Skip to the text

Articulus 15

DE EXPOSITIONE HUJUS CAPITULI SECUNDUM AUGUSTINUM.

SICUT aliquoties prætactum est, beatus Augustinus specialem habuit considerationem circa primam rerum productionem, et expositionem sex vel septem dierum, de quibus in exordio hujus capituli agitur : accipit enim dies illos non pro consuetis cursibus, seu spatiis temporis, nec prout temporalem important successionem, sed prout dicunt cognitionem mentis angelicæ, relatam seu comparatam ad sex genera rerum, in exordio mundi factarum.

Porro cognitio illa angelorum est duplex. Una, qua cognoscunt res in proprio genere : et hæc appellatur cognitio vespertina, quoniam omnis creatura per comparationem ad Deum, qui substantialiter lux est, est quasi caligo. Cognitio quoque rerum in se ipsis seu proprio genere, est quasi tenebra, respectu cognitionis qua cognoscuntur in Verbo æterno, seu immediate in Deo. Unde cognitio qua cognoscunt angeli res creatas in Verbo, dicitur matutina. Sicque exponit quod dicitur, Factum est vespere et mane dies unus, seu secundus aut tertius, in quantum idem opus alicujus diei cognoverunt in proprio genere, quod est in vespere, atque in Verbo matutina cognitione, quæ dicitur mane.

Denique, ut istud plenius intelligatur, advertendum quod Thomas scribit super secundum, distinctione 12, dicens : Secundum Augustinum, illi sex dies sunt unus dies, simul præsentatus seu applicatus sex distinctionibus rerum secundum quas numeratur, quemadmodum unum Verbum est in Deo, per quod facta sunt omnia, scilicet Filius Patris, quamvis frequenter legatur, dixit Deus. Et sicut opera illa salvantur, et quodammodo manent in cunctis operibus sequentibus, quæ propagantur ex eis operatione naturæ, ita sex dies illi manent in tota temporis successione. Quodammodo autem hoc sit, videndum est. Natura angelica, intellectualis est et lux est; et si proprie lux est, illustratio ejus dicitur proprie dies. Angelica autem natura in principio conditionis rerum, cognitionem earum accepit; et ita lux mentis angelicæ, præsentabatur seu applicabatur quodammodo rebus creatis, in quantum cognoscebantur ab ea. Hinc ipsa cognitio rerum in mente angelica, dicitur dies; atque secundum diversa genera ac ordinem entium cognitorum, distinguuntur et ordinantur dies : ut primus dies accipiatur penes formationem spiritualis creaturæ in Verbo, secundus dies penes formationem corporalis creaturæ, quantum ad superiorem partem quæ firmamentum vocatur; sicque de reliquis diebus, juxta comparationem ad opera ceterorum dierum. Sed quia creatura ex eo quod ex nihilo est, tenebras possibilitatis et imperfectionis habet admixtas; ideo cognitio qua creatura cognoscitur a mente creata, tenebris est permixta. Potest autem ab angelo cognosci dupliciter : puta in Verbo secundum quod exit ab arte divina. Et hæc ejus cognitio dicitur matutina. Nam sicut mane finis est tenebrarum, et principium lucis, ita creatura sumit a Verbo principium sui esse ac luminis, post suum non esse, seu postquam prius non fuerat. Cognoscitur etiam prout est in propria natura subsistens; et talis cognitio dicitur vespertina, propter hoc, quod sicut vespera est terminus lucis, et tendit ad noctem, sic creatura in se subsistens, est terminus operationis Verbi, utpote facta per Verbum, et de se in defectibilitatis tenebras tendens, nisi conservetur a Verbo. Nihilo minus ista cognitio dicitur dies, in comparatione ad ignorantiam, quæ omnino est tenebra, quemadmodum præsens vita justorum, caliginosa est respectu gloriæ Beatorum, quæ tamen lux est respectu vitæ pravorum. Insuper sustinentes cum Augustino, quod omnia sint simul creata, dicere possunt, quod dies præfati sumuntur penes illustrationem lucis corporalis, ita tamen, quod ordo dierum attendatur penes distinctionem ordinemque eorum, in quæ lux illa corporalis refulsit. Sicut enim angeli acceperunt cognitionem omnium naturalium rerum, ita lux corporalis super omnia corporalia se diffundit: ideo sicut Augustinus distinguit sex dies penes præsentationem lucis spiritualis primo die factæ, videlicet mentis angelicæ, relatam ad sex genera rerum; ita secundum præsentationem lucis corporalis ad sex genera rerum, sive ad opera sex dierum, possunt eodem modo sex dies distingui absque temporis distinctione et successione. Hæc Thomas in scripto secundi, et concordat secum Albertus in libro de Coæquævis, ac alibi.

