Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO LITTERÆ, IN QUA DESCRIBITUR OPUS SECUNDÆ DIEI.

D ESCRIPTA distinctione lucis a tenebris, modo describitur distinctio cœlestium corporum ab invicem. Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Qualiter intelligenda sint verba hæc, Dixit Deus, Fiat, expositum est præcedenti articulo. Quid vero intelligendum sit nomine firmamenti, constat ex eo quod paulo post stellæ dicuntur positæ in firmamento. Itaque Deo dicente seu præcipiente, factum est firmamentum, id est cœlum stellatum, quod est sphæra octava, quia sub ea sunt septem sphæræ seu orbes ac cœli planetarum. Et factum est firmamentum hoc in medio aquarum ad dividendum aquas ab aquis. Et sumitur nunc firmamentum, prout includit septem sphæras præfatas.

Et fecit Deus firmamentum. Jam ante fluxionibus superiorum, videlicet cœlestium corporum, ut tota ejus virtus inde gubernetur.

Divisitque aquas quæ erant super firmamentum, ab his quæ erant sub firmamento. Quæ et quales sint aquæ super cœlum exsistentes, magna atque difficilis quæstio est, de qua infra plenius tangam. Nunc breviter dico, quod quidam per aquas illas intelligunt nonam sphæram, quæ cœlum crystallinum ac aqueum appellatur: non quod vere et univoce sit de natura aquæ elementaris, sed quia cum ea in diaphaneitate communicet: sicut et cœlum empyreum dicitur igneum, non quod in calore, sed quia in splendore cum visibili convenit igni. Alii dicunt firmamentum esse veraciter naturæ elementaris, et similiter aquas quæ super firmamentum esse scribuntur, de quibus opinionibus paulo post diffusius referetur. Porro, quod aquæ dicuntur fuisse sub firmamento, non est intelligendum quod erant immediate sub cœlo stellato, sed manebant sub orbe lunari, secundum positionem superius amplius approbatam.12 Aqua autem et aer et ignis erant confuse permixta usque ad infimam sphæram cœlestem, secundum sic sentientes. Et factum est ita actualiter et in re, sicut dixit, id est, intelligendo ac volendo præcepit Deus.

Vocavitque Deus firmamentum cœlum. Sphæra octava dicitur firmamentum, quia firmissimum medium est inter aquas præfatas.3 In sua quoque natura est firmum ac solidum, juxta illud Job: Tu forsitan cum Deo fabricatus es cœlos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.45 Est item impertransibilis terminus prædictarum aquarum inter quas dividit. Vocatur etiam cœlum, quoniam celat et tegit sensibilia ista, atque a nostro abscondit adspectu exsistentia per ipsum.6 Et factum est vespere et mane dies secundus. Hoc exponendum est, sicut præcedenti articulo est expositum.

Præterea juxta eos qui dicunt, materiam primo creatam sub sola corporeitatis forma, et de materia illa esse producta ostensum est, expositionem illorum esse rationabiliorem, et textui atque antiquis ac sanctis doctoribus consonantiorem, qui dicunt in principio corpora cœlestia ac elementa simul producta sub distinctis et propriis substantialibus formis. Ideo, firmamentum et orbes planetarum in principio sunt creata, quantum ad totam suam substantiam; verumtamen non in tanta perfectione, quantum ad accidentales proprietates, virtutes et qualitates, ut postea. Unde, quod firmamentum dicitur factum die secundo, intelligendum est non de productione suæ substantiæ, sed de quadam sui completione, qua factum est magis completum et vigorosum in qualitate et proprietate suæ substantiæ, et in virtute causali, ad influendum elementis ac mixtis ad quosdam generales effectus, ut præinducto dixi articulo. Quemadmodum enim in Scripturis novi ac veteris Testamenti cœli dicuntur perituri et corrumpendi, non utique quantum ad suam substantiam, substantialeque esse, sed quantum ad accidentales quasdam dispositiones, qualitates et actiones, ita firmamentum et stellæ ac luminaria facta dicuntur post primum diem. Denique in Scripturis consuetus est iste loquendi modus, ut dicatur res fieri, quando accidentale aliquid agitur circa ipsam sive in ea: sicut quum filii Israel leguntur sibi fecisse præputia, in quantum non præsciderunt sua præputia juxta legem. In ultima quoque Ezechielis visione multoties dicitur: Facietis vitulos sive agnos, hoc est, illa aut illa die offeretis tot agnos ac vitulos. Sic et Jacobus apostolus in sua ait Canonica: Ecce dicitis, faciemus ibi annum, etc. id est, per annum unum manebimus illo in loco, qui ignoratis quid erit in crastinum.

