Skip to the text

Articulus 11

EXPOSITIO TEXTUS, DESCRIBENTIS OPUS TERTIÆ DIEI.

TERTIO die distincta atque ab invicem divisa sunt elementa, quæ tamen in principio fuerunt in propriis formis substantialibus distincte producta, ac specifica ratione divisa, sed localiter erant confuse permixta, et hoc tertio die ab invicem divisa sunt loco, et quasdam accidentales proprietates, qualitates, et virtutes activas acceperunt communes ad generales quosdam effectus, ut supra ex doctoribus est ostensum. Itaque ait: Dixit vero Deus. Frequenter in isto capitulo legitur Deus dixisse, et quasi per intervalla dierum locutus et operatus esse describitur, quum tamen in ipso invariabili ac simplicissimo Deo nulla sit diversitas, nulla mutatio, nullaque novitas; sed quidquid produxit in tempore, et per temporum vices, hoc ab æterno tunc et taliter facere incommutabiliter ordinavit. Ipse enim omnium rerum ideas continet in se. Porro in idea duo notantur, videlicet cognitio rei, et determinatio quando ac qualiter fiet. Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida. Notanter ait, Aquæ quæ sub cœlo sunt, ad differentiam aquarum exsistentium super cœlos, hoc est, Ego creator omnipotens definio, volo ac jubeo, ut aquæ elementares, quæ sua raritate et extensione ac abundantia occupant spatium aeris, descendant et confluant in unum locum communem, qui est locus Oceani, et ambit terram. Et appareat arida, id est terra, quæ ex sua natura est sicca. Et factum est ita. Deo namque jubente, mox cœpit aqua celerrimo motu descendere, congregari, atque ad locum sibi connaturalem concurrere.

Et vocavit Deus aridam terram, id est, in sua præscientia instituit aridam sic debere vocari, et proprietatem indidit ei, a qua merito terra vocatur. Ideo enim voluit terram discooperiri ab aquis, et apparere, ut fieret apta habitationi hominum ac brutorum, sicque eorum pedibus tereretur. Unde dicitur terra, quasi pedibus trita. Congregationesque aquarum appellavit maria. Si aqua congregata est in uno loco, cur non ait singulariter, Congregationem aquarum appellavit mare? Respondetur, quod quamvis aqua pro maxima sui parte in loco Oceani sit collecta, attamen in diversis terræ partibus manserunt partes aquæ, quæ fuerunt particulares congregationes aquarum, et continuationem aliquam habuerunt ad Oceanum seu ipsum aquæ elementum. Talia quoque loca aquarum, vocantur lacus et sinus ac receptacula. Et partim fuerunt et sunt sub terra, partim quoque supra terram secundum necessitatem, utilitatem, et exigentiam vitæ hominum ac brutorum, prout infinita atque omnipotens sapientia Creatoris, hoc præcognovit ac ordinavit: nihilo minus aquæ dicuntur veraciter congregatæ ad locum unum, quoniam pro majori parte ad unum collectæ sunt locum, et omnes naturaliter inclinantur ad locum unum. Et sicut egrediuntur ab illo propter commune bonum præfatum, sic naturaliter regrediuntur ad ipsum, juxta illud Ecclesiastici:1 Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. Et iterum Salomon ait: Omnia flumina in mare intrant, et ipsum non redundat. Has itaque aquarum congregationes Deus maria appellavit, juxta proprietatem linguæ Hebrææ, qua omnis congregatio magna aquarum, mare vocatur, sicut in Evangelio legitur mare Tiberiadis, et mare Galilææ.2

Præterea, unum est mare principale, totale, et maximum, quod est quasi cingulum terræ, quod vocatur oceanum et abyssus. Sunt quoque multa minora et particularia maria, quæ sunt Oceani brachia. Magnum vero et totale mare, est ipsum aquæ elèmentum. Hinc loquitur Beda: Quum multa sunt maria, attamen dicit aquas congregatas in unum locum, quoniam magno mari omnia illa junguntur. Et si aliqui lacus in se ipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus revolvuntur in mare. Fossores quoque puteorum hoc probant, quoniam tota tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus omnibus ex mari origo est. Sed posset quis dicere: Quum aqua sit multo major quam terra, imo (ut aliqui dicunt) sicut est decies rarior ac subtilior terra, ita est decies major et diffusior ea, quomodo ergo potuit congregari et collocari in uno terræ loco? Rursus, quum aqua sit multo levior terra, quomodo fuit ei naturale, a superficie terræ quam operuerat, discedere, atque in concavitatibus recipi terræ?

