Articulus 7
CUI EXPOSITIONUM PRÆINDUCTARUM VIDEATUR MAGIS ESSE CONSENTIENDUM.
QUAMVIS juxta præhabita, expositio S. Augustini videatur subtilior, atque humanæ consonantior rationi, ex hoc tamen non sequitur, quod verior sit, quemadmodum Deum non esse trinum in personis, magis consonat rationi humanæ, quam quod in unitate essentiæ trinus consistat, non tamen est verum. Nam ea quæ fidei sunt, quamvis non sint contra rationem, sunt tamen supra omnem rationem humanam. Ratio quoque humana plene comprehendere nequit opera Dei, et multo minus comprehendere potest rationes eorum, hoc est, cur Dei sapientia sic agendum dictavit, cujus judicia et secreta sapientiæ ejus penetrare non possumus. Verumtamen Albertus libro de Coæquævis, et Thomas super secundum, magis consentiunt expositioni Augustini præfatæ. Verumtamen Thomas in prima parte Summæ suæ, minus declinat se ad aliquam partem.
Porro (ut tactum est) Bonaventura magis sequitur eos, qui per intervalla temporum dicunt omnia esse producta. Attamen sapienter hortatur, ut in hac materia, in qua certitudo haberi non valet, nihil incaute aut præcipitanter quis asserat.
Insuper, quamvis Thomas super secundum, sequatur (ut dictum est) Augustinum, attamen recitando alias duas opiniones, quibus materia prima in principio dicitur creata informis, seu aliquo modo formata, magis approbat expositionem eorum, qui dicunt materiam primo creatam sub substantialibus formis distinctis, ita quod corpora cœlestia et elementa in principio condita sint sub formis suis specificis, ut plenius dictum est. Aliam autem positionem, quæ dicit materiam primo creatam sub communi forma corporeitatis, potius reprobat, eo quod juxta philosophos, inter materiam primam et formas elementares, non sit intermedia forma substantialis. Quod si quis cum Avicebron in libro Fontis vitæ, formam corporeitatis a materia inseparabilem esse affirmet, non videtur hoc posse salvari, eo quod forma substantialis det esse simpliciter, et quod advenit enti in actu, est accidens. Sic quoque viderentur duæ formæ substantiales in eodem esse composito.
Porro Bonaventura magis approbat opinionem dicentium materiam primo productam sub communi forma corporeitatis. Sed, quoniam brevitati nunc studeo, et ista materia super secundum Sententiarum a doctoribus plenissime ventilatur, disputatur, ac pertractatur, ideo horum doctorum rationes et solutiones ac replicationes dimitto. Et quantum capere valeo, opinio ista quam approbat Thomas magis quam aliam, inter omnes opiniones et expositiones verior mihi apparet.1 Primo, quoniam textui consonantior esse censetur. Nam in exordio Genesis statim ante opus secundæ diei, cœlum, terra, et aqua, propriis exprimuntur nominibus; similiter de abysso fit mentio nomine speciali. Ergo apparet quod propriis formis fuerint tunc distincta, quantum ad esse specificum. Ista quoque positio minus recedit ab Augustini opinione. Rursus, qui dicunt materiam sub forma corporeitatis productam, dicunt terram tertio die formatam seu factam; quod textui consonum non videtur, quum infra in descriptione operis tertiæ diei dicatur: Congregentur aquæ in unum locum, et appareat arida; ergo terra seu arida tunc fuit ostensa, non facta. In Psalmo quoque habetur: Initio tu
Domine terram fundasti; ergo fundata et facta est in principio creationis.
Insuper Rabbi Moyses dicit, quod Moyses in exordio Genesis expressit duo elementa aperte, videlicet terram et aquam: alia duo obscure, ita quod aerem designavit per spiritum, dicens, Spiritus Dei ferebatur super aquas; ignem vero per tenebras, quoniam ignis in propria sphæra non lucet ad extra, ob suæ raritatem seu subtilitatem materiæ. Amplius, secundum quod recitant Lyra et Rabbi Paulus, multi alii Hebræorum doctores sunt hujus opinionis. Sed et Hugo in libris de Sacramentis, magis assentit huic positioni. Ad idem quoque allegat Thomas Magistrum Sententiarum, et verum est, quod Magister in aliquibus passibus hoc sentire videtur; nihilo minus ponit et aliqua verba pro alia opinione.
Postremo, ad consentiendum expositioni eorum, qui dicunt opera creationis condita sex diebus, potissime movet me auctoritas divini et sacratissimi Dionysii, studiosissimi et illuminatissimi viri, qui fuit apostoli Pauli discipulus, aliisque Apostolis notus et carus, qui in rebus difficillimis et locis obscurissimis Prophetarum, informationem petivit ab ipsis Apostolis, præsertim a beatissimo Paulo, atque ab aliis apostolicis viris, prout ipse in suis crebro voluminibus tangit;2 a quibus si intellexisset omnia simul distincte producta, verisimile reor quod in suis libris hoc tetigisset: quum ergo non tangat hoc, sed ejus oppositum, utpote quod per intervalla dierum sint facta, patet propositum. Quod autem Dionysius insinuet res factas per temporum intervalla, probatur ex his, quæ scribit in libro de Divinis nominibus capitulo 4. Unde et Thomas super secundum, et in prima parte, quæstione 67, allegat Dionysium ibidem dicentem, quod lumen solis est lux illa, quam Moyses in primis tribus diebus nostri temporis narrat, quamvis tunc esset informe, prout infra dicetur. Unde elicitur, quod juxta Dionysii mentem, etiam substantia solis facta sit prima die, quia lux solis non fuit ante substantiam ejus. Parique ratione alia corpora cœlestia in suis formis substantialibus facta sunt prima die. Ex quibus probatur, quod ista positio de productione materiæ sub formis distinctis, quantum ad essentiales mundi partes, fuit de mente maximi theologi Dionysii: quod potissime me induxit ad consentiendum positioni præfatæ.
Footnotes
Chapter 8 of 104