Præterea in prima parte, quæstione 74, ait: Augustinus hos septem dies, de quibus in Genesi fertur, dicit esse unam diem, rebus septempliciter præsentatam, quia per diem intelligitur angelicæ mentis cognitio, ut prima dies sit cognitio primi operis divini, seu operis primæ diei, secunda dies cognitio secundi operis, sicque deinceps. Et dicitur unumquodque opus factum in aliquo die, quia nil fit in rerum natura, quod non innotescat menti angelicæ per impressionem illuminationis divinæ. Ex his videtur Thomas insinuare, quod secundum Augustinum opera sex dierum, sint distincte atque realiter simul facta, præsertim quum dicat in scripto secundi: In distinctione rerum Augustinus vult attendendum esse ordinem naturæ et doctrinæ, non temporis: naturæ, sicut sonus præcedit cantum; et ita quæ naturaliter sunt priora, prius facta dicuntur, ut terra prius quam animalia, et aqua prius quam pisces. Et iterum dicit, declarando, quomodo dies illi possunt esse una dies, et partes diei secundum lucem spiritualem, non secundum diversa cognita, sed secundum diversos modos cognitionis ejusdem rei. Et sicut dies tales non sunt successivi, quoniam angelus diversa rerum genera simul intuetur in Verbo; ita nec partes diei unius, quoniam simul † videt.

Insuper Albertus libro de Coæquævis apertissime scribit, quod secundum Augustinum omnia opera sex dierum, sint realiter ac distincte, seu actualiter et complete simul producta in uno instanti atque eodem momento. Primo quippe allegat sanctum Augustinum, dicentem: Omnia simul in uno momento sunt facta in materia, et distincta in forma et loco atque ornatu propriis speciebus. Deinde responsionem adjungit: Dicendum, quod Augustinus revera ponit omnia simul creata in materia et forma, quæ natura per se non potest producere motu superiorum et commixtione elementorum; ideo a principio factum est cœlum cum stellis, terra cum animalibus, aqua cum natatilibus atque volucribus. Breviterque dicendo, omnia in speciebus suis simul educta sunt, quæ per virtutem simplicem motus cœli, et per virtutem stellarum ex commixtione elementorum, sine alio motore educi non poterant, ut homo, leo, et consimilia, quæ præter virtutem cœli et elementorum, requirunt specialem motorem ad suam generationem. Hinc undecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Quales sint dies illi primi, valde difficile aut etiam impossibile nobis est cogitare; quanto magis dicere? Videmus quippe, istos dies qui nunc sunt, non habere vesperam, nisi ex solis occasu; nec mane, nisi ex solis ortu. Illorum autem dierum tres primi, sine sole peracti sunt, quum sol quinto die factus legatur.

Denique Apostolus ait: Omnes vos filii lucis estis et filii diei;1 non sumus noctis neque tenebrarum. Si tamen aliquatenus valeamus intelligere congruenter mane et vesperam hujus diei, quoniam scientia creaturæ, comparatione scientiæ Creatoris, vesperascit; lucescit autem et mane fit, quum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec in noctem mergitur, ubi Creator non relinquitur creaturæ amore. Quumque dies illos Scriptura dinumeraret ex ordine, nunquam interposuit nomen noctis. Cognitio namque creaturæ in se ipsa, est decoloratior, quam quum sub Dei sapientia cognoscitur, velut in arte qua facta est; ideo congruentius dici potest vespera, quam nox: quæ tamen dum refertur ad laudandum amandumque Creatorem, recurrit in mane; et quum hoc facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; dum in cognitione firmamenti, dies secundus; dum in cognitione terræ et maris et omnium quæ radicibus continuata sunt terræ, dies tertius; dum in cognitione luminarium et stellarum, dies quartus; dum in cognitione omnium animalium natantium et volantium, quæ sunt ex aquis, dies quintus; dum in cognitione omnium animalium terrenorum ac hominis, dies sextus. Porro quum die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus suis, requies Dei significat requiem eorum, qui requiescunt in eo, et quos ipse requiescere facit. Hoc namque significatum est in populo veteris Testamenti sabbati vacatione et legis præcepto.

