Skip to the text

Articulus 9

ELUCIDATIO EJUS QUOD DICITUR, FIAT LUX, USQUE AD ID, DIXIT QUOQUE DEUS, FIAT FIRMAMENTUM, ETC.

POSTQUAM Moyses dixit, Tenebræ erant super faciem abyssi, mox subdidit : Dixit quoque Deus : Fiat lux. Non enim decuit opus Dei tenebrosum manere. Denique, juxta expositores, hoc loco incipit Moyses opus distinctionis describere, declarando qualiter a principio una creatura divisa sit ac distincta ab aliis. Primo, ostendit qualiter divisa sit dies a nocte ; secundo, tangit distinctionem cœlestium corporum ; tertio, elementorum. Et quia eorum positio magis jam placuit, qui dicunt elementa atque cœlestia corpora ab initio simul producta, quantum ad eorum substantiam, ita quod distinctio et ornatus eorum attenduntur penes virtutes activas et passivas, et penes qualitates et proprietates accidentales : ita quod distinctio attenditur penes virtutes activas atque passivas communes, moventes ad omnem formam seu speciem corporalium ac generabilium rerum, sicut sunt calidum, frigidum, lux et humor ; ornatus vero penes virtutes activas et passivas speciales, quæ movent ad formas et species determinatas, ut est virtus seminum, equi, leonis, et consimilium, secundum quod Thomas super secundum, distinctione 13, plenius docet : hinc per lucem, de qua nunc sermo, intelligitur lumen solis adhuc informe seu imperfectum, ut capitulo 4 de Divinis nominibus divinus Dionysius contestatur. Nam ante quartum diem, lux ista non est sortita determinatam ac plenam virtutem ad producendum particulares effectus.

Dixit itaque Deus : Fiat lux. Quemadmodum autem Deus artifex summus est, simplicissimus spiritus, et sapientissimus actor : sic dicere ejus est spirituale ac intellectuale, non vocale aut transitorie sonans. Nec dixit istud per creaturam subjectam, sed sicut immediate produxit, ita per se dixit. Et hoc dicere Dei, est practicum intelligere ejus, quo vult seu præcipit aliquid esse. Sic igitur Deus trinitas, unus universorum creator, dixit, id est, intra se concepit, cogitavit ac jussit, Fiat lux, id est, substantia solis lucem aliqualem recipiat. Sol enim, quantum ad substantiam suam, factus est in principio, sed non splenduit clare. Et facta est lux : hoc est, Deo creante, sol lucem tantam accepit, sicut tunc decuit, et statui illi expediens fuit. Etenim idem est, rem fieri Deo jubente, et Deo agente ; et dicere Dei, fecisse est ; et ubi præcipit omnipotens virtus, mox servit effectus.

Et vidit Deus lucem quod esset bona : hoc est, intra se, atque in sapientia sua, æternaliter invariabiliterque cognovit, et tunc per effectum se cognoscere demonstravit, quod lux illa conveniens esset ac utilis, et placuit ei ut esset ac permaneret. Et divisit lucem a tenebris, id est, distinxit ac discrevit ab alio, ita quod ab invicem distinguuntur natura ac loco, tempore ac subjecto. Lux enim fuit in sole, tenebræ autem in loco, ad quem non pervenit diffusio seu emicatio lucis. Lux quoque est habitus, tenebræ autem privatio. Et quando lux fuit seu dies in uno hemisphærio, fuit caligo seu nox in hemisphærio alio ; imo et in eodem hemisphærio erat jam lux, jam tenebræ, secundum motum ipsius solis, sicut et modo.

Appellavitque lucem diem : hoc est, lucis illius emicationem super nostrum horizontem, seu spatium aut durationem illuminationis illius, cognovit atque instituit debere diem vocari in omni idiomate hominum per diversa vocabula. Simili sensu appellavit tenebras, id est absentiam lucis solaris, noctem. Denique, sicut Magister Sententiarum ait libro secundo, dies diversis modis accipitur: Primo, pro luce illa quæ in primo triduo mundi fulsit. Secundo, pro aeris illuminatione. Tertio, pro spatio viginti quatuor horarum, quod vocatur dies naturalis. Quarto, pro tempore motionis solis super nostrum horizontem, quod dicitur dies artificialis, et continet duodecim horas tempore æquinoctiali. Nox quoque diversis modis accipitur: Primo, pro lucis privatione; secundo, pro parte naturalis diei. Imo, utrumque horum accipitur in Scripturis aliis pluribus modis. Nunc autem quod dictum est, Appellavitque lucem diem, intelligendum est de die artificiali.