Ad intelligendum horum solutionem, commemoranda sunt verba Bedæ, quæ Magister secundo libro allegat, et habentur in Glossa. Itaque Beda super Genesim loquitur: Congregatæ sunt aquæ cœlo inferiores in unam matricem, ut lux quæ præterito biduo illustraverat aquas in aere puro, clarior fulgeat, et appareat terra quæ cooperta aquis latebat, et quæ aquis limosa erat, fieret arida atque graminibus apta. Si autem quæratur, ubi congregatæ sunt aquæ, quæ totum texerant spatium usque ad cœlum, hoc est usque ad orbem lunæ, potuit fieri ut terra subsidens, concavas partes præberet, in quibus fluctuantes aquas reciperet. Potest etiam credi, primas illas aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatas et spissatas, et ideo facile in unum potuisse redigi locum. His concordat quod in Scholastica dicitur historia. Hinc alii dicunt, divina virtute concavitates factas esse in terra, in quibus aqua reciperetur. Et quia tunc debitam densitatem accepit, locum occupavit minorem. Unde et Damascenus ait libro secundo: Deo jubente, aquarum receptacula facta sunt, et tunc montes exstiterunt. Alii quoque dicunt, aquas in Oceano ac aliis locis, hinc inde in magnam altitudinem elevari ac crescere: quod verum esse probatur in sphæra mundi, quoniam aqua tendit ex sua natura ad sphæricam rotunditatem, sicut in gutta aquæ potest perpendi. Unde Basilius ait: Experimento compertum est aquas maris Rubri esse altiores quam terram. Et Thomas in prima parte: Potuit, inquit, aqua in altiorem elevationem uniri. Denique aquis sic congregatis, ignis et aer in suis locis steterunt, et ab aliis sunt divisi.

Verumtamen præinductis contradicit Rabbi Paulus, et quia in multis sermonibus invenitur stultitia, ipse circa hæc multa scribendo, videtur crebrius insipienter locutus. Primo itaque dicit, quod quum aqua sit multo rarior et major terra, non potuit terra habere capacitatem recipiendi in concavitatibus suis totam quantitatem aquæ, quanta erat super terram habitabilem, quæ est fere quarta pars orbis totius terræ secundum astronomos. Istud argumentum videtur ad oppositum militare. Quum enim aqua illa fuerit valde rara, potuit multum inspissari, et in minori loco uniri.

Insuper arguit contra hanc aquæ condensationem, quia videmus quod aquæ in concavitatibus receptæ, non sunt densiores quam aliæ. Ad quod dicendum, quod imo aquæ marinæ et puteales sunt grossiores aquis vaporabiliter elevatis in aere. Et quamvis non sint multum spissiores aliis aquis nunc exsistentibus, sunt tamen multum densiores aquis illis primariis. Præterea contra elevationem aquæ in mari dicit, quod cum tota aqua sit fluida, non potest habere partes aliquas aliis altiores et montuosas, sicut in terra propter suam soliditatem hoc accidit. Ad quod dico, quod quamvis in aquis una et eadem pars non maneat fixe sic altior, sed nunc defluat, nunc ascendat, semper tamen aliquæ partes sic intumescunt in maribus: quod plenius probavi super illud in Psalmo, Super montes stabunt aquæ. Sed et Paulus iste postea istud concedit, quod scilicet in aliquibus locis aquæ maris sint altiores altissimis montibus terræ, et ita verba sua non videntur ad invicem concordare.3 Alia multa scribit quæ astronomiam concernunt, nec certitudinem habent, nec paucis queunt sermonibus expediri; idcirco dimitto.

Et vidit Deus quod esset bonum, id est, distinctio et ordinatio ista elementorum placuit sibi, quia perutilis exstitit et decora, imo et necessaria vitæ hominum ac brutorum; sicque quod ante placuit Deo in sua præscientia, nunc placuit in effectu. Circa hoc verbum allegat Thomas super secundum Rabbi Moysen, dicentem: In secundo die medium elementum, scilicet aqua, a supremo distinguebatur, et ita non erat perfecta distinctio medii elementi, nisi etiam ab infimo distingueretur: quod factum est tertio die. Sicque opus secundæ diei tertio die completum est, propter quod benedictio tertiæ diei, videlicet istud, Vidit Deus quod esset bonum, ad utrumque refertur. Et hoc est melius dictum, quam quod quidam hic scribit, dicens quod hoc dicitur pro opere secundæ diei, imo dicitur pro opere isto utriusque diei.