At ubi Scripturæ loquuntur de mundi creatione, non dicitur satis evidenter, utrum aut quo modo seu ordine creati sint angeli; sed si prætermissi non sunt, significati sunt nomine cœli, quum dictum est, In principio creavit Deus cœlum et terram. Vel potius nomine lucis, de qua legitur, Dixit Deus: Fiat lux. Quod autem prætermissi non sint, hinc puto, quoniam scriptum est, Deum requievisse die septimo ab omnibus operibus suis quæ fecit, quum liber Genesis ita exorsus est, In principio fecit Deus cœlum et terram, ita ut ante nil videatur fecisse.2 Quum ergo a cœlo et terra inceperit, et terra invisibilis et incomposita fuerit, luce quoque nondum facta tenebræ fuerint super faciem abyssi, id est super quamdam indistinctam confusionem terræ et aquæ, deinde si omnia disposita sunt, quæ per sex dies facta narrantur: quomodo angeli prætermitterentur, quasi non essent in operibus Dei, a quibus die septimo requievit? Si igitur angeli pertinent ad opera Dei horum dierum, ipsi sunt lux quæ dies vocata est: ad cujus diei unitatem commendandam, non est dictum, dies primus, sed, dies unus. Nec alius est dies secundus, vel tertius, aut ceteri; sed idem unus dies repetitus est, ad implendum senarium aut septenarium numerum, utpote propter senarium operum, et septenarium quietis diei. Quum enim dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux. Si in hac luce recte intelligitur angelorum creatio, facti sunt utique participes lucis æternæ, quæ est incommutabilis sapientia et unigenitus Filius Dei, ut ea luce illuminati, qua et creati, sint et ipsi lux, non in se, sed in Deo; nec prius tempore angeli tenebræ erant, sed simul ut facti sunt, lux facti sunt, ut sapienter beateque viverent. Illi equidem angeli sancti non per verba discunt, sed per ipsam incommutabilis veritatis præsentiam. Melius enim sciunt creaturam in sapientia Dei quam in se ipsa; imo et se ipsos melius in sapientia et Verbo Dei, quam in se ipsis. Verumtamen et in se ipsis cognoscunt se, quoniam facti sunt. In Deo ergo cognoscunt se tanquam diurna cognitione, in se ipsis vero tanquam notitia vespertina.3

Multum enim differt, an aliquid cognoscatur ea ratione, qua factum est, an in se ipso. Sicque opera sex dierum aliter cognoscuntur ab angelis sanctis in Deo, aliter in se ipsis: quæ opera quum ad laudem venerationemque Creatoris referuntur, tanquam mane lucescit in mentibus contemplantium. Hæc autem opera, propter senarii numeri perfectionem, facta narrantur sex diebus, hoc est eodem die sexies repetito; quoniam per senarium numerum significata est perfectio operum. Numerus enim senarius primus completur, hoc est, sexta parte sui, et tertia atque dimidia, quæ sunt unum et duo ac tria: quæ in summam ducta, sex fiunt. In quo numero perfecit Deus opera sua. Hinc ratio numerorum spernenda non est, qui in multis Scripturarum locis quam magni existimentur, constat intuentibus diligenter, nec frustra in laudibus Dei dictum est, Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. Porro, in septimo die, hoc est eodem die septies repetito, qui etiam numerus alia ratione perfectus est, Dei requies commendatur.4 In qua ut primo sanctificatio sonat, ita Deus noluit istum diem in ullis suis sanctificare operibus, sed in requie sua, quæ nequaquam vesperam habet, quum non sit res creata. De septenarii quoque numeri perfectione plurima dici possent, de quo sufficiat dicere, quod ternarius est primus numerus totus impar, quaternarius autem totus par, ex quibus duobus septenarius constat, idcirco pro universitate multoties ponitur.

