Articulus 16
DE SPIRITUALI AC MYSTICA HUJUS CAPITULI EXPOSITIONE.
SCRIPTURA sacra fecundissima est, et multiplicem parit sensum; atque historice gesta, spiritualem continent intellectum. Quemadmodum ergo Creator in principio, hoc est in unico Verbo suo, et in exordio sæculorum fecit cœlum et terram, sic in principio fecit angelos electos et sanctos qui designantur per cœlum, et angelos malos qui designantur per terram, quia a summo bono aversi, ad vanitatem ac vilia sunt conversi, et meruerunt sub terra recludi. Unde et Jeremias loquitur Deo: Recedentes a te, in terram scribentur.1 Et quamvis Deus non fecerit eos malos, sed propria voluntate aversi sint, attamen fecit eos, quantum ad id quod substantialiter sunt. Itaque sicut Deus in principio simul creavit summa et infima, cœlestia et terrena, spiritualia et corporalia; ita in principio simul condidit prædestinatos atque præscitos, electos ac reprobos, vasa misericordiæ, vasaque iræ.2 Insuper, ab exordio primæ ætatis mundi, creavit homines quosdam electos, spirituales ac virtuosos, qui designantur per cœlum; homines quoque carnales ac reprobos, qui exprimuntur per terram. Ab initio etenim, boni et mali cœperunt esse permixti. Rursus, quemadmodum Deus creavit species universi, videlicet angelos, cœlestia corpora, elementa et mixta, in multiplici varietate ac ordine naturalium perfectionum; ita in angelis primo, deinde in hominibus posuit supernaturalia dona gratiæ ac virtutum, in multiformi gradu, distinctione, et ordine imperscrutabili.
Terra autem erat inanis et vacua. Terra ista, mystice est homo terrenus vel carnalis, qui sibi ipsi relictus, et secundum se consideratus, vanus, deformis, et vacuus est, utpote ornatu virtutum privatus, et spiritualibus gratiis destitutus. Propter quod dixit Christifera Virgo: Divites dimisit inanes. Sapiens quoque: Vani sunt omnes quibus non subest scientia Dei. Et tenebræ erant super faciem abyssi:3 hoc est, ignorantiarum et vitiorum caligo operuit corda humana, quousque Deus ea illuminavit, imo usque ad Christi adventum et evangelicæ legis promulgationem, tenebræ pro maxima parte dominabantur hominibus. Propter quod in Actibus loquitur Paulus: Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique pœnitentiam agant. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Quemadmodum in Apocalypsi habetur, Aquæ multæ populi multi. Unde et Salomon: Mitte, inquit, panem tuum super transeuntes aquas.4 Itaque Spiritus Domini ferebatur super aquas, quando libere quosdam homines gratiose convertit ad se, et instabilia corda eorum, instar aquarum peccando labentia ac defluentia, solidavit per gratiarum charismata. Optimum quippe est gratia stabiliri cor. Ideo dicit Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.5
Dixitque Deus: Fiat lux. Hoc dixit ac adimplevit, quando electorum corda cœpit desuper illustrare, et lucem miserationum suarum multiplicare ac mirificare in eis, quia in omni mundi ætate fuerunt semper aliqui boni. Divisitque lucem a tenebris, hoc est justos a peccatoribus, et electos a reprobis; illos misericorditer vocans, visitans, et informans, istos juste relinquens. Appellavitque (Deus) lucem diem. Hæc quippe lux gratiæ, fides, seu cognitio propriæ culpæ, infusio quoque doni sapientiæ, et contemplatio divinorum, est pulcherrimus dies mentis, de quo loquitur Paulus: Dies autem appropinquavit. Et Isaias: Erit dies ex die. Et tenebras noctem. Vitia enim, nox cordis sunt. Hinc impiis semper nox est. Omnis enim qui male agit, odit et fugit lucem.6 Via vero et vita impiorum tenebrosa. Hinc juxta Apostolum, Qui dormiunt, utpote negligentes, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nisi enim nox ignorantiæ seu inadvertentiæ, aut peccati obfuscaret corda eorum, torporem et immoderantiam penitus abhorrerent ac devitarent. Factumque est vespere et mane dies unus. Vespera lucis præfatæ, dici potest cessatio ab actu virtutis et gratiæ. Non enim possumus in hac vita sine interruptione Deo vacare, aut actualiter semper virtuosis operibus occupari. Mane vero, est renovatio aut repetitio actus virtuosi, ad tempus intermissi: quod dum agimus, completur in nobis dies unus interior.
