Skip to the text

Articulus 14

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI, AB ILLO LOCO, DIXIT QUOQUE DEUS : PRODUCAT TERRA ANIMAM VIVENTEM.

DIXIT quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo. Hic describitur ornatus sextæ diei, quo terra ornata est; et correspondet operi tertiæ diei, quo terra fuit discooperta ab aquis. Denique quum dicitur, Producat terra animam viventem, sumitur pars pro toto, et singulare pro plurali, ut sit sensus: Producat terra animam viventem, id est, ex terra jam producantur animalia viva in genere suo, hoc est, quibus ex communi ratione generis sui competit vita sensitiva, quæ tamen specifice distinguantur. Propterea subditur, jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas, id est, specie differentes, et prout convenit eis secundum naturas suas specificas. Hic tangitur triplex species subalterna animalium, ad ornatum terræ spectantium, quarum quælibet continet sub se varias species specialissimas. Jumenta enim dicuntur animalia domestica, quæ deserviunt homini in necessariis actibus, ut sunt equi, boves, oves, et consimilia. Unde dicuntur jumenta, quasi juvamenta. Reptilia appellantur, quæ rependo procedunt, de quibus præcedenti articulo dictum est. Jamque fit mentio de reptilibus terrestribus, non de aquaticis. Bestiæ vero vocantur animalia sæva indomita, quæ dentibus et unguibus lædunt. Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile, id est reptilia terræ in genere suo, hoc est in multiplici diversitate, juxta sensum prætactum. Intelligentia quippe horum verborum, ex præcedentibus clara est. Multa quoque circa præexposita opera præcedentium dierum quæsita, possent circa hæc verba inquiri : quorum solutio ex illis est evidens, utpote an Deus per se immediate formavit et organizavit corpora animalium horum. Et utrum fecit hoc in instanti, quia infinitæ virtuti competit agere in instanti, nisi aliunde sit impedimentum seu ratio aliter faciendi. An etiam animæ irrationabilium animalium illorum fuerunt creatæ. Et utrum corpora illa ex sola terra formata sint. Et quot individua ex qualibet specie specialissima tunc facta sint simul. Et an terra solum passive habuerit se in productione animalium talium.

Et vidit Deus quod esset bonum, et ait, etc. Potest specialiter hic inquiri, cur Deus non legitur benedixisse animalibus istis terræ, sicut paulo ante legitur benedixisse piscibus et avibus ex aqua plasmatis, dicendo : Crescite et multiplicamini. Ad hoc respondetur in Glossa : Forte, quod de animalibus illis ex aqua formatis Moyses dixit, de istis subintelligendum reliquit, maxime quia de operibus hujus diei adhuc multa erat dicturus, et quia in plantis et herbis non est multiplicatio individuorum per commixtionem maris et feminæ, idcirco non est eis data benedictio talis. Insuper S. Basilius ait, quod animalia terrena sint piscibus digniora, quoniam pisces carent memoria. Verumtamen B. Augustinus hoc ultimum, scilicet quod pisces non habent memoriam, improbat, affirmans quod in Bullensi regione sit fons piscibus plenus, qui gregatim natando, cum superingredientibus eunt ac redeunt, atque cum stantibus stant, exspectantes ut aliquid eis projiciant ad edendum, quia sic consueverunt.

Præterea circa hunc locum quæri solet, an animalia minuta quæ ex cadaveribus aut humoribus nasci solent, tunc producta fuerunt. Ad hoc in Scholastica historia respondetur : Talium animalium sex sunt genera. Nam quædam ex exhalationibus generantur, ut bibiones ex vino, et papiliones ex aqua.1 Quædam ex corruptione humorum aquaticorum, ut vermes in cisternis. Quædam ex cadaveribus, sicut apes ex juvencis; scabrones, videlicet muscæ grandes, quæ sonant volando, et scarabei ex equis. Quædam ex corruptione lignorum, ut teredines. Quædam ex corruptione herbarum, ut tineæ ex oleribus. Quædam ex corruptione fructuum, ut gurguliones ex fabis. Itaque dicitur, quod illa quæ ex corruptionibus producuntur, orta sunt post primi parentis peccatum ex rebus corruptis. Quæ vero sine corruptione nascuntur, ut quæ ex exhalationibus fiunt, facta sunt sexto die. His concordat quod habetur in Glossa ex Augustino.

