Proœmium
DE CONTEMPLATIONE DEI PER SAPIENTIAM UNITIVAM THEOLOGIAMVE MYSTICAM.
ECCE Deus magnus, vincens scientiam nostram, et enarrari non potest: ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur sapientes. Job XXXVI, 26; XXXVII, 23, 24.
Juxta philosophica documenta, unumquodque tantum habet de intelligibilitate ac scibilitate, quantum de entitate, actualitate et perfectione. Quum ergo superbeatissimus Deus sit ipsum esse in se pure subsistens, plenum, perfectum ac illimitatum, et actus purus quomodolibet incircumscriptus, in quo omnis nobilitas atque perfectio cum infinita excellentia superessentialiter, superfelicissime et simplicissime, imo ineffabiliter prorsusque incomprehensibiliter continetur; innotescit quod ipse omnino infinitæ intelligibilitatis ac scibilitatis consistat, sibique dumtaxat plene sit notus, nostræ quoque intelligentiæ capacitatem in infinitum et penitus incomparabiliter vincat atque transcendat, quanto et ejus essentia nostra præstantior est natura. Cum filialis igitur timoris reverentia ad ipsius contemplationem oculum mentis aperire necesse est; nec audeat eum quisquam adspicere, quasi comprehendere sive perspicere valens eumdem.
Chapter 85 of 110