Fecit itaque Deus firmamentum, perficiendo illud in soliditate et causalitate, qua influit ad inferiorum conservationem ac regimen; quia (ut ait Philosophus) oportet hunc mundum inferiorem, esse contiguum lationibus seu motibus et inelementa atque cœlestia corpora, sic exponenda est littera ista : Dixit Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum, id est, cœlum sidereum producatur de materia illa informi et communi, et subsistat in medio illius materiæ : quæ interdum designatur nomine aquæ, quandoque nomine terræ, aliquando appellatione abyssi, ut dictum est plenius. Sicque dividat aquas ab aquis, id est unam illius materiæ partem ab alia. Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant super firmamentum : hoc est, præfatam partem illius materiæ, exsistentem in loco eminentiori firmamento, divisit ab his quæ erant sub firmamento. Nunc enim per firmamentum designantur etiam orbes septem planetarum, qui facti sunt cum firmamento die secundo : quo etiam die (secundum istam opinionem) factum est cœlum crystallinum de suprema parte ejusdem materiæ, quæ in superioribus partibus suis subtilior fuit. De parte vero materiæ quæ mansit sub orbe lunæ, facta sunt elementa secundum istos non hoc die, sed postea. Sicque hæc dicta sunt fieri, quoniam proprias formas substantiales specificas acceperunt a Deo hoc die aut postmodum.

Præterea, quod primo dicitur, Fiat firmamentum ; deinde, Fecit Deus firmamentum ; et tertio, Factum est firmamentum : nequaquam superflue positum est. Insuper patet, quod dies ista secunda habuit non vesperam tantum, sed etiam mane, quoniam nox diei alterius eam præcessit ; et idem dicendum est de diebus sequentibus.

Circa hanc litteram quæritur primo, an corpora cœlestia sint naturæ elementaris. Et videtur quod imo, ex textu præsenti, quum firmamentum sit factum in medio aquarum. Unde videtur sola divisione ab eis differre, et iterum quoniam supra ipsum sunt aquæ. Hanc quæstionem doctores super secundum Sententiarum satis discutiunt, et communiter Aristotelem assequuntur, dicentes quod sint alterius naturæ quam elementa.

A Denique specialis est quæstio, an saltem cœlum crystallinum seu aqueum, designatum per aquas quæ supra firmamentum consistunt, sit vere de natura et specie aquæ. Et videtur quod imo, quia scriptura ista apertissime dicit quod supra firmamentum sint aquæ, et sub eodem contextu utitur nomine aquæ, ita quod videtur de aqua univoce loqui. Hoc quoque videntur prætendere manifeste alia loca Scripturæ veteris Testamenti, ut quum fertur in Psalmo : Qui extendis cœlum sicut pellem, et tegis aquis superiora ejus.7 Itemque : Laudate eum cœli cœlorum, et aquæ quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domini.8 Et rursus in trium cantico Puerorum : Benedicite aquæ omnes quæ super cœlos sunt, Domino.9 Quum igitur magis debeamus sequi auctoritatem Scripturæ divinæ, quam dictamen rationis humanæ : videtur absolute dicendum, quod super cœlos sunt vere ac proprie aquæ, et quod cœlum crystallinum sit de natura aquæ ; firmamentum quoque sit elementaris naturæ, videlicet igneæ, ut aliqui dicunt : vel partim igneæ, quantum ad stellas ; partimque aqueæ, utpote quantum ad reliquas ejus partes.

Denique antiqui et sancti doctores, Augustinus, Basilius, Gregorius, Ambrosius, ita senserunt ; quos Beda, Strabus, Damascenus, Magister Sententiarum, auctor Scholasticæ historiæ, Glossa, et alii multi secuti sunt.

Circa hujus quæstionis decisionem scribit Bonaventura super secundum : In hac quæstione, propter diversitatem positionum et debilitatem rationum, vix certum aliquid dici potest. Deinde post multa verba declinat ad hoc, quod per aquas quæ super cœlos sunt, intelligatur nona sphæra, quæ dicitur cœlum crystallinum, non propter veritatem naturæ aquæ, sed propter similitudinem in diaphaneitate, qua aqua non solum est luminis receptiva, sed etiam aliqualiter retentiva, ut patet in quibusdam lapidibus, qui non videntur de nocte nisi ponantur in aqua. Deinde, quasi concordando theologos atque philosophos, dicit quod Augustinus et alii Sancti dixerunt firmamentum esse de natura ignis, non quod habeat formam substantialem et speciem specialissimam ignis, sed quia participat lucis naturam secundum analogiam. Et quamvis istud sit bene dictum, quantum ad hoc quod videtur verba sanctorum theologorum pie salvare, et quantum ad homines concordare; verumtamen si quis plenius curiosiusque voluerit informari, inveniet quod secundum intentionem et mentem Patrum jam præfatorum, cœlum crystallinum sit vere de natura aquæ atque formaliter frigidum, præsertim quum ponant aquas super firmamentum, ad temperandum solis et aliorum cœlestium corporum calorem. Unde Saturnum affirmant ceteris planetis frigidiorem, quamvis eis velocius moveatur, utpote altius situs propter propinquitatem suam ad aquas illas.