Porro quod subditur, Factumque est vespere et mane dies unus: intelligendum est de die naturali, qui noctem includit, ut sit sensus: Factum est vespere, id est, spatium diei seu illuminationis illius, pervenit usque ad vesperam seu noctis initium, sole recedente ab hemisphærio nostro, et postea factum est mane, nocte ipsa completa, soleque redeunte ad hemisphærium nostrum. Et mane illud fuit exordium diei sequentis, quia tunc dies incepit a luce. Sicque Moyses exprimendo imprimis finem diei artificialis, videlicet vesperam, deinde finem noctis ejusdem diei, insinuat consummationem naturalis diei unius seu primi. Ista expositio juxta prætactam positionem procedit. Præterea, quam dicunt materiam primo creatam sub sola forma corporeitatis, intelligunt per hanc lucem, quamdam splendidam nubem factam in ea parte ubi sol currit, quam dicunt factam ex informi illa materia, et motam motu circulari, sicut movetur nunc sol: ac motu suo causasse diem ac noctem, non tamen fuisse tam claram et efficacem, sicut nunc sol est. Et aliqui dicunt eam factam in oriente, ubi sol factus est. Quidam vero in altiori spatio seu medio, utpote in meridie, unde descendit; quia secundum Bedam, dies illa a plena luce incepit. Cetera verba litteræ hujus, secundum istam opinionem proportionabiliter intelliguntur, sicut præhabitum est.

De hac luce ac nube ait Magister: Lux illa corpus lucidum fuit, velut lucida nubes, et vicem ac locum solis tenebat. Fuit quoque nox in triduo illo penitus tenebrosa, quia nec luna nec stellæ tunc erant. Insuper, quemadmodum Augustinus per cœlum in exordio factum, intelligit naturam angelicam, ut informem, seu ut nondum ad Creatorem per amorem conversam; ita per lucem, de qua Scriptura nunc agit, intelligit eamdem naturam seu angelos sanctos, ut formatos, atque ad incommutabile lumen conversos, in quibus tunc divisa est lux a tenebris, id est formatio eorum ab informitate prætacta. Nam angeli in se considerati, quantum ad naturalia sua, quasi tenebræ sunt respectu perfectionis et lucis, quam habent per dona gratuita, et ex conversione sua ad Creatorem. Verumtamen de expositione Augustini, et qualiter secundum eam salvetur et accipiatur sex seu septem dierum distinctio, infra in speciali articulo plenius ostendetur.

Præterea, circa hanc litteram dubitationes occurrunt:1 Prima est, an inter creatio-nem et distinctionem fuerit aliqua temporis mora. Secunda est, an ante primam diem et noctem fuerit aliquod tempus. Tertia, quare distinctio creaturarum incepit a luce. Quarta, de varia inceptione diei ac noctis. Quinta, an Deus incepit opus suum a tenebris. Sexta, quid factum sit de luce illa secundum eos, qui dicunt eam fuisse candidam nubem. Septima, quæ positio videatur rationabilior de modo, quo lux illa causavit diem noctemque.

Ad primam quæstionum istarum respondet Bonaventura super secundum, distinctione 12 ac 13, dicens: Creatio cœli ac terræ, secundum omnes doctores, fuit ante omnem diem prioritate naturæ; quantum vero ad ordinem temporis sive durationis, diversimode senserunt diversi. Quidam namque dixerunt, quod non fuerit aliqua mora inter creationem et distinctionis inceptionem; sed statim quando producta est informis illa materia, lux quoque quæ diem faciebat, producta sit. Aliis videtur, quod intervenerit aliqua mora, quod videtur magis consonum sententiæ expositorum. Quid autem horum sit verius, non est certum. Hæc Bonaventura.

Thomas quoque super secundum ait: Quidam dicunt, quod opus distinctionis statim cum opere creationis incepit, et quod ideo lux statim creata sit cum primo creatis, sicque Deus non incepisset opus suum a tenebris. Et hoc oportet dicere secundum expositionem Augustini, qui etiam vult quod creatio informis materiæ intelligatur ante omnem diem, non tempore, sed natura. Alii dicunt, quod prius tempore fuit opus creationis, et postea per aliquod temporis intervallum formata sit lux. Sicque affirmant opus creationis ante omnem diem fuisse. Et hoc magis consonat textui Genesis secundum planitiem suam. Nam creatione cœli et terræ descripta, mox subdit, tenebras super faciem fuisse abyssi, deinde agit de lucis productione. Hæc Thomas.