Denique Thomas ait in prima parte Summæ suæ, quæstione 72 : Animalia venenosa ante peccatum homini noxia non fuisse, nec naturaliter neque totaliter mala sunt, quamvis sunt naturali particulari bono nociva : siquidem ad decorem pertinent universi, et multas habent commoditates Deo notas, quamvis hominibus sæpe incognitas. Hinc loquitur Damascenus libro secundo : Eduxit terra, Creatore jubente, diversa genera animalium, reptilium et ferarum ac jumentorum. Omnia ad opportunum hominis usum, et quædam ad escam, puta cervos, oves, dorcades, et consimilia; alia vero ad ministerium, puta camelos, boves, equos, asinos, et quæ talia; alia autem ad jucunditatem, ut simias, psittacos, et picas. Plantarum quoque et herbarum quædam fructiferæ et comestibiles, quædam odoriferæ et floridæ ad jucunditatem nobis tributæ, ut rosæ; aliæ ad ægritudinum sanationes. Non est ens, neque animal, neque planta, in qua Conditor non posuerit operationem quamdam, utilitati hominum conferentem; nec modo inutilis est ferarum usus, perterrens, et ferens nos ad cognitionem invocationemque Dei, qui fecit nos. Hæc Damascenus. Hinc alii dicunt: Animalia nociva, facta sunt homini nociva post peccatum ex triplici causa. Primo, propter hominis punitionem. Punitur enim, quum læditur aut lædi veretur ab eis, quoniam timor maxima pœna est. Secundo, propter hominis admonitionem. Admonetur quippe ex eis, ut sciat hæc sibi accidere pro peccato. Tertio, propter hominis informationem, quia ex consideratione illorum informatur in multis, utpote quanta sit crudelitas invisibilium adversariorum nostrorum, quam horrenda sint supplicia inferorum, quanta sit humana fragilitas, quæ a minimis ac vilibus illis tam cito ac graviter læditur.

Quæritur, cur animalia ad terræ ornatum pertinentia, non continentur sub una differentia animalis, quemadmodum animalia ad ornatum aquæ spectantia, quæ omnia reptilia appellantur; animalia quoque quæ aerem ornant, quæ omnia volatilia nuncupantur. Respondet Bonaventura, quoniam terra inter cetera elementa est minus decora, ideo magis indiguit decorari, videlicet pluribus differentiis animalium; et item, quia præ ceteris elementis præstat animalibus nutrimentum. Sufficientia vero irrationabilium animalium, quæ versantur in terra, sic sumitur ex parte finis: Facta sunt enim propter hominem. Aut ergo ordinata sunt ad hominis juvamentum, et sic sunt jumenta; aut ad hominis exercitium, et hoc dupliciter: aut enim exercent manifeste nocendo, et ita sunt bestiæ; aut occulte, et sic sunt reptilia. Et quamvis non haberent hos actus et fines realiter, si homo non peccasset, haberent tamen in aptitudine; atque ex aptitudine illa melius erudiretur homo in statu innocentiæ, quam erudiatur nunc ex actu in statu culpæ. Consequenter describitur productio hominis, propter quem cetera omnia corporalia sunt creata. Quemadmodum enim rex terrenus facit filio suo palatium, deinde ponit in eo filium suum; sic Rex omnipotens primo fecit hunc mundum sensibilem, eumque distinxit ac decoravit, deinde hominem quem elegit in filium adoptivum, constituit in eodem.

Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Hoc non est verbum Dei ad angelos, quoniam angeli non sunt Deo cooperati in hominis productione, præsertim quantum ad animam, in qua imago et similitudo Dei consistit;2 sed est verbum Dei Patris ad Filium ac Spiritum Sanctum, aut totius superdignissimæ Trinitatis ad se ipsam, et ita per verba hæc insinuatur distinctio Personarum in Deo. Primo, quum dicitur, Faciamus; secundo, quum additur, Ad imaginem et similitudinem nostram. Et item, quod supergloriosissimæ Trinitatis operatio ad extra sit indivisa. Denique, quemadmodum Origenes in prima homilia super Genesim loquitur, in his verbis designatur dignitas hominis: nam neque de cœlo, neque de luminaribus cœli locutus est Deus, sicut de homine; imo creationem cœli et terræ Moyses, a Deo edoctus, uno atque communi verbo expressit, dicendo: In principio creavit Deus cœlum et terram, deinde productionem firmamenti et luminarium ac stellarum per consimilia verba describit, dicens: Dixit Deus, Fiat firmamentum, Fiant luminaria. At ubi ad hominis productionem deventum est, usus est Conditor universitatis speciali sermone, et quasi præcipuum producturus effectum, per modum deliberantis et excitantis se ipsum, locutus est. Hinc Beda testatur: Apparet quare dictum sit, ut cetera fierent juxta genus suum et species suas. Erat namque homo creandus, qui non solum generi suo ac speciei congrueret, sed ad imaginem fieret Creatoris: cujus dignitatis magnitudo ostenditur, dum quasi consilio creatur; nec simpliciter dicitur, sicut de ceteris, Fiat homo, sed, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Præterea, ad imaginem et similitudinem Dei creatus est homo, non quantum ad corporalia lineamenta ac corporis figurationem, quasi Deus in divinitatis natura habeat corporalem figuram, ad cujus imitationem atque effigiem factus sit homo, ut quidam hæretici et etiam quidam rudes atque indocti ex detestabili simplicitate dixerunt, quum Deus altissimus et æternus sit supersimplicissima mens, actualissima vita, superpurissimum esse, incircumscriptibilis veritas, indivisibilis unitas, ipsaque sapientia immaterialissima. Et sicut Aristoteles subtiliter demonstravit, Deus est purus actus. Est itaque homo ad imaginem et similitudinem Dei creatus, quantum ad animam rationalem, quæ in parte sua potestativa superiori habet memoriam, intellectum et voluntatem, per quas Deo creatori suo assimilatur, ipsum contemplando ac diligendo. Et quia per actum magis assimilatur Deo, quam per nudas potentias, aut per habitus solos; idcirco imago et similitudo Dei in anima præsertim attenditur, secundum quod intellectus et voluntas animæ decorantur non solum habitibus, sed etiam actibus suis.

Denique anima potest dici imago Dei, quantum ad trinitatem Personarum; et similitudo ejusdem, quantum ad unitatem ac simplicitatem divinæ essentiæ. Quemadmodum enim in divinis sunt tres Personæ, quarum una ac prima a nulla est, secunda, videlicet Filius, est a solo Patre, tertia ab utroque; ita in anima intellectus actuatur a fecunda memoria, et voluntas ab utrisque. Rursus, in superiori parte animæ, est verbum internum ab intellectu procedens, et amor ex voluntate et verbo emanans. Dicitur quoque anima similitudo Dei, in quantum est simplex, spiritualis, intellectualis ac immortalis quædam essentia quemadmodum Deus. Attenditur autem imago Dei in anima, per comparationem ad increatum objectum. De ista materia, quum sit communis, pertranseco: hoc tamen adjiciens, quod homo seu anima dicitur Dei imago, non quod essentialiter Dei imago exsistat, sed quia imaginem Dei sibi habet impressam, sicut denarius dicitur imago Imperatoris. Rursus, unigenitus Dei Filius est imago naturalis atque perfecta æterni Patris. Homo autem seu anima est imago Dei imitativa ac imperfecta. Iterum, imago Dei in homine, non solum consistit in actu contemplandi ac diligendi, sive in actu proferendi verbum mentale et actu producendi amorem, sed item in aptitudine ad hos actus. Idcirco in omni homine quantumvis iniquo et otioso, permanet Dei imago, sed deformata et plurimum imperfecta.

Et præsit piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis † terræ, universæque † creaturæ, omnique reptili quod movetur super terram, id est, omnibus istis sit dignior, et eis præcipiat, eis quoque utatur ad libitum, secundum quod congruit sibi a Deo. Istud enim competebat homini eo ipso, quo fuit ad Dei imaginem similitudinemque creatus, præsertim quamdiu mansit Deo obediens ac subjectus, imo et post peccatum mansit illis sublimior; sed in punitionem suæ transgressionis, amisit dominium super illa, potissimum super ferocia ac super minima quædam ac vilia, sicut sunt pulices, ut inobedientiam suam miseriamque advertat ac defleat. Aliqua tamen manserunt ei subjecta, propter necessitatem vitæ humanæ, et ut penset quid amisit in aliis. Porro quod dictum est, Universæ creaturæ, de creaturis corporalibus est sumendum; nam et cœlestia corpora in obsequium cunctis gentibus sunt plasmata.