Hinc Thomas scribit super secundum : Circa hanc quæstionem fuit philosophorum diversa positio. Omnes enim ante Aristotelem dixerunt cœlum esse de natura elementorum : quod Aristoteles primitus improbavit, ponens cœlum esse sine gravitate et levitate aliisque contrariis, ut patet primo Cœli et mundi. Et propter efficaciam rationum ejus, posteriores philosophi, scilicet Peripatetici, consenserunt ei : unde nunc omnes opinionem ejus sequuntur. Similiter expositores Scripturæ in hac diversitate fuerunt, secundum quod diversorum philosophorum doctrinis erant instructi. Basilius enim, Augustinus, ac plures Sanctorum, sequuntur in his quæ philosophiam concernunt, nec spectant ad fidem, opiniones Platonis : ideo ponunt cœlum esse naturæ elementaris. Dionysius autem fere ubique in talibus Aristotelem sequitur, ut patet diligenter inspicienti libros ipsius. In talibus ergo dicta Sanctorum non sunt majoris auctoritatis, quam philosophi quos sequuntur, nisi quod sunt ab omni infidelitatis suspicione immunia. Hæc Thomas. Dicta autem Alberti libro de Coæquævis, concordant dictis Bonaventuræ.

Denique Beda ait : Cœlum sidereum constat esse in medio aquarum, quod de aquis factum credi potest. Nam lapis crystallinus, qui est magnæ firmitatis et perspicuitatis, de aquis est factus. Et secundum eumdem Bedam, aquæ sunt super cœlum instar glaciei firmæ ac solidæ. Hæc et plura similia habentur in Glossa, et allegantur a Magistro in secundo Sententiarum. In Scholastica item historia dicitur : Fecit Deus in aquarum medio firmamentum, id est quamdam exteriorem mundi superficiem, solidam ex aquis congelatis instar crystalli et lucidam, super quam sunt aquæ ad modum crystalli congelatæ, ne igne solvantur. Quibus consonare videtur quod Josephus ait : Secunda die Deus cœlum super omnia collocavit, illudque ab aliis distinguens, in se ipso constitutum esse præcepit, et ei crystallum circumfigens humidum et pluviale, ad utilitatem quæ fit ex imbribus terræ, congrue fabricatus est. Ecce quomodo eruditissimi ac ingeniosissimi viri, propter auctoritatem Scripturæ, postposita philosophorum peripateticorum doctrina, sentiunt cœlos, id est sidera, esse elementaris naturæ.

Porro, quam acriter scribat Ambrosius in suo Hexaemeron contra aliter opinantes, patet in libro illo. Arbitror ergo in hac materia sobrie esse loquendum. Rationes quoque Aristotelis, quibus probat cœlum esse alterius naturæ, non sunt demonstrativæ, sed solum probabiles. Nempe, quod arguit de specialitate motus cœlestium corporum, quod non moventur ad medium, nec a medio, sed circa medium, quid demonstrat, quum et ignis in propria sphæra circa medium seu circulariter moveatur? Et si dicatur hoc esse per accidens, utpote virtute sphæræ superioris ipsum continentis, non tamen motus ille est igni violentus aut penitus innaturalis. Denique in generationibus mixtorum, elementa levia, scilicet ignis et aer, naturaliter moventur deorsum : qui motus est eis naturalis per respectum ad naturam universalem. Sic dici posset de motu cœlestium corporum, quæ etsi essent elementaris naturæ, non tamen sequeretur ea corruptibilia esse, quum nec ipsa elementa sint corruptibilia secundum se tota, et aliæ rationes incorruptibilitatis possent assignari in eis.