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Firmamentum istud est Ecclesia electorum, quæ, teste Gregorio, ab Abel justo cœpit, quæ divisit inter aquas et aquas, videlicet inter diversas nationes et gentes, quas dijudicavit et separavit ab invicem, et quosdam convertit, incorporavitque sibi. Divisit quoque inter aquas quæ supra se sunt, et eas quæ infra se sunt, id est inter divinam Scripturam et supernaturalem sapientiam atque angelicam illuminationem, et inter sæculares philosophicasque scientias, seu hæreticorum documenta nefaria, et superstitiosas ac falsas doctrinas. In quibus omnibus separavit pretiosum a vili, verum a falso, amplectens vera atque salubria, et reprobans falsa itemque inania. Unde hortatur
Apostolus: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci.78910111213 Et, Nemo vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam.14 Qui etiam de Ecclesia contestatur ad Timotheum: Quæ est columna et firmamentum veritatis. Ecclesia namque (ut ait Chrysostomus) fortior ac solidior est cœlo et terra.15 Ipsa enim est domus quam sibi ædificavit Sapientia, et firmavit columnis septem, id est septem donis Spiritus Sancti, vel potius universis donis ac gratiis Dei, quia per septem universitas designatur. Tunc factus est secundus dies, videlicet confirmatio cordium humanorum in fide catholica, sine qua nemo unquam quivit salvari. Et vocavit Deus firmamentum cœlum. Non solum Ecclesia, sed et quilibet justus, discretus ac sapiens, qui præfato modo inter aquas et aquas discernit, cœlum seu homo cœlestis vocari meretur. Qui enim biberit de aqua quam Christus propinat, de aqua utique sapientiæ salutaris, et intellectum suum defigit in arduis et excelsis, sola cœlestia pensans, atque in lege Dei jugiter meditans, et juxta Apostolum, quæ sursum sunt quærens ac sapiens, talis rite cœlum dignus est appellari, et approbatur a Deo, quemadmodum scriptum est:1617 Vidit Deus quod esset bonum.
Dixit vero Deus: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida. Aquæ istæ cœlo inferiores, sunt (juxta prætacta) falsæ doctrinæ, errores, curiositates ac vitia, et etiam homines vitiosi ac infideles: quæ omnia sunt ab Ecclesia Dei tollenda, atque in locum unum trudenda, arctanda et coercenda, ut aqua lacrimarum mergantur, et igne pœnitentiæ comburantur, seu cum principe tenebrarum descendant in tartarum. Denique locus aquarum istarum, est ecclesia malignantium, et præsens sæculum nequam. His itaque aquis remotis, apparet arida, hoc est, Ecclesia Dei a vitiorum fluviis desiccata, et ab humore concupiscentiæ arefacta, quæ tunc aliis præbet virtutum exempla. Sic quoque quilibet nostrum debet aquas istas a se toto conatu abjicere, pœnitendo et juste ac timorate vivendo, ne cum perversis pervertatur et erroribus implicetur, quatenus ita appareat arida, id est bona cordis sui terra, in qua semen Dei fructificet, imo ortum, faciat centuplum fructum.1819 Hæc, inquam, appareat, hoc est, exemplaris atque conspicua fiat, et coram Deo irreprehensibilem se præsentet. Et vocavit Deus aridam terram. Quemadmodum arida, nuncupata est terra, quasi pedibus trita; ita etiam militans Ecclesia et quilibet justus, rite dicitur terra, quia diversis tribulationibus modo subjicitur, atque ab impiis multoties conculcatur. Congregationes autem aquarum maria sunt vocata, id est, conventicula iniquorum et collectiones errorum ac vitiorum, inquietudine, turbulentia et amaritudine sunt repleta, etiam si ad tempus videantur aliquid suavitatis habere. Et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum. Exclusis vitiis, Ecclesia et anima pia producit flores dulcissimos atque virentia gramina, utpote meditationes salubres, virtuosas affectiones et opera bona; virtutes quoque et dona Spiritus Sancti tanquam arbores fecundæ, plantantur et oriuntur in ea. Quumque alios convertit ad Dominum, producit ligna pomifera. Quemadmodum enim injusti sunt arida ligna, sic justi sunt ligna fecunda, quæ plantata sunt juxta decursus aquarum.20