Porro Hugo de S. Victore, videtur primæ consentire opinioni, quoniam in libro de Sacramentis fatetur, quod mora interjecta non fuit inter creationem et distinctionis inchoationem, quæ distinctio incepit in lucis formatione. Præterea, qui dicunt lucem illam fuisse nubem, atque in meridie factam, dicere compelluntur, quod inter creationem et distinctionem fuerat mora: sic enim a principio primæ diei usque ad mane diei sequentis, non fuissent viginti quatuor horæ, sed decem et octo tantum. Ideo dicunt, præcessisse sex horas diei illius successione temporis, ex mutatione informis materiæ; et quum esset tunc tempus æquinoctiale, fuerunt deinde sex horæ usque ad occasum seu vesperam.

Ad secundam quæstionem respondet Magister in secundo, quod ante lucis productionem non fuit dies, nec nox, sed tempus: quod verum est, si creatio duratione præcessit distinctionis inceptionem, non autem, secundum aliam opinionem.

Circa hoc quæri potest, an creatio fuit in tempore: hoc est, an cœlum et terra sint creata in tempore. Ad quod respondet Augustinus in libro de Civitate Dei: Mundus non incepit in tempore, sed simul cum tempore. Unde et Hugo in libro de Sacramentis: Primo momento temporis, in quo creata est omnium visibilium invisibiliumque natura, neque nox fuit, nec dies.

Ad tertiam quæstionem dicendum, quod lux est qualitas corporibus cœlestibus inferioribusque communis; nam igni et aliquibus mixtis inest. Quum ergo distinctio attendatur secundum qualitates et proprietates accidentales, secundum positionem magis acceptam, recte inchoata fuit a luce, quæ est qualitas quædam communis, quemadmodum etiam in naturali generatione a communioribus formis incipitur. Propter quod, juxta Philosophum, embryo primo vivit vita plantæ, secundo, vita animalis, tertio, vita equi aut hominis.2 Secundo, quia per lucem omnia manifestantur, secundum Basilium. Tertio, propter expulsionem tenebrarum quæ operiebant abyssum. Quarto, quoniam sine luce nec dies prima, nec aliqua potuit esse. Quinto, propter eminentiam lucis. Unde secundo libro loquitur Damascenus: In principio, scilicet prima die, fecit Deus lucem, quæ est pulchritudo et ornatus omnis visibilis creaturæ. Aufer enim lumen, et omnia in tenebris ignota manebunt, quum non possint proprium demonstrare decorem. Sed contra hoc objici posset, quia ex verbis his Damasceni sequi videtur, quod lux pertinet ad ornatum. Dicendum, quod lux secundum virtutem suam communem pertinet ad distinctionem; sed in quantum quarta die perfecta est, et virtutem sortita ad determinatos variosque effectus, pertinet potius ad ornatum. Opus autem ornatus non dicitur ideo solum, quoniam ornat, sed ob aliam causam, ut dictum est.

Ad quartam respondet dominus Bona-ventura super secundum: Quatuor, in-quiens, modis consueverunt dies distingui secundum diversorum computationes. Græ-ci enim incipiunt seu computant diem a mane in mane, quia de mane sol prius ap-paret. Hebræi vero a vespera in vesperam, quia in vespera incipiunt solennitatem. Astronomi autem a meridie in meridiem, quia tunc sol est in majori virtute. Porro, sancta Ecclesia a media nocte in mediam noctem, quia tunc natus est Christus.

Ad quintam dicendum, quod si in eo-dem instanti fuit creatio et lucis formatio seu distinctionis inceptio, certum est quod opus creationis non cæpit a tenebris. Si autem dicatur fuisse intervallum, non se-quitur quod incepit a tenebris, quasi tene-bræ sint res aliqua a Deo primum creata, quum non sint nisi privatio lucis. Non est autem incongruum, si incepit a creatura non luminosa. Imo tenebræ quæ fuerunt ante lucis productionem, non fuerunt pro-prie in genere privationis, quia privatio esse non potuit, antequam natura habitus sui oppositi, scilicet lucis, indita esset corporibus, quemadmodum catulus leonis non dicitur cæcus ante diem nonum. Hinc per tenebras illas designatur imperfectio corporalis naturæ, quam non habet a Deo.

Ad sextam dicendum, quod illorum ali-qui dicunt solem esse factum ex luce seu nube illa. Alii dicunt non solem tantum, sed et alia sidera facta ex ea. Quod alii reprobant, eo quod sol et sidera non sint de elementari natura. Alii dicunt eam redactam in præjacentem materiam. Quod rursum reprobatur ab aliis, quia sic Deus destruxisset seu perire permisisset princi-palia opera sex dierum. Hinc ceteri opinati sunt, lucem vel nubem illam soli esse con-junctam, nec posse videri propter prædominantiam lucis solaris. Quod item ab aliis reprobatur, quia sic frustra maneret. Probabilius ergo est, ut cum S. Dionysio teneatur, illam fuisse lucem solis juxta sensum præhabitum.

