Skip to the text

Articulus 6

DE EXPOSITIONE EJUSDEM VERBI, SECUNDUM ALIOS SANCTOS.

QUEMADMODUM Bonaventura ait in scripto suo super secundum Sententiarum, circa intellectum litteræ hujus, diversæ fuerunt opiniones Sanctorum. Quidam enim Sancti in hac re magis secuti sunt theologicam viam, trahentes rationem ad ea quæ fidei sunt. Quidam vero, inter quos præcipuus exstitit Augustinus, magis secuti sunt viam philosophicam, ea ponentem quæ magis sunt consona rationi. Unde Augustinus intellectum hujus scripturæ ad rationis attestationem atque dictamen flectit ac trahit, dicendo omnia simul esse producta. Et expositio ejus fuit multum rationabilis et valde subtilis. Verumtamen, quia ex ea videtur intellectus

C Scripturæ distrahi, et securius est magisque meritorium, proprium intellectum et rationem Scripturæ omnino subjicere, quam Scripturam aliquo modo distrahere, idcirco communiter alii doctores, tam qui Augustinum præcesserunt, quam qui eum secuti sunt, intellexerunt et exposuerunt scripturam hanc sicut sonare videtur, dicentes opera sex dierum non simul esse producta nisi in materia, sed per intervalla dierum ea esse producta, quantum ad formam et speciem.

D Rursus eadem distinctione loquitur Bonaventura: Quamvis multæ sint expositiones hujus verbi, In principio creavit Deus cœlum et terram, quatuor tamen sunt principales.1 Prima est, quod cœlum et terra eamdem nominant informem materiam omnium corporalium rerum, prout de ipsa fieri debebant duplicia corpora, puta cœlestia et elementaria, ut sit sensus: In principio creavit Deus cœlum et terram, id est materiam ex qua debebat fieri cœlum et omnia elementa. Hæc autem expositio confirmatur per litteram mox sequentem, quæ describit qualiter factum sit cœlum. Secunda expositio, per cœlum intelligit naturam angelicam, per terram vero materiam primam. Tertia expositio, et quasi media inter has, est Hugonis, qui per terram intelligit elementum terrenum, atque per cœlum tria alia elementa, quæ secundum eum, erant super terram per modum nebulæ circumquaque oppansa, in una confusione permixta, seu potius in una permixtione confusa, et circumquaque suspensa, quæ extendebantur tam alte, sicut pertingit nunc summitas corporalis naturæ. Hinc libro de Sacramentis ait venerabilis Hugo: Nomine terræ significatum puto terrenum hoc elementum. Eratque elementum hoc subsidens seu situm in imo ac medio loco, ceteris in confusione permixtis. Quarta expositio per cœlum hoc loco intelligit cœlum empyreum, quod statim in sua creatione angelis est repletum. Per terram vero, materiam omnium corporalium, sive cœlestium, sive terrestrium, sub cœlo empyreo contentorum. Et ista positio est Bedæ et Strabi, imo et S. Basilii in suo Hexaemeron, saltem quantum ad id, quod dictum est de cœlo empyreo. De quo ait Basilius: Sicut damnati in tenebras ultimas abiguntur, ita pro dignis operibus remuneratio restauratur Beatis in ea luce, quæ est extra hunc mundum, ubi quietis domicilium sortiuntur. Strabus quoque: In principio, inquit, creavit Deus cœlum et terram. Cœlum, non hoc visibile firmamentum, sed empyreum, hoc est igneum, non ab ardore, sed a splendore, quod statim repletum est angelis. De quo cœlo loquitur Beda: Hoc superius cœlum, quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est repletum, quos Dominus protestatur in principio conditos cum cœlo et terra, dicens: Ubi eras quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?2 Ubi per astra matutina, intelliguntur angeli ac filii Dei.

