huius, puritate et contemplatione subnixa, est aquila volans (cfr. Iob 9,26); nostra vero scientia ventre graditur super terram (cfr. Gen 1,20.22; 3,14)".

Chapter 36 of 120