Et ait: Germinet, id est producat, terra herbam virentem. Ponitur hic singulare pro plurali, ut sit sensus: producat terra herbas recentes et omnes hujuscemodi fructus instar herbarum ex terra nascentes. Et facientem semen, hoc est, habentem in se rationem seminalem seu vim causalem ad producendum simile sibi in specie. Et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, id est universas arbores fructuosas cum fructibus suis, qui fructus sunt juxta genus arborum, ex quibus nascuntur, id est, secundum quod convenit naturæ ac speciei arborum singularum. Itaque per lignum pomiferum, designatur omne lignum faciens fructum, quia per pomum intelligi solet in Scripturis quicumque arborum fructus. Unde in Evangelio, quo legitur quod Jesus quæsivit fructum in ficu, habetur quod non erat tempus† pomi illius. Cujus semen in semetipso sit super terram. Quid intelligatur per semen, jam dictum est. In pomis enim et aliis fructibus sunt grana ut semina, estque in eis virtus propagandi consimilia sibi in specie, sicut videmus ad oculum, qualiter ex modico grano aut simili quodam grandis nascitur arbor.4 Nec solum tunc productæ sunt herbæ evidenter utiles ac arbores fructuosæ, sed etiam spinæ ac tribuli, infructuosaque ligna, secundum quod pertinent ad ordinem universi. Non tamen producebantur homini ad pœnam ante ipsius transgressionem.

Denique sicut præhabitum est, duplex informitas fuit primo in terra: Una, quoniam fuit aquis operta, et hæc ei ablata est per congregationem aquarum in unum locum. Alia, quia fuit infructuosa, et hæc ei ablata est per germinationem præfatam. Si autem objiciatur quod germinatio ista magis pertineat ad terræ ornatum, quam ad ejus distinctionem: dicendum quod ornatus elementorum attenditur penes quædam extrinseca, non penes ea quæ radicitus inseparabiliterque adhærent, sicut in homine vestimenta, monilia, gemmæ, et consimilia, proprie pertinent ad ejus ornatum; sicque animalia spectant ad terræ ornatum, non proprie herbæ ac arbores. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et afferentem semen juxta genus suum, id est juxta speciem suam, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam, ita quod quodlibet lignum seu quælibet arbor habuit in se semen secundum naturam suam specificam. Sensus verborum istorum elucescit ex introductis.

Præterea, quod dictum est, Germinet terra herbam virentem, etc., quidam ita exponunt, quod tunc data est terræ virtus productiva ad germinandum ex se herbas ac arbores. Alii vero intelligunt, quod Deus præcepit tunc eas nasci ex terra. Sed dicendum, quod intelligendum sit utroque modo, ut patet ex textu. Nempe quum dictum est, Germinet terra herbam virentem, paulò post subditur, Et factum est ita; deinde apertius additur, Et protulit terra herbam virentem. Propter quod ait S. Ambrosius, quod herba est antiquior sole. Utroque etiam modo plantarum productio ad distinctionis pertinet opus, quoniam ad plantarum pullulationem seu productionem sufficit virtus influentialis cœlestium corporum loco patris, et virtus terræ loco matris, ut ait Philosophus. Sicque principia activa communia ad opus distinctionis spectantia, sufficiunt ad generationem plantarum, non autem ad productionem animalium perfectorum, ad quæ requiritur virtus formativa exsistens in semine particularis agentis. Ideirco ipsorum productio pertinet ad ornatum, et facta sunt sexta die, ut infra habetur.

Amplius, quia in textu habetur, Producat terra herbam virentem, Ambrosius, Glossa, ac alii multi dixerunt mundum factum in vere, quia tunc apparent herbæ virentes. Et idem dicit Damascenus libro secundo. Sed quia subjungitur, Et faciens fructum, alii dicunt mundum conditum in autumno, quando maturi sunt fructus. Hinc refert Lyra, quod quidam Hebræorum doctores dicunt mundum factum in Martio, quia tunc terra incipit herbas producere.

Unde in Exodo, Martius, primus mensium appellatur.5 Alii Hebræorum doctores affirmant mundum in Septembri creatum, quia tunc fructus maturi sunt, habentque semina in se ipsis. Et hæc opinio a Judæis (ut ait) tenetur communius tanquam rationabilior, quoniam Dei perfecta sunt opera. Quemadmodum enim homo factus est in statu perfecto quo potuit generare, sic videtur quod terræ nascentia matura producta sunt, utpote habentia semina in se ipsis.6 Constat quoque ex dictis, quod dictum eorum qui dicunt, unumquodque opus sex dierum factum in momento aut instanti, salvari non valeat: quia aquarum congregatio exstitit successiva, herbæ autem et arbores de terra productæ sunt absque concursu influentiæ cœlestium corporum, imo et absque præviis specierum suarum seminibus. Hinc fertur in Glossa: Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus ætate; arbores quoque cum fructu et foliis, et ligna pomis onusta. Nec primæ herbæ ac arbores prodierunt de semine, sed de terra, quæ ad unam Conditoris jussionem apparuit herbis compta, nemoribusque vestita, quæ deinde produxerunt ex se fructus et semina specierum suarum.

