Articulus 12
ELUCIDATIO LITTERÆ, IN QUA RECITATUR OPUS QUARTÆ DIEI.
SEX diebus facta sunt omnia, in quibus describitur triplex opus, puta creatio, distinctio, et ornatus. Prima autem die creata sunt cœlum et elementa. Eodemque die cœpit distinctio per lucis productionem, qua cœlum distinctionem accepit. Secundo die aquæ ab invicem sunt distinctæ, per firmamenti formationem. Tertio die terra distinctionem sumpsit, dum aquæ ab ea subtractæ, atque in unum collectæ sunt. Juxta hunc ordinem atque processum, tribus sequentibus diebus prædicta ornata sunt, utpote primo cœlum quarto die; deinde aqua et aer quinto die, per avium pisciumque productionem; ultimo terra, videlicet sexto die, per animalium et hominis formationem. Idcirco nunc dicitur: Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cœli.
Quemadmodum super Genesim docet Augustinus, sic exponenda est littera ista Geneseos, ut infidelibus non præcludatur via conversionis ad fidem. Si enim viderint nos male irrationabiliterque sentire de rebus præteritis et mundi exordio, naturalibus quoque effectibus, non credent nos bene sentire de rebus futuris, et fine mundi, atque operibus gratiæ et gloriæ consummatæ. Quum ergo textus nunc exponendus, secundum superficiem suam videretur eruditis in naturali philosophia, non solum rudis et falsus, sed etiam irridendus, idcirco exponendus est sapienter et caute. Si enim, juxta Philosophum, stella est densior pars sui orbis, quomodo stellæ dicuntur factæ quarto die, cum orbis eorum sit antea factus? Rursus, quum cœlum sit indivisibile et incorruptibile, integrum, nec porosum, quomodo stellæ dicuntur positæ tunc in cœlo? Iterum, quum unusquisque planeta proprium habeat orbem, quomodo sol et luna dicuntur posita in firmamento cœli? Hæc et multa similia objici possent Scripturæ.
Itaque, juxta positionem supra amplius approbatam, iste est sensus: Fiant luminaria, videlicet sol et luna et ceteri planetæ ac stellæ; in firmamento cœli, id est in cœlo stellato et sphæris seu orbibus sub ipso contentis, reddendo singula singulis. Firmamentum quippe nunc sumitur pro octava sphæra, et aliis septem sphæris planetarum. Et quod ait, In firmamento cœli, intransitive sumendum est, ac si dicatur: virtus Dei, seu corpus carnis. Dicuntur autem luminaria facta, non quod tunc creata sint, aut ex materia præjacenti producta, sed quia tunc acceperunt plenariam lucem sibi congruentem, et virtutem activam perfectam ad determinatos variosque producendos effectus in inferioribus istis, ut dictum est plenius. Juxta quem modum aliquid dicitur fieri, quando recipit notabilem in accidentalibus mutationem, quemadmodum David libro secundo Regum a magna persecutione ereptus, dixit: An ignoro me hodie factum regem super Israel?1 Hinc asserit Thomas super secundum, distinctione 15: Præter principia communia activa in tota natura, exiguntur determinatæ virtutes moventes ad determinatas formas ac species; hujusmodique virtutes rebus sunt inditæ per opus ornatus. Sicut autem actio virtutum inferiorum communiter agentium, reducitur in virtutem cœlestem universaliter activam; sic virtutes in inferioribus moventes ad determinatos effectus seu species, reducuntur in quasdam virtutes cœlestes determinatas: et tales virtutes præcipue sunt in stellis atque planetis, quæ secundum diversos adspectus et conjunctiones imprimunt ad species determinatas, prout undecimo Metaphysicæ asserit Commentator. Hinc inferiores virtutes causales sunt tanquam instrumenta superiorum virtutum, secundum eumdem Commentatorem octavo Physicorum. Itaque propter tam notabilem in accidentalibus proprietatibus, dispositionibus, virtutibus et influentiis immutationem ac meliorationem, recte dicuntur luminaria facta die quarta, qua complementum suum sortita sunt.
Et dividant diem ac noctem, id est, successive producant, ab invicem quoque discernant, et ordinate perficiant diem noctemque. Sol enim suo accessu ac præsentia causat diem, et sua absentia noctem. Dies quoque et nox dividuntur ab invicem successione et luce ac tenebrositate, sed et aliis proprietatibus multis, quas medici diligenter assignant. Luna vero et stellæ aliquid claritatis et proprietatis ac virtutis influunt nocti. Hæc autem vicissitudo diei ac noctis, est hominibus multipliciter utilis, imo et necessaria. Nam tempus diurnum est aptius ad laborandum, ad conveniendum, atque ad diversa exercitia exsequenda. Propter quod scriptum est: Ortus est sol, et exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam.2 Tempus vero nocturnum est aptius ad quiescendum. Unde in libro de Compunctione ait Chrysostomus, quod sicut mater volens infantulum suum facere dormientem, operit oculos ejus; sic Deus pater volens homines in nocte dormire, obducit visui eorum caliginem, quasi oculorum operculum.