Præterea, Nicolaus de Lyra scribit hoc loco: Circa principium Genesis sunt tres expositiones solennes, ad quas aliæ videntur reduci. Prima est Augustini, de qua præcedenti articulo dictum est, quæ expositio videtur Lyræ valde longinqua a littera: propter quod, inquit, dimittatur. Aliæ duæ expositiones videntur sibi textui consonare. Ad quarum declarationem præmittit tres opiniones philosophorum de materia.3 Prima est opinio Commentatoris, qui in libro de Substantia orbis, dicit in corporibus cœlestibus non esse materiam proprie dictam, quæ scilicet pars sit essentialis compositi, et subjectum formæ substantialis;4 sed quod ibi dicitur esse materia, dicit esse intelligendum de materia improprie dicta, utpote eam sumendo pro subjecto motus localis, et prout ipse orbis est in potentia ad Ubi. Secunda opinio est, quod in corporibus cœlestibus est materia proprie dicta, tamen alterius rationis a materia mixtorum et elementorum. Hanc opinionem sequuntur Albertus, Thomas, et alii multi. Tertia opinio est, quod omnium corporalium sit una seu ejusdem rationis materia prima. Hæc est opinio Avicennæ, quam sequitur Bonaventura.

His prolixe ab eo præmissis, ponit duas expositiones prætactas, quarum prima est, quod partes hujus sensibilis mundi principales, videlicet omnia cœlestia corpora et quatuor elementa, fuerunt a principio per creationem simul producta distincte in suis substantialibus formis; quod item totum opus distinctionis, et etiam opus ornatus cœlestium corporum, quod factum est quarto die, quæ infra describuntur, intelligenda sint quantum ad qualitates, proprietates, et virtutes accidentales, superadjunctas præfatis operibus creationis. Secunda expositio est, quod materia omnium corporalium, primo creata sit solum sub una forma substantiali communi, videlicet sub forma corporeitatis, et diebus sequentibus sit distincta secundum diversas sui partes per formas substantiales specificas, tam cœlestes quam elementares.

Insuper dicit, quod illi qui sequuntur Commentatorem, et qui dicunt materiam cœlestium corporum specie distinctam a materia inferiorum, non possunt tenere expositionem istam secundam, sed primam. Porro qui dicunt omnium corporalium esse unam materiam, sequi possunt expositionem istam secundam.

Denique Nicolaus de Lyra, ista scribendo, affirmat quod intellectus operum sex dierum, dependet ex cognitione prætactæ simplicis opinionis de materia prima. Sed contra hoc scribit Rabbi Paulus, ex Judaismo conversus, qui fuit Burgensis episcopus, atque in multis redarguit Lyram. Itaque contra prætactum verbum testatur, quod inconvenienter sit positum, quoniam philosophi diversimode opinando de materia, non habuerunt rationes demonstrativas, sed persuasivas, unde non debet sensus Scripturæ propter hoc variari. Et ideo sancti doctores modicum curaverunt de diversitate talium opinionum in præsenti materia, sicut nec refert ad articulum creationis credendum, an cœli sint immateriales, vel habeant materiam ejusdem rationis cum inferioribus istis, an non. Ad istud dicendum, quod præhabitum verbum Nicolai rationabiliter potest salvari. Quemadmodum enim omnis creatura servit Creatori, ita naturalis scientia deservit theologicæ veritati. Unde asserit Augustinus, quod cognitio proprietatum naturalium rerum, pandit abdita Scripturarum. Quamvis ergo veritas Scripturarum non dependet a notitia opinionum et scientiarum philosophicarum, attamen intellectus ejuscemodi veritatis in tantum dependet ex cognitione talium opinionum et scientiarum, in quantum cognitio talium confert ad intelligendum limpidius ipsas Scripturas. Nec Lyra dicit, quod propter diversas opiniones philosophorum varietur sensus Scripturæ.

Præterea, quod Rabbi Paulus ait, sanctos doctores parum curasse de talium varietate opinionum, non videtur satis considerate prolatum, quia non solum S. Thomas, Bonaventura, Albertus, et similes super secundum Sententiarum, sed Ambrosius quoque, Basilius, aliique antiqui expositores, ubertim ac diligenter recitant philosophorum opiniones, in quantum hoc confert ad intelligendum Scripturas. Verumtamen in præfata positione, Lyra dicit aliud quiddam quod patet calumniæ. Siquidem ait: Illi qui dicunt quod in corporibus cœlestibus non est materia, consequenter dicere habent, quod omnia corpora cœlestia a principio sint producta in suis substantialibus formis distincte. Nempe qui dicunt in corporibus cœlestibus non esse materiam, dicunt et dicere compelluntur, quod corpora cœlestia non habent formas substantiales, quum forma substantialis non dicatur, nisi respectu materiæ cui dat esse. Nec aliquid dicitur proprie forma substantialis, nisi sit pars compositi. Cœlum autem, secundum istam opinionem, non est compositum ex forma et materia. Commentator quoque in libro de Substantia orbis, dicit quod ipse orbis seu corpus cœleste sit actu ens, etiam per intellectum excluso suo motore, seu qualibet forma substantiali.