Et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Per hoc insinuatur summæ Trinitatis unitas substantialis. Dicitur autem Deus creasse hominem, quantum ad animam, proprie loquendo de creatione, quoniam illam fecit ex nihilo; sed quantum ad corpus, dicitur eum creasse, sumendo creare extense pro plasmare seu facere; nam infra habetur, quod formavit hominem de limo terræ. Ad imaginem Dei creavit illum. Quare hoc addit, quod jam satis videbatur expressum, nisi ad commendandum dignationem et beneficentiam Dei in hominis institutione, atque ad inculcandum hoc ipsum memoriæ nostræ, ut caritatem et pietatem ac munificentiam Dei circa nos perpendamus, et grati simus eidem, propriamque dignitatem pensantes, irrationalem vitam abhorreamus. Denique modus iste loquendi, est frequens in veteri Testamento, ita quod aliquid narratur de Deo quasi de alio, quum totum de eodem dicatur, quemadmodum infra habetur, quod Deus pluit ignem et sulfur a Domino. Verumtamen posset in his verbis personalis distinctio designari in Deo. Quamvis enim, secundum expositores, Deus Pater dicat ad Filium ac Spiritum Sanctum, seu Trinitas tota ad se ipsam, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ita quod Pater dicitur creasse hominem non ad imaginem Filii, nihilo minus dici potest, quod homo creatus est ad imaginem et similitudinem cujuslibet divinæ Personæ, eo modo quo illi qui trinitatem Personarum in Deo non credunt, fatentur hominem ad Dei imaginem similitudinemque creatum.3 Atque ad hoc insinuandum, posset quis dicere nunc esse adjectum, Ad imaginem Dei creavit illum. Unicuique quippe divinæ et increatæ Personæ assimilatur homo, per memoriam, intellectum et voluntatem.

Quæritur, quare in ceterorum animalium productione facta sunt plura individua simul, puta duo ad minus in qualibet specie animalis perfecti, cui per utriusque sexus commixtionem competit generare; in creatione autem speciei humanæ, primo factum est unum suppositum tantum. Ad hoc Glossa ex Augustino respondet, ut humanum genus firmiori caritatis copula constringatur, dum se totum ex uno genitum recordatur. Hinc duodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Animalia bruta, tam ea quæ solitudinem diligunt, quam illa quæ in gregibus vivere malunt, Deus non ex singulis propagavit, sed plura simul jussit exsistere; hominem vero, quem inter angelos bestiasque constituit, ex uno voluit multiplicari, ut commendetur eidem unitas societatis, vinculum quoque concordiæ et cognationis affectus.

Insuper, pro pleniori dictorum intellectu habendo quærendum est, quum Deus dicitur creasse hominem ad imaginem et similitudinem suam, an accipiendum sit hoc de imagine et similitudine creata, an increata. Ad hoc Bonaventura respondet in scripto secundi, distinctione 16: Duplex est modus exponendi istam auctoritatem, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Unus, intelligendo de imagine increata; alter vero, intelligendo de imagine creata. Primus modus triplicatur: Unus modus est, ut imago et similitudo referantur ad idem, videlicet ad essentiam in tribus Personis unam. Secundus est, ut imago et similitudo referantur ad personam Filii tantum. Tertius modus exponendi est, ut imago referatur ad Filium, similitudo ad Spiritum Sanctum. Porro alius modus exponendi est, ut intelligatur de imagine creata. Et ille modus similiter triplex est. Unus sic exponit, ut imago præcedat similitudinem. Et dicit quod imago attenditur in naturalibus, similitudo in gratuitis. Secundus sic exponit, ut similitudo concomitetur imaginem. Et dicit quod imago sit in potentia cognoscendi, similitudo in potentia diligendi. Tertius modus est, ut imago sequatur similitudinem, quia similitudo est in plus seu communius quam imago. Et dicit quod similitudo attenditur in natura, hoc est quantum ad ea quæ sunt essentiæ in communi; imago in forma, id est quantum ad propria. Omnes hi modi possunt secundum Bonaventuram sustineri.

