Skip to the text

Articulus 71

Contemplatio Dei ex naturali consideratione angelicorum spirituum.

QUAMVIS meliores philosophi inter mentem humanam et intelligentiam, quam angelum nuncupamus, substantias quasdam intellectuales homine digniores intermediare dixerunt, corpora cœlestia animata ponentes, securius tamen videtur opinari oppositum, quanquam cum S. Augustino super Genesim atque in Enchiridio et libro de Civitate Dei, liceat id sub dubio pertransire.

Nunc ergo ad angelicarum mentium naturalem considerationem aciem animi erigentes, certum habemus quod Deus excelsus, qui ideo universa plasmavit, ut sua in eis perfectio reluceret, manifestaretur, pateret, in angelicis spiritibus (quos apud se et primo, non tempore, sed natura ac dignitate creavit) suam perfectionem præclarius fecit splendere, ita quod ipsi in omni perfectione prænobili sunt Creatori summo simillimi. Unde de potentialitate, ignorantia, virium distinctione, intelligibilium specierum pluralitate, actionum diversitate, motuum variabilitate, virtutum atque habituum multiplicitate minus habent admixtum: quia quod in inferioribus fit per plura, in superioribus fit per pauciora.

Sunt ergo angeli, qui a philosophis nominantur substantiæ separatæ ac intelligentiæ, orbiumque motrices, prout primo principio subserviunt ad opera creationis sive naturæ; a theologis autem angeli appellantur, prout omnipotenti Domino ad opera recreationis et gratiæ subministrant: sunt, inquam, simplices, immateriales, in se subsistentes formæ, deiformes essentiæ, a suæ creationis exordio omni naturali sapientia atque scientia adornati, intelligibilibus speciebus repleti, naturali potestate ac libertate præcipui; in quibus imago Dei excellenter resplendet per modum signaculi, quoniam incessabiliter in Creatoris contemplatione actuali permanent et amore. In his intellectiva potentia una est, nec in intellectum agentem possibilemque partitur; voluntas quoque in eis consistit vigorosa atque celerrima. Alias non sortiuntur potentias ab essentia sua distinctas, secundum quosdam; sed quanto in eis aliquis angelicus spiritus exstat sublimior ac Deo vicinior, eo per species pauciores intelligit, etiam magis perfecte quam inferiores per plures. Verumtamen se ipsum intelligit angelus per propriam essentiam, similiter Deum.

Harum præterea mentium supernarum vigorem, causalitatem, virtutem attendere facile est ex hoc quod orbes cœlestes tam rapido motu circumferunt, elementaque agitant, inferioribus influunt, atque innumeras formas substantiales et etiam vivas de potentia materiæ cœlorum motu educunt, motu solis in circulo obliquo accedentis faciem terræ innovant, virescentem et germinantem efficiunt, arbusta et herbas reddunt fecundas, ordinem universi dignoscunt, et mundum hunc inferiorem tam sapienter uniformiterque juxta divinitus sibi legem præfixam gubernant, ut esse corruptibilium per generationum successus perpetuent.

Unde ex horum contemplatione in divinæ naturæ notitiam sublimius elevamur: utpote quod mens divina ab omni materiali commixtione sit prorsus liberrima; quod item intellectus divinus sit causalissimus, sapientissimus, omnipotens, eatenus simplex, ut per ipsam suam essentiam tanquam per unam intelligibilem formam cuncta et singula distinctissime norit, gubernandi scientiam ac virtutem in se fontaliter possidens, aliisque præscribens ac tribuens.

Postremo, ex consideratione pulchritudinis, excellentiæ et perfectionis harum supernarum virtutum, ad increatæ pulchritudinis, majestatis ac plenitudinis Dei admirationem sublimiter exaltamur. Verum, quia ad substantiarum illarum cognitionem habet se oculus spiritus nostri quemadmodum ad jubar solare noctuæ visus, ignorantia nostra claudit sermonem; sed quo in illis natura præstantior, eo et pulchritudo splendidior, naturalis quoque felicitas major atque jucundior. Si autem Deus æternus rebus corporeis, herbis, arbustis, gemmis, aviculis, corpori ac vultui hominis tantum decorem impressit, ut avidissime ac hilariter inspiciantur dum talia intuemur: qualis et quanta sit incomparabilis Dei pulchritudo fontalis et exemplaris diligenter pensemus, ad ejus intuitum æstuemus, atque per cordis munditiam ad ejus beatissimam visionem nos jugiter præparemus: qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

DE CONTEMPLATIONE

Chapter 72 of 110