Fiant luminaria in firmamento cæli. Luminaria sunt boni prælati, sancti doctores, et omnes contemplativi atque perfecti. Stellæ autem sunt omnes Ecclesiæ filii, qui fide, spe et charitate rutilant. Præsertim vero per duo magna luminaria, intelliguntur duæ potestates Ecclesiæ, puta papalis, quæ est luminare majus;21 et imperialis sive regalis, quæ est luminare minus, quanquam luminare minus accipi possit episcopalis auctoritas. Extensius quoque loquendo, luminare majus est potestas spiritualis; luminare minus, potestas sæcularis, quæ et per duos gladios designantur. Spiritualis vero potestas præest diei, utpote clero;22232425 sæcularis nocti, id est vulgo. Rursus luminare majus est evangelica lex, seu novi Testamenti Scriptura, quæ præest diei, id est plebi ac tempori gratiæ. Luminare minus, est vetus Testamentum, quod præerat nocti, id est populo Synagogæ, in qua omnia erant velata. Unde dixit Apostolus: Nox præcessit, dies autem appropinquavit.26 Denique luminaria ista, præcipue spiritualis ac papalis potestas, sunt in signa; quia insinuant subditis quid agere debeant, et oculi subditorum diriguntur in eos quasi in signum, et positi sunt in signa quibus obediatur, quanquam nunc eis contradicatur a multis. Sunt item in tempora et dies et annos, quoniam multa instituunt, quæ singulis annis, certis diebus, et præfixis temporibus observentur, videlicet festa, jejunia, et consimilia.
Quinto die produxit aqua pisces et aves, id est, Ecclesia per fontem Baptismi regeneravit ac peperit Christo homines quosdam, qui in tribulationibus et persecutionibus quasi in aqua natant, et quosdam instar avium ascendentes ad superiora per contemplationem, quorum conversatio est in cœlis.27 Creavitque Deus cete grandia. Hoc fecit ubertim, dum baptizatis tantam contulit gratiam, quod creverunt in viros sublimes, in omni adversitate tribulationeque patientes, qui in afflictionibus, correptionibus atque jejuniis, quasi in omnibus divitiis gloriantur. His demum benedixit Deus, ut crescant et multiplicentur, id est, gratiam sibi concessam, in alios administrent, et numero ac merito augeantur.
Sexto die terra produxit jumenta, bestias atque reptilia. Ecclesia quippe non solum parit homines obedientes et obsequiosos, qui per jumenta signantur; sed item feroces, qui signantur per bestias; et avaros, qui tanquam reptilia terrenis adhærent: quos tamen Ecclesia non parit, quantum ad mala hæc. Possunt etiam bestiæ et reptilia exponi in bono, intelligendo per bestias eremitas et anachoretas, qui omnem societatem, præsentiamque humanam vitantes, instar ferarum in latibulis solitudinum et vastitate eremorum sunt commorati. Rursus bestiæ dici possunt homines imperfecti, qui a bestialibus motibus adhuc infestantur, præsertim qui ad iram, impatientiam, indignationem, amaritudinemque proclives sunt. Reptilia vero accipi possunt rudes, indocti et materiales, qui se super se levare non didicerunt, sed in sensibilibus detinentur, quamvis desiderent et conentur Deo placere, qui in statu sunt incipientium. Nihilo minus per reptilia possunt humiles designari, qui se ipsos inaniter non extollunt, sed circa propriæ defectuositatis et conditionis ac culpæ considerationem versantur, quasi in terra repentes.
Footnotes
-
Jer. xvii, 13. ↩
-
Rom. ix, 22, 23. ↩
-
Sap. xii, 1. ↩
-
Eccle. xi, 1. ↩
-
Ibid. u, 1. ↩
-
Is. lxvi, 23. ↩
-
Ibid. ii, 1. ↩
-
Apoc. xvii, 15. ↩
-
Act. xvii, 30. ↩
-
1 Thess. v, 7. ↩
-
Joann. III, 20. ↩
-
Rom. xiii, 12. ↩
-
Hebr. xii, 9. ↩
-
Coloss. u. 8. ↩
-
1 Tim. u. 15. ↩
-
Coloss. u. 1, 2. ↩
-
Eccli. xv. 3. ↩
-
Luc. vii, 8. ↩
-
Ps. xvii, 27. ↩
-
Ps. i, 3. ↩
-
Luminaria quid. ↩
-
Luc. viii, 8. ↩
-
Coloss. iii, 1, 2. ↩
-
1 Tim. iii, 15. ↩
-
Coloss. iii, 8. ↩
-
Rom. xii, 12. ↩
-
Philipp. xii, 20. ↩
Chapter 17 of 104