Ad septimam responsio data est, quia rationabilius esse persuasum est, quod dies et nox in triduo illo sint factæ, ex re-volutione solis cum luce illa informi. Post illam vero positionem rationabilior esset positio Bedæ et imitantium eum, dicen-tium quod nubes illa suo circuitu causa-vit diem ac noctem. Hoc enim possibilius fuisset secundum naturam, ut ait Bona-ventura.

Porro positio Basilii ac Damasceni, qui dicunt diem et noctem tunc esse causatum ex emissione seu effusione lucis et retractione ejusdem secundum Dei imperium, minorem habet probabilitatem. Talis enim efficientia diei et noctis, fuisset supernaturalis et miraculosa. In operibus autem sex dierum quæritur, non quid Deus po-tuerit, sed quid naturæ et ordini rerum convenerit. Denique, si lux illa immediate processit per creationem a Deo, non ab aliquo corpore lucido, ergo periisset quan-do retrahebatur, et die sequente effusa fuisset lux alia, nisi forte dicatur quod Deus per omnipotentiam suam conservas-set eam in esse. Rursus, ubi permansit quando retrahebatur, et an fuit in aliquo subjecto? Et apparet quod non, quia tunc dies fuisset aut claritas in illo subjecto. Si autem dicatur quod Deus conservavit eam sine subjecto, sicut fit in Sacramen-to altaris de accidentalibus formis, hoc totum fuisset super naturam, nec rerum ordini convenisset. Hinc Rabbi Paulus, dicens quod in hac re opinio S. Basilii magis concordet rationi ac litteræ, pro-batur errare, et argumenta ejus vigorem non habent: quod, brevitati studens, de-clarare omitto, quia a quolibet mediocriter erudito potest faciliter considerari.

Insuper ex præinductis patescit, cur se-cundum Magistrum et Bedam ac alios, pri-ma dies dicatur non habuisse mane, quoniam mane est finis præcedentis noctis, et principium diei sequentis; jam autem ostensum est, quod ante creationem lucis non fuit nox. Consimiliter soliditate veritatis carere ostenditur, quod quidam ait, nubem illam fuisse alterius speciei a nubibus aliis; quoniam nubes illa fuit naturæ cœlestis, aliæ autem nubes sunt naturæ elementaris. Illa etenim nubes, secundum ponentes eam, facta fuit de materia præjacenti, utique non cœlesti, sed de materia prima informi, quæ informata fuit (secundum eos) sola forma corporeitatis: de qua materia constat quod non fuit de natura cœlesti magis quam elementari. Denique S. Thomas probat, solem non esse factum de nube illa per hoc, quod sol non est factus de natura elementari. Quo patet, quod juxta Thomam, nubes illa fuit elementaris naturæ, secundum eos qui ponunt eam. Quamvis quis neget Thomam in hoc, tamen (ut tactum est) nubes illa non potius exstitisset naturæ cœlestis, quam elementaris: imo quum unum corpus cœleste non sit transmutabile in aliud corpus cœleste, si nubes illa fuisset naturæ cœlestis, dici non posset quod sol factus esset de ea: quod tamen Bonaventura et alii plures dicunt.

Postremo adjiciendum, quod in Scholastica historia compendiose ac notabiliter dicitur, Dixit autem Deus: Fiat lux, et facta est lux, id est, æternum Verbum genuit, in quo erat ut fieret lux: hoc est, tam facile fecit lucem, ut quis potest dicere verbo. Per Fiat, intelligitur essentia lucis in Deo, id est, in præscientia Dei antequam fieret; per Facta est, essentia lucis in actu. Et vidit Deus lucem quod esset bona: hoc est, quæ placuit in præscientia et præordinatione Dei, ut fieret; placuit in essentia jam producta, ut maneret. Vel tropice vidit, id est, videri fecit ab angelis. Et divisit lucem a tenebris. Intelligitur hic angelorum facta divisio: stantes enim, lux; cadentes vero, tenebræ dicti sunt. Dicitur quoque in Historia ista: Primo cum cœlo et terra est lux creata, quod favet opinioni eorum, qui dicunt inter creationem et distinctionis initium, non fuisse aliquod temporis intervallum. Præinducta quoque verba sententiosa, ex Augustino super Genesim sumpta sunt. Consentit etiam auctor hujus Historiæ expositioni Bedæ, dicendo: Lucem Scriptura vocat quamdam nubem lucidam, illuminantem superiores mundi partes tenui claritate, quæ instar solis circumagitata, id est circumvoluta, per suam præsentiam superius atque inferius hemisphærium vicissim illuminabat.

Footnotes

  1. Septem quæstiones. ↩

  2. Aristoteles. ↩

Chapter 10 of 104