Et sint in signa et tempora et dies et annos. Hunc locum exponit Bonaventura sic super secundum:3 Duplex est usus seu actio signi, videlicet significare et distinguere. Si ergo accipiatur signum ab actu significandi, sensus est, quod luminaria facta sunt in signa, id est in significationem futurorum, et in variationem temporum et annorum atque dierum: ita ut temporum variatio attendatur penes aeris immutationem, quantum ad calorem et frigus; variatio autem dierum, penes lucem et tenebras; variatio vero annorum, juxta renovationem horum duorum: sicque luminaria sunt in signum non quorumlibet futurorum, sed eorum quorum ipsa sunt quodammodo causa, videlicet imbrium ac ventorum, serenitatis ac tempestatis, seu etiam eorum, quæ divina providentia per ea præsignare decrevit, puta illorum quæ circa judicium sunt futura, juxta quod scriptum est: Erunt signa in sole et luna. Porro eorum quæ dependent ex libero arbitrio, non sunt signa ex institutione divina;4 sed potius traxit ea ad talia designanda, fictio curiositasque humana. Si autem signum sumatur ab actu distinguendi, sensus est: Sint in signa, etc., id est in distinctiones temporum, et dierum, ac annorum. Luminaria autem ex motu diurno, quem habent a nona sphæra, causant ac dividunt diem et noctem, potissime sol. Ex motu vero proprio, quem habent in propriis sphæris sub zodiaco, causant distinctionem temporum et dierum ac annorum: quod tamen sol potissime agit, qui per motum istum causat ver, æstatem, autumnum, et hiemem, distinctionem quoque dierum et noctium in longitudine ac brevitate, secundum quod magis ac minus accedit ad nos, aut recedit a nobis, in ascendendo et descendendo in circulo illo obliquo, puta zodiaco. Sunt item in distinctionem annorum, secundum consummationem motus solis in circulo obliquo. Similiter luna suo modo est in signationem temporum et dierum atque annorum apud Judæos, præsertim quantum ad solennitates, sicut apud Christianos est sol. Unde in Ecclesiastico scriptum est: luna signum diei festi. Verumtamen Ecclesia, sicut et Synagoga, celebrat solennitatem Paschalem et per consequens Pentecosten secundum motum lunæ, quia Paschalis solennitas celebratur non solum in rememorationem dominicæ resurrectionis præteritæ, sed item in præsignationem resurrectionis futuræ. Sicque facit hoc Ecclesia non judaizando, sed futuram illam solennitatem præfigurando: in quo etiam conformis est quodammodo Synagogæ. Hæc Bonaventura.
Præterea luminaria, taliter distinguendo et efficiendo dies, annos et tempora, conferunt commoda multa hominibus, utpote relevamen fastidii, juxta illud in Hymno: Temporum das tempora, ut alleves fastidium. Item ad seminandum, arandum, metendum, et consimilia opera, quæ exigunt tempora distincta et opportuna, ideo subditur: ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram, id est habitantes in terra, potissime homines, quibus non solum ad videndum, sed etiam ad alia innumerabilia, necessaria est illuminatio solis in die, et etiam suo modo illuminatio lunæ in nocte. Et factum est ita.
Fecitque Deus duo luminaria magna, videlicet solem et lunam, quorum unumquodque tam magnum est, ut in quacumque parte terræ stet homo, appareant sibi æqualiter magna, hoc est unumquodque æque magnum. Et si objiciatur, quia (ut probant astrologi) multæ stellæ sunt luna majores, respondet Thomas in scripto secundi, quod sol dicitur magnum luminare, propter quantitatem et propter suam virtutem et causalitatem. Luna vero dicitur magnum luminare, non tam propter quantitatem veram, quam apparentem, et propter excessum claritatis suæ respectu aliarum stellarum ex propinquitate ejus ad nos, et propter evidentiam sui effectus in inferioribus, præsertim in humidis rebus, et quia præ ceteris astris illuminat noctem. Verumtamen in Scholastica fertur historia: Sol et luna dicuntur magna luminaria, in duobus et ex duobus: utpote non solum propter magnitudinem luminis, sed etiam corporis; nec tantum comparatione stellarum, sed etiam secundum se, quia sol dicitur octies major terra. Luna quoque dicitur terra major. Alii nihilo minus dicunt, quod luna sit tanta sicut tertia pars terræ. Sed de his non habetur certitudo. Nam et Alfraganus dicit in sua Astrologia, si bene recordor, quod sol sit centies sexagesies sexies major quam terra. Alii, quod sit septies major terra.