Hinc Thomas super secundum, positionem Aristotelis vocat opinionem, atque in prima parte, quæstione 68, multum sobrie loquitur de ista materia, dicens : Si dicamus firmamentum esse cœlum sidereum, tunc aquæ quæ sunt supra firmamentum, possunt dici illius naturæ cujus est hoc cœlum. Unde qui dicunt cœlum esse de natura elementorum, dicere possunt aquas illas esse elementares. Qui autem asserunt cœlum esse specialis naturæ, dicunt has aquas non elementaris, sed cœlestis naturæ esse; et qui ponunt aquas elementares supra cœlum, dicere possunt quod non sint graves, sed subtiles; nec fluidæ, sed tanquam glacies firmæ ac duræ. Unde a quibusdam cœlum crystallinum vocantur. Hæc Thomas.

Amplius, sicut Bonaventura tangit super secundum, Hi dicunt quod Deus in ordine universi magis attendit commune bonum et finis utilitatem, quam formæ qualitatem aut bonum specialis naturæ. Ideo sicut in minori mundo Deus posuit cerebrum sursum ad temperandum cordis calorem, sic supra cœlum sidereum posuit aqueum cœlum ad ardorem ætheris refrigerandum. Atque per istud solvunt argumenta quæ contra hæc fieri solent. Ego in ista materia assertive nil dico. Neque intentio mea est, in hoc loco horum discussioni plene insistere. Sed propter sanctorum Patrum reverentiam tetigi ista. Hinc in discussione hujus materiæ ait Bonaventura : Hoc præcipue attendendum est, ne in incerta materia aliquid certitudinaliter asseratur. Melius enim est pie dubitare, quam temerarie aliquid definire.

Insuper quæritur, cur in descriptione operis secundæ diei non dicitur, Vidit Deus quod esset bonum, quemadmodum in descriptionibus operum aliorum dierum. Ad quod eleganter respondetur in Glossa his verbis : Notandum quod opera secundæ diei, secundum Hebræos, non dicuntur bona, quum bona sint sicut et cetera : quod fit propter binarium principem alteritatis, qui primus ab unitate discedit, et in figura bigamiæ ac multorum reprehensibilium ponitur. Unde animalia quæ bina introierunt in arcam, immunda fuerunt.10 Impar autem numerus mundus est. Hinc Magister in secundo testatur : Non est hic dictum, Vidit Deus quod esset bonum, eo quod binarius esset principium alteritatis et signum divisionis.

Verumtamen quidam dicit, quod responsio ista videtur trufatica¹ esse, quia in Evangelio binarius laudabilis ac mysticus designatur. Unde Christus misit discipulos suos binos ad prædicandum.11 Ad quod breviter respondendum, quod tam indecens reprobatio potius posset dici talis, qualem ipse reputat præfatam responsionem, quæ etiam ex verbis Augustini sumpta videtur, quam et doctores super secundum concorditer approbant, utpote Thomas, Albertus, ac alii. Unde et Bonaventura scribit ibidem : Quamvis binarius minus ab unitate recedit, primo tamen habet rationem recessus in se. Idcirco per ipsum intelligitur divisio et recessus ab unitate virtutis et perfectionis, magis quam per alios numeros. Argumentum quoque illius non valet. Quamvis enim binarius quandoque accipiatur in bono, quia in omni creato invenitur aliquid perfectionis, nihilo minus secundum considerationem prætactam in malo accipitur : quemadmodum per leonem quandoque intelligitur Christus, quandoque diabolus.1213

Nihilo minus est etiam alia ratio, cur in descriptione operis secundæ diei omittatur illud, Vidit Deus quod esset bonum :

¹ Falsa. Cf. Cangii Glossar. Vº Trufa.14 quia videlicet distinctio aquarum ab aquis secundo die incepta, tertio die completa est, quantum ad aquas elementares, quando in unum congregatæ sunt locum. Nec ad introducendum hanc rationem magis litteralem, oportuit allegare infidelem infidelium Judæorum doctorem Rabbi Salomonem, quasi ille melius dixerit quam tot doctores catholici: quia et ipsi doctores catholici jam præfati, eamdem rationem assignant, quam et Magister in historiis tangit.15

Footnotes

  1. Matth. xxiv, 29, 35. ↩

  2. Agg. n, 7, 22. ↩

  3. 1 Mach. 1, 16. ↩

  4. Job xxxvii, 18. ↩

  5. Ezech. xlii, 15. ↩

  6. Jac. iv, 13. ↩

  7. Ps. ciii, 2, 3. ↩

  8. Ps. cxlviii, 4. ↩

  9. Dan. iii, 60. ↩

  10. Gen. vn. 2. ↩

  11. Luc. x, 1. ↩

  12. 1 Petr. v, 8. ↩

  13. Apoc. v, 5. ↩

  14. Gen. vii, 2. ↩

  15. Petrus Comestor. ↩

Chapter 11 of 104