Verum ut hoc clarius intelligatur, introducenda sunt verba Magistri in libro secundo quo ait: Imago et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur, id est

Trinitatis essentia, ad quam factus est homo; vel creata, in qua factus est homo, quæ homini est concreta, hoc est concreata vel a principio suæ creationis impressa. Increatam enim imaginem quæ Deus est, intellexisse videtur Beda, cum ait: Non esse unam imaginem Dei et angelorum, sed trium Personarum. Idcirco Personis divinis, videlicet Filio et Spiritui Sancto, non angelis, dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Improprie tamen divina essentia imago vocatur, quia imago proprie dicitur relative ad id, cujus similitudinem gerit, atque ad quod repræsentandum peracta est.4 Attamen imago improprie dicitur id, ad quod fit aliud: sicut exemplum proprie appellatur, quod ex aliquo sumitur et formatur; exemplar autem id, ad quod seu ex quo fit aut sumitur aliquid. Nihilo minus unum pro alio abusive interdum accipitur, ita et minus proprie essentia Trinitatis vocatur imago. Porro Filius proprie dicitur Patris imago: ideo quidam hoc loco per imaginem, Filium intellexerunt; hominem vero non imaginem, sed ad imaginem factum, dixerunt, quibus obviat quod ait Apostolus: Vir quidem est imago et gloria Dei. Alii ergo perspicacius per imaginem, intellexerunt Filium;5 per similitudinem, Spiritum Sanctum, qui est similitudo Patris et Filii. Et quod additur, Nostram, retulerunt ad similitudinem tantum. Ad imaginem autem, putaverunt subintelligendum esse, meam. De hac materia scribit ibidem et plura alia. Homo itaque dicitur imago Dei, et ad imaginem ejus factus; sed Filius Dei dicitur imago Patris, non autem ad imaginem genitus, quum sit perfecta et naturalis imago, per omnia Patri æqualis.

Masculum et feminam creavit eos. Hoc per anticipationem est dictum; non enim creavit Deus tunc nisi virum. Quando autem et qualiter fecerit feminam, sequenti narratur capitulo; sed ita anticipative nunc dicitur virum feminamque formasse, quia volebat statim subjungere modum multiplicationis generis humani, quæ fit per commixtionem maris et feminæ. Ideo ait Glossa: Bene hoc loco creati dicuntur, ut benedictio Dei congrue inducatur. Nam subditur: Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini. Circa hoc quæritur, qualiter Deus dicatur illis benedixisse atque dixisse, Crescite et multiplicamini, quum femina nondum fuerit facta. Ad quod poterit responderi, quod dicitur eis benedixisse, quoniam benedictio data viro, pertinebat ad feminam, et quoniam femina mox erat plasmanda, atque in præscientia Dei jam fuit. Consuetudo quoque Scripturæ est, ut frequenter numerus singularis pro plurali, et pluralis pro singulari ponatur; et item, ut id adscribatur pluribus, quod uni eorum est competens. Itaque benedixit eis, hoc est, virtutem, auctoritatem, et gratiam generandi matrimonialiter ac virtuose contulit ipsis. Nam matrimonium inter eos instituit, per quod reprobantur hæretici qui nuptias damnant, nec matrimonialem concubitum credunt posse fieri sine peccato. Et replete terram semine vestro, videlicet filiis et filiabus, utpote paradisum terrestrem, si non peccaveritis; sin autem, expulsi inde, replebitis ceteras terras. Non quod primi parentes per se immediate repleverint terram, sed per se et posteros suos. Et subjicite eam, id est, ad commoda vestra utimini terra; et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus quæ moventur super terram. Omnia enim hæc, sicut jam patuit, fuerunt homini in statu innocentiæ obedientia et subjecta; et eo modo dominabatur eis, quo et præfuit eis, juxta sensum expositum.