Refert hic Lyra, quod Judæi dicunt, solem et lunam fuisse a principio æquales in claritate, sed lumen lunæ esse diminutum a Deo, eo quod suggesserit ei ut minueret lumen solis. Mahometus quoque in libello disputationis suæ cum Abdia Judæo, etiam asserit, quod sol et luna fuerunt primo æqualiter splendidi, causam vero minorationis luminis lunæ assignat, quod angelus volans per aerem, ala sua tetigit lunam, et inde obscurationem contraxit. Hæc autem tam fatua sunt, ut sint relatione indigna. Deus enim primo fecit luminaria ista secundum quod congruebat ordini universi. Et rursus, si primo fuissent pares in luce, falsum esset quod ait Scriptura, lunam esse factam ut præsit nocti. Sol quoque et luna creduntur non esse animata. Et quamvis hoc ipsum Augustinus relinquat sub dubio, asserit tamen quod si animata sunt, societatem cum angelis habent: idcirco luna non fuisse tam vana ac invida, quod suggessisset Deo diminuere solis lucem. Creditur item luna facta plena, quemadmodum herbæ et arbores, et etiam homo, in suo genere perfecta sunt facta. Unde alia translatio habet: Luminare minus in inchoatione noctis; nempe, in exordio noctis non oritur luna, nisi rotunda et plena. Et quamvis ante luminarium productionem fuerit tempus ac triduum, dicuntur tamen facta in tempora, quia per ea fit distinctio temporum: et dies deinde sequentes, clariores fuerunt, quam tres dies priores. Ideo dicit Glossa: Si quæratur, quale potuit esse lumen diurnum ante luminarium productionem: respondemus, quale videmus solis ortu proximante, nondum apparente.
Fecit itaque duo luminaria magna: luminare majus, videlicet solem, ut præesset diei: ut sua virtute et claritate diem causaret, ornaret, ac vigoraret; et luminare minus, ut præesset nocti, hoc est, noctem aliqualiter venustaret suo splendore pro mundi decore, et item pro relevamine atque solatio itinerantium, laborantium, navigantiumque in nocte. Luna tamen non causat noctem sicut sol diem.
Fecit quoque et stellas, et posuit eas in firmamento cæli. Hic sumitur firmamentum pro cœlo stellato seu sphæra octava, nisi forte per stellas intelligantur non solum stellæ quæ dicuntur fixæ in firmamento, sed et alii quinque planetæ. Denique stellæ quæ sunt in sphæra octava, secundum Aristotelem et eum sequentes, sunt fixæ in ipsa, nec habent proprium motum, sed motu sui orbis moventur. Suntque de natura ejusdem orbis, et unaquæque earum est densior pars ipsius. Unde dispositæ sunt ad suscipiendum lumen præclarius, quam ceteræ orbis partes. Planetæ vero dicuntur stellæ erraticæ, puta non fixæ in propriis sphæris, sed proprium motum habentes. Verumtamen Plato in Timæo dicit, stellas non esse fixas in firmamento, sed meare et choream ducere in eodem: et in hoc Ptolemæus Platonem secutus est. Unde dicunt non cœlum, sed stellas cœli moveri et circumferri. Ut lucerent super terram de nocte, sicut de luna jam dictum est, et propter easdem causas; itemque ut homines ex adspectu stellarum incitarentur ad laudem ac honorificentiam Creatoris earum, et scrutarentur quæ astrologiam concernunt; et rursus, ne nox sua caligine nimis esset horrenda. Et præessent diei ac nocti. Hoc quidam referunt ad solem et lunam ac stellas, ita ut illa particula, præessent diei, intelligatur de sole; et quod subditur, et nocti, ad lunam ac stellas. Sed quia de sole hoc semel prolatum est ut præsit diei, atque de luna quod præsit nocti, potest istud totum referri ad stellas: quarum etsi claritas non percipiatur in die, eò quod obfuscetur a prædominante solis splendore, nihilo minus semper unius seu alicujus hemisphærii stellæ lumen suum diffundunt ad habitabilem terram, et quosdam effectus causant in ea: quod nec soli competit, nec lunæ. Et dividerent lucem ac tenebras, id est, eam claritatem quam causant in terra, dum aer serenus est, a caligine noctium tali luce carentium, propter aeris obnubilationem. Dividunt quoque lucem a tenebris, quoniam lucem quam sua præsentia exerunt et diffundunt, sua absentia ac recessu tollunt ac subtrahunt. Et vidit Deus quod esset bonum. Opus enim hujus diei exstitit multipliciter atque sublimiter bonum. Et factum est vespere et mane dies quartus, juxta sensum præhabitum.