Quæri posset, an inter terræ discooperationem et germinationem præfatam intervenerit aliqua mora, an etiam herbæ ac arbores cum fructibus suis maturis in instanti productæ sint. Deinde tangenda est breviter expositio litteræ hujus, secundum opinionem dicentium materiam primo creatam sub forma corporeitatis dumtaxat, quorum opinioni non videtur hæc littera consonare, quemadmodum jam patebit, Dixit vero Deus: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida. Ex tenore verborum istorum patet quod littera hæc loquitur de aqua et terra, tanquam de rebus jam exsistentibus. Et ita expositores præfati et Glossa exponunt hunc passum, ut patuit. Hi autem dicunt, quod hoc tertio die elementa in substantialibus suis formis producta sunt, ex ea parte illius primæ materiæ, quæ adhuc mansit informis, atque sub forma communi, cœlestibus orbibus ex ea formatis die secundo, juxta opinionem eorum, ut præcedenti articulo dictum est. Sicque per hoc quod dicit, Congregentur aquæ in locum unum, et appareat arida, designetur elementorum istorum productio substantialis, et cum hoc naturalis inclinatio eis impressa ad propria loca : quod non videtur sonare, nec textui concordare. Congregari namque et apparere non competunt nisi enti in actu. Rursum, congregari et apparere, præsupponunt esse, quemadmodum actus secundus actum primum. Et quamvis Deus vocet ea quæ non sunt, tanquam ea quæ sunt, sic tamen non præcipit aliquid agere aut pati, nisi his quæ sunt.7 Reliqua verba litteræ hujus propter hanc opinionem, non exigunt aliam expositionem.

Et vidit Deus quod esset bonum, hoc est, quod præscripta germinatio utilis esset ad multa, et pertinens ad universi decentiam. Et factum est vespere et mane dies tertius: quorum verborum expositio habita est articulo nono ac decimo. Et ait quidam hoc loco, quod verba ista nunc repetuntur pro approbatione operis hujus tertiæ diei. Sed quia hæc verba semel relata sunt ad congregationem aquæ hoc tertio die factam, ideo verius nunc referuntur ad residuum opus diei istius, videlicet ad germinationem præfatam.

Postremo, quantum capere queo, de congregatione aquarum in unum locum, non est tanta difficultas, ut quidam prætendunt. Locus quippe in quo congregatæ sunt aquæ, est concavitas terræ, ambiens totam habitabilem terram : in qua concavitate aqua dicitur congregata, non quod utramque extremitatem aquæ circumcludat in se illa concavitas, imo aqua immensurabiliter eam excedit, et ultra eam latissime prorsus diffunditur, non tamen in infinitum, sed in extremitate sua sic diffusa, est contigua aeri elementari, qui cingit et ambit aquam, quemadmodum aqua terram, imo et plus. Terminatur autem fluxus aquæ in extremitate illa contigua aeri naturaliter in se ipso, quoniam quælibet pars aquæ naturaliter inclinatur ad centrum ipsius, quemadmodum dici solet de terra. Hinc Salomon : Certa, inquit, lege et gyro vallabat abyssos. Et quoniam elementum aquæ in utraque sua extremitate servat terminum sibi præfixum, et manet in loco sortito, quasi ab utraque parte esset concavitate terræ circumclusa atque arctata, ideo in Psalmo asseritur :8 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Unde ad sanctum Job Deus loquitur : Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Posui vectes et ostia, et dixi :9 Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.10 Per Jeremiam quoque loquitur Deus : Posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum, quod non præteribit. Intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. Ad salvandum ergo, quod aqua elementaris tam grandis in unum collecta est locum, non oportet inquirere, an terra sit satis magna ad hoc.11 Quod si rursus quæratur, quid terminat extrema fluidæ aquæ, jam responsio data est, quia ex propria natura sibi divinitus indita habet terminum sibi præfixum. Unde et Aristoteles subtilissime dixit : Omnium natura constantium, certa est mensura et finis et ratio magnitudinis.

Footnotes

  1. Eccli. 1, 7. ↩

  2. Joann. vi, t. ↩

  3. Ps. cm, 6. ↩

  4. Marc. xi, 13. ↩

  5. Exod. xii, 2. ↩

  6. Deut. xxxii, 4. ↩

  7. Rom. IV, 17. ↩

  8. Prov. VIII, 27. ↩

  9. Ps. XXXII, 7. ↩

  10. Job XXXVIII, 8, 10, 11. ↩

  11. Jer. V, 22. ↩

Chapter 12 of 104