Dixitque Deus: Ecce dedi vobis. Quare non ait, Ecce do vobis, quum ante hæc verba non legatur eis ista dedisse? Sed ideo ait, Dedi, quia quod nunc actualiter ac præsentialiter dat, in præscientia sua dare eis decrevit. Itaque dedi vobis, id est ad usum et commodum vestrum, omnem herbam afferentem semen, id est, habentem in se virtutem causalem, seu semen ad producendum simile sibi, ut plenius expositum est in opere tertiæ diei; et universa ligna, hoc est arbores, quæ habent in semetipsis sementem generis sui, id est rationem seminalem vimque causalem, seu semen aut granum, ad producendum consimilia sibi in specie sua, sicut expositum est. Ut sint vobis in escam, in quantum vestræ naturæ congruum fuerit atque placuerit. Non tamen universa ac singula illa conveniebant esui hominis, quod patet ex consequentibus, nam sequitur: Et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, hoc est animalibus terrestribus, ut habeant ad vescendum. Non enim per omnia eadem erant alimenta hominis et brutorum; idcirco in verbis his reddenda sunt singula singulis, ut sit sensus, quod unicuique animali dedit Deus ista aut aliquid horum ad esum, secundum congruentiam et indigentiam ipsius.

Circa quod quidam scribit, quod fructus arborum dedit ad vescendum hominibus, quia infra habetur, Ex omni ligno paradisi comede;6 herbas autem et semina earum, irrationabilibus animalibus. Sed melius dicitur, quod sicut quædam irrationabilia ex sua natura vescuntur ac vescebantur tunc etiam quarumdam fructibus arborum, sic homini in statu innocentiæ naturale fuisset vesci aliquibus herbis ac fructibus terræ, sicut et nunc est. Nec obstat quod allegatum est, Ex omni ligno paradisi comede. Hoc quippe non est dictum per exclusionem universarum herbarum, sed magis ad innuendum quod fructus arborum erant speciales cibi ipsius. Ex his trahunt doctores, quod in statu innocentiæ non fuisset esus carnium aut piscium, sed tantum fructuum arborum ac herbarum; imo usus carnium et piscium, primo concessus est homini post diluvium. Nam Beda hic ait: Omnis herba et ligna data sunt hominibus et volatilibus et animantibus terræ in escam. Ex quo patet, quod tunc animalia esu animalium, hoc est, unum animal ex carnibus alterius, non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur. Iterum ait Beda hoc loco: Ante peccatum hominis terra nil noxium protulit, non herbam venenatam, nec arborem sterilem. Verumtamen Albertus quærit, an plantæ nocivæ ex figura, ut spinæ, vel ex humore, ut venenosæ, fuerint tertio die productæ. Ad quod respondet: Plantæ quæ modo nocivæ sunt, non essent nocivæ, si homo non peccasset; nihilo minus essent in suis figuris atque humoribus, in quibus nunc sunt. Sicut nec ignis ureret, nec aqua suffocaret, si non fuisset peccatum: nihilo minus ignis esset calidus, et aqua humida. Simili modo respondet ad quæstionem qua quæritur, an animalia, perniciosa et venenosa facta sint ante peccatum originale, vel postea tantum. Thomas quoque in prima parte: Spinæ, inquit, et tribuli oriebantur in terra, antequam dictum est homini, Maledicta terra in opere tuo; sed non in hominis pœnam. Attamen verbis Bedæ consonare videtur, quod in Scholastica historia legitur: Ante peccatum nil noxium aut sterile terra produxit, sed ista intelligi possunt, quod non erant venenata aut noxia ante peccatum, quantum ad actum seu usum.

Insuper quæritur: Cur Deus dedit homini quem immortalem condiderat, ista corporea elementa? Respondetur, quod immortalitas illa non fuit perfecta, nec talis qualis post resurrectionem communem speratur, videlicet necessitas non moriendi, seu impossibilitas moriendi; sed erat talis, quod poterat non mori, et nisi peccasset, mortem non incurrisset. Talis autem immortalitas erat cibis sustentanda, quousque ad meliorem statum ac vitam perduceretur. Quærit præterea Beda: Qua utilitate accepit homo dominium super animalia cetera, et ad quos usus, sive ad quæ solatia sunt homini hæc producta?7 Respondet, quod quia Deus prævidit hominem peccaturum, fecit illa ad usum ejus futurum, ut essent ei in alimentum, indumentum, et laboris auxilium. Augustinus etiam quærit: Quum homo ad Dei imaginem sit creatus, cur de eo dictum non est, Vidit Deus quod esset bonum, quod tamen de bestiis dictum est? Respondet: Forsitan ideo, quia præscivit eum statim casurum, nec in imaginis perfectione mansurum. Potest et alia ratio dari, quia videlicet non sufficiebat esse virum solum. Propter quod infra habetur: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi.