Præterea, secundum aliam opinionem, ponentem materiam primo sub sola forma corporeitatis creatam, luminaria et stellæ factæ sunt quarto die, quantum ad formas suas substantiales specificas, ita quod de nube candida, quam dicunt primo die formatam, factus sit sol: de qua nube aliqui eorum dicunt esse factas lunam et stellas, ut dictum est. Alii vero dicunt eas esse factas ex aliqua suorum orbium parte; contra quæ omnia, præsertim contra hoc ultimum, quod scilicet factæ essent ex aliqua orbium parte, possent argumenta multa ac fortia introduci. Si enim cœlestes orbes incorruptibiles sunt, qualiter aliquæ partes eorum ad aliam substantialem formam poterant transmutari? Et si stellæ sunt cœli stellati partes integrales ac densiores, non habent formas substantiales a forma illius cœli distinctas. Sed ista quæ in secundo Sententiarum libro habent tractari, dimitto.
Præterea quidam hoc loco redarguit Thomam, in prima parte Summæ suæ dicentem, Dici non posse, quod ex nube illa factus sit sol: quia si sic, sequeretur quod in prima rerum productione sit aliquid factum satis cito corrumpendum. Quocirca sciendum, quod reprehensor ille sancti Doctoris, in hac parte non mediocriter deviat. Quamvis enim S. Doctor dicat, quod dici non posset ex nube illa solem esse productum, non tamen assignat ad hoc probandum rationem prætactam; sed hanc rationem inducit ad probandum, quod dici non valeat, nubem illam esse resolutam in præjacentem materiam. Insuper dicit Thomam incidere id, quod reprobare intendit, quoniam quinto die facti sunt pisces et aves ex elementis: quod esse non potuit sine elementarium corruptione formarum. Ista reprobatio S. Thomæ, prorsus nil valet. Quamvis enim ex elementis sint facta animalia, non tamen ob id elementa prima die producta, secundum se tota corrupta sunt aut esse desierunt.
Amplius, circa hanc litteram possent multæ quæstiones moveri, quas doctores super secundum movent, magistraliterque determinant, utpote de natura et numero orbium seu cœlorum, et an moveantur ab anima, hoc est, an corpora cœlestia sint animata, an habeant causalitatem et influentiam super inferiora, et præcipue an super mentem rationalem, liberumque arbitrium, an necessitatem imponant inferioribus, an stellæ moveantur in cœlo sicut aves in aere, et pisces in aqua. Horum discussionem, brevitati studens, dimitto, quoniam alibi locum habent. Hoc breviter dico, quod orbes et stellæ, sol, luna, ceterique planetæ, multiplicem habent causalitatem et efficientiam in elementis et mixtis, in tantum ut S. Dionysius capitulo 4 de Divinis nominibus protestetur, quod radius solis generationi cooperetur et moveat ad vitam, quam et auget, et nutrit, ac perficit. Similiter Augustinus quinto de Civitate Dei fatetur: Non absurde credi potest, afflatus quosdam sidereos ad corporum differentias pervenire. Tertio quoque de Trinitate disseruit: Quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora ordine quodam reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitæ rationalem; et spiritus vitæ rationalis, desertor atque peccator, videlicet dæmon, per spiritum vitæ rationalem, pium ac justum, et ille per Deum. Porro super mentem rationalem et arbitrii libertatem, non habent directe causalitatem aut aliquam impressionem, sed dispositive dumtaxat, in quantum ex diversa corporis complexione, dispositione et immutatione, mens liberumque arbitrium ad diversa inclinantur, afficiuntur et aptantur: quorum inclinationem quamplures sequuntur, sed non necessitantur ex eis. Ad quod Damascenus libro secundo multas rationes adducit, in quo de ista materia tractat diffuse. Ex quibus ostenditur pessimus error quorumdam astronomorum et philosophorum, præsertim Alkindi in libro suo de Radiis, ubi asserit omnia in hoc mundo de necessitate accidere: quod etiam opinatus est Avicenna, si totus ordo causarum et influentiarum cœlestium simul accipiatur. Quorum insanias non solum christianæ fidei, sed Aristoteli quoque contrarias, doctores sancti atque catholici plenissime improbarunt.
Footnotes
Chapter 13 of 104