Amplius, ad intelligendum perfectius præhabitam duplicem expositionem de informitate materiæ, seu qualiter fuit creata sub forma corporeitatis, aut sub propriis substantialibus formis elementorum atque cœlestium corporum, advertendum quod super secundum, distinctione 12, recitat Thomas:5 Quidam antiqui philosophi posuerunt materiam totam sub una forma substantiali, ponentes unum elementorum esse primam materiam omnium, et ex illo omnia generari. Alii posuerunt eam sub pluribus formis substantialibus, non tamen ad invicem ordinatis, sed quidam confusione permixtis, et postea operatione primi Opificis ad distinctionem ordinemque reductis. Moderni etiam in duas vias has dividuntur. Quidam enim ponunt, materiam illam primo creatam totam sub una forma substantiali fuisse; sed ne videantur in antiquum labi errorem, dicunt formam illam non fuisse aliquid formarum elementarium, sed aliquid quod se habet in via ad eas, ut imperfectum ad perfectum, quemadmodum forma embryonis se habet ad formam animalis completi in specie sua. Alii dicunt, materiam illam primo creatam sub diversis substantialibus formis, sicut narratum est.

Has item opiniones narrat Bonaventura super secundum: Quidam, inquiens, voluerunt dicere, quod materia illa diceretur chaos, propter formarum multitudinem, et contrarietatem exsistentem in partibus materiæ, ita quod partes illæ non distinguebantur ad invicem secundum loca determinata, nec ita proportionabiliter invicem jungebantur, ut ex eis resultaret aliquod mixtum completum; ideo erat ibi quædam mixtio non proportionis, sed confusionis: unde nec agebant contra se invicem. Alius modus dicendi est, quod materia illa producta est sub aliqua forma, sed illa non erat forma completa, nec dans materiæ esse completum. Unde nec satiavit appetitum materiæ, nec sic eam informavit, quin adhuc mansit informis, sed erat dispositio ad formas ulteriores. Et quamvis forma illa non habebat in se diversas naturas, tamen quia ad multas formas habuit inclinationem, habuit in partibus suis quamdam imperfectam diversitatem, propter quod permixta dicitur et confusa: sicut exemplum ponitur in embryone, quod licet actu habet unam formam atque figuram massæ carnis, illa tamen dispositio est ad diversas membrorum figurationes, quamvis istud non sit per omnia simile, quoniam forma illa non erat tantæ actualitatis sicut est forma embryonis, neque in tanta propinquitate ad eductionem formarum sequentium, sicut forma embryonis ad eductionem membrorum. Forma etenim seu figura embryonis, est visibilis, et vi naturæ ad perfectionem perducibilis. Illa vero materia sub tali forma erat invisibilis, atque ad formas subsequentes sola divina virtute et operatione ducibilis: ideo propter indeterminatum appetitum formarum multarum, confusa dicitur et permixta.

Postremo, verbum hoc, In principio creavit Deus cœlum et terram, ita exponit Chrysostomus, quod Moyses hoc sermone summarie explicavit et præmisit, quidquid Deus postea per sex dies effecit; et postea per partes explicat, quod ante in summa præmisit: sicque per duo ista extrema, cœlum et terram, intellexit cetera corporalia omnia in eis contenta; quemadmodum si dicatur, artifex fecit hanc domum; et postea subdatur, primo posuit fundamentum, secundo statuit parietes, tertio tectum erexit. Et ita quod ait, In principio, exponitur et refertur ad totum tempus productionis operum sex dierum. Sicque idem est cœlum, quod legitur in principio factum: et firmamentum, quod legitur secunda die productum. Hanc expositionem præ ceteris sequitur Rabbi Paulus.

Footnotes

  1. Quatuor expositio-nes. ↩

  2. Job xxxviii, 4, 7. ↩

  3. * ipsi ↩

  4. Tres opiniones de materia. Averroes. ↩

  5. Ps. cxviii, 91. ↩

Chapter 7 of 104