Amplius, circa illud, Masculum et feminam creavit eos, recitat Lyra, quod propter verba illa quidam Hebræi dicunt, primum virum ac mulierem, in specie humana esse simul formatos, eorumque corpora sic in lateribus fuisse conjuncta, quod reddebant unum continuum; postea vero divina virtute esse ab invicem separata. Sed tam fatuum dictum satis improbat Lyra: Primo, quoniam manifeste est contra textum sequentis capituli, quo habetur, quod formatis cunctis atque ad Adam productis, non inveniebatur adjutor similis ei;8 et quod Deus tunc dixit, Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi; quod item ex costa Adæ ædificavit mulierem, de qua Adam tunc fatebatur: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Secundo, quoniam talis productio viri et feminæ, fuisset opus monstruosum, quemadmodum legitur, quod in confinio Normanniæ et Britanniæ, natæ fuerunt duæ mulieres in corpore uno, ita quod omnia membra superiora usque ad umbilicum erant duplicia, inferiora vero simplicia. Porro quod vere fuerint duæ mulieres, hinc patuit, quod interdum una tristante, alia lætabatur; et aliquando una dormiente, alia vigilavit; una quoque mortua fuit ante aliam, amplius quam per annum; unde illa tandem defuncta est ex pondere et fœtore cadaveris prioris defunctæ. In Scholastica vero historia fertur, quod ideo Scriptura pluraliter ait, Masculum et feminam creavit eos, ne putaremus eos factos hermaphroditos.

Denique, in testimonium primæ conditionis et subjectionis brutorum sub homine, sæpius contigit, quod aves et bestiæ, serpentes et pisces cesserunt, servierunt et obedierunt hominibus, ac beatissimis martyribus reverentiam, non læsionem, exhibuerunt: quod potissime in novo Testamento sæpissime accidit.

Et factum est ita. Quomodo verum est hoc, quum jam paulo ante legatur Deus dixisse, Crescite et multiplicamini, quod nondum fuerat factum?9 Itaque Augustinus refert istud, Et factum est ita, ad id quod immediate prædictum est, Ecce dedi vobis omnem herbam, etc., ut sit sensus: Factum est ita, id est, homo cognovit hæc sibi ac aliis esse concessa in cibum. Potest quæque absolute referri ad illos actus, de quibus jam dictum est: Benedixitque eis, et dixit Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam. Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Omnia namque simul accepta, erant præcipue bona, ita quod unum auxit bonitatem et utilitatem alterius, et mutuo se ornabant; universaque simul accepta, optima apparebant, utpote sapientissime coordinata, et invicem deservientia, quemadmodum in exercitu unus confortatur ac adjuvatur ab alio, et universi se invicem ornant, protegunt, et constipant. Ordo quippe (ut divinus Dionysius testatur) est optimum quid in rebus. Unde ex coordinatione specierum, causarum et entium universi ad primum principium, major et admirabilis pulchritudo consurgit, quemadmodum in corpore naturali partes et membra invicem se perornant, bonificant, atque perficiunt. Vidit itaque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona, hoc est, valde complacuerunt ei. Unde undecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Plato dixit Deum gaudio elatum, mundi universitate perfecta; per quod ostendit, opus jam factum et conditum, placuisse suo Artifici.10 Hinc quoque Psalmista : Lætabitur Deus in operibus suis. Et factum est vespere et mane dies sextus, juxta expositionem præhabitam.

Footnotes

  1. Sex minutorum animalium genera. ↩

  2. Rom. viii, 15. ↩

  3. Gen. xix, 24. ↩

  4. II Cor. IV, 4. ↩

  5. I Cor. XI, 7. ↩

  6. Gen. u, 16. ↩

  7. Gen. ii, 16. ↩

  8. Gen. n. 20 et seq. ↩

  9. Gen. 1, 28. ↩

  10. Ps. ciii, 31. ↩

Chapter 15 of 104