Hæc omnia sumpta sunt ex diversis capitulis undecimi libri de Civitate Dei. Ex quibus patere potest intentio Augustini, et qualiter primum libri Genesis capitulum intelligat: nempe quum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram; per cœlum intelligit naturam angelicam, seu angelos universos secundum se consideratos, et quasi informes, hoc est ut nondum ad Creatorem conversos. Per terram vero, intelligit materiam primam omnino informem, ab omni forma abstractam, non quod unquam fuerit sic abstracta realiter, aut aliquo tempore ante omnem formam, sed solum prioritate naturæ, sicut sonus est prior voce, et vox verbo. Eamdem demum materiam dicit significatam nomine abyssi et aquæ. Et dicit quod Moyses rudi populo loquens expressit materiam illam informem per nomina rerum istarum notarum.5 Materiæ etenim competit triplex proprietas. Prima est retinere, et ita designatur per terram. Secunda est recipere, et ita designatur per aquam. Tertia est carere omni perfectione formali et actuali, et ita vocatur abyssus, ab a, quod est sine, et basis, quasi sine base aut fundamento subsistendi. Vel ab a et byssus, quod est genus candidissimi lini, quasi sine candore et perfectione. Hæc quoque materia erat in se inanis, vacua, tenebrosa. Nunquam tamen realiter exstitit sine luce, secundum Augustinum, qui dicit solem in exordio perfecte productum.

Deinde quum dicitur, Fiat lux : per lucis productionem, intelligit angelorum formationem, et conversionem ad Creatorem, ut ante expositum est. Præterea, dum firmamentum scribitur secunda die factum, non intelligitur alia dies secundum istam positionem, quum omnia opera sex dierum simul facta existimet, et omnes dies illi sint unus dies, juxta sensum nunc introductum. Præterea, dum aqua legitur tertia die congregata, apparuisseque arida, non est intelligendum secundum hanc viam, quod aqua unquam operuit totam terram, aut tunc ab elemento terræ remota sit, sed quod tunc informi materiæ impressa est forma substantialis aquæ, per quam aqua suum naturalem motum sortitur : quod item alteri parti ejusdem materiæ impressa est forma substantialis terræ, per quam competit terræ, esse et videri quod est. Simili modo exponit de firmamento, non quod informitas formationem secundum tempus præcessit.

Insuper quum tertio die legitur dictum, Producat terra herbam, etc., exponit Augustinus causaliter, ita quod tunc data est terræ virtus propagandi similia ex similibus, quum prima die productæ sint plantæ, sicut et aliæ species rerum. Nam et infra habetur: Istæ sunt generationes cœli et terræ in die quando creata sunt, in die quo fecit Deus cœlum et terram, et omne virgultum antequam oriretur in terra.6 Nihilo minus secundum Augustinum, totum istud simul peractum est, quum tertius dies non sit posterior primo per successionem. Deinde quum luminaria et sidera facta narrantur quarto die, intelligit hoc, quantum ad relationem angelicæ cognitionis ad hoc quartum genus operis Dei, quod tamen prima die distincte productum est. Rursus, dum quinto die pisces et aves facti referuntur ex aqua, exponit causaliter, sicut de productione plantarum ex terra, ita quod juxta Augustinum, quarta die data est aquæ virtus causalis ad productionem præfatam, quod tamen realiter factum est simul secundum eum. Et idem dicendum de opere sextæ diei. Si autem quis capere nequeat ista, audiat Augustinum super Genesim, sic loquentem: Quum audis tunc omnia facta esse simul, illam senariam repetitionem sine intervallis temporum factam apprehende, si potes; si vero non potes, relinque hæc apprehendenda eis qui possunt, tu autem profice cum Scriptura, tuæ infirmitati deserviente, atque materno incessu tecum tardius ambulante, quæ sic loquitur, ut superbos altitudine sua irrideat, profunditate sua attentos perterreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvos enutriat. Unde secundum Gregorium, Scriptura sacra est fluvius, in quo peditat agnus, natatque elephas.

Verumtamen huic expositioni Augustini non immoror, quoniam propter motiva septimo articulo tacta, ei consentiendum non reor, sed sicut Augustinus multum sobrie, et absque omni incauta assertione ipsam deprompsit, sic reverenter tractanda est, non indecenter ab aliquo respuenda; præsertim quia perutilis est ad defendendum Scripturam ab irrisione perfidorum, in propriis oculis sapientum, quasi sensum Dei cognoscant, quum propriæ præsumptionis excæcati sint tenebris.

Footnotes

  1. 1 Thess. v. 5. ↩

  2. Gen. u, 2. ↩

  3. Gen. ii, 2. ↩

  4. Sap. XI, 21. ↩

  5. Materiæ proprieta-tes tres. ↩

  6. Gen. u. 4, 5, ↩